Elogia illustrium Belgii scriptorum, qui vel Ecclesiam Dei propugnarunt, vel disciplinas illustrarunt. Centuria decadibus distincta. Ex bibliotheca Auberti Miraei canonici Antuerp

발행: 1602년

분량: 236페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nullus Middelburgius .

O N patriae mod6,sed exteris quoque Principibus ac populis Belgarum se tutem doctrinamque usui Sc decori mille, clarum in primis exemplum in

niasas familiae nomine carens, more gentis, a natali solo Middelburgo zelandicarum insula rum primaria urbe cognomen mutuatus,Loua-nij adolescens in studiis annos multos Veriatus estAn Italiam transgressiis, ob eximiam Phyli ces,reique medicae peritiam, magnum auctori tatis & gratiae locum apud Ducem Urbinatuim obtinuit. Cumque in Μathematicis etiam artitibus excelleret,stripsit ad Leonem x.de Pastasi obseruatione libros,qui in manibus sunt, xi v.& ad Maximilianum Caesarem,de Passionis Dominica sis libros undeviginti, perutiles sane ac rerum Uarietate in primis fratos . Demum Episcopatu Forosemproniensi cohonestatus, homo exterus ita se gessit,ut subditus suis mirifice probaretur. Non nemo hos illi versiculos Epitaphii loco lusit. TErrasuras PAVLLI hic cineres aliena recandi Nec nimis externam quod quereretur habet. Quam placidam riuu mitem quam repperit hostes Praesul, ct extιnctussentiet esse piam.

Iaco

32쪽

Iacobus Pamelius.

BUS PAMELIVS prioribus non i seMor, tantum quod morte pretuentus

prouinciam no adierit. Is illustri apud: Aldernardam Flandriae urbem Baronum Pameliorum iiii pe oriundus ; patre Adolpho,qui Carolo v.Caesari a sanctioribus Consi- his fint, natus Brugis Vrbe nobili atque aedificiis admodum venusta. Puerum sub disciplina piorum doctorumque virorum Monasterij Flore fiensis agri Namurcensis parens esse voluit. Inde Louantu missus, primum liberalibus ac Philosophicis disciplinis, post .Theologicis in Conlegio Pontificio Hadriani v I.aere costructo ani- mu applicuit. Doctissimis praeceptoribus usus, in his Ruardo Tappero, & Iudoco Rauestento, totos hic I x. annos Theologiae studio impedita Prouectior Lutetia Parisiorum lustrandae Gaialiae concessit.Inde Lovanium reuersiis,Theologiae lauream meritissimo accipit. Mox Brugas reuocatus, Canonica est dignitate, & Archipres. byteri munere ornatus. Hic prima illi cura Bibliothecam instruere, veterum scriniaeXcutere,& manuscripta exemplaria conquirere. Olla tota de re, in Proaemio Casso eri de Diui is obserua, istis a se reperti, disserit. Cumque e membranis B. Cyprianam, quemque situm ille Magistrum appellabat, Tertullianam, non modb meliores fecisset, veriun etiam doctis Commentariis illii-strasset,

33쪽

3o ELOGIA 1tiasset,magnum sibi nome peperit.Stanis. Hosius. & Guis. Sirletus Cardinales in suam quis.

que familiam virum saepe Inuitarunt. Gregorius x III. Pontifex Maximus ornandae virtutinatus non semel ad se Romam euocauit . Hinc Sixto v. notus, ad RABANI MAURI editionem ab eo est excitatus. Plurimi quoque Belgicae Episcopi, cum ob multaru rerum Vsum, tum ob eximium zelum, quo collapsos mores corrigere,atque Ecclesiae disciplinam pristinam reuo- .care studebat, consiliis eum suis adhibuerunt.

Primae Brabantinorum Synodo Μachliniensi magna cum laude interfuit ; & alterius Montentis in Hannonia Synodi pars magna fuit. Bel- gico rebellantium tumultu, cum passim Clerus ab Haereticis pelleretur, nudomaropolim Arthesiae se recepit - creatusque illius Ecclesiae Archidiaconus optime re gessit. Ob quae in Rempub. Chrillianam merita, Philippus II. Hi pan. Rex eum amplissima ad S. Saluatorem Ultraiecti Praepositura donauit, quam summi semper

Viri, in eis Hadrianus VI. Pont. Max.Marchiones Bergeses, Comites Molfortii & Reynoburgenses, Barones Brederodij, aliique proceres tenuissent. Post fauentibus omninna votis suffragiisque Episcopum Atidomaropolitanum designauit. Cuius ergo BruXellam cogitans, Montibus Hannoniae morbo correptus, nono posti die, vita decessit ; Vir sane summus, Vtriusque linguae,Theologiae,& Historiae cognitione, atq; omni doctrinae genere excellens: quo nomine a Guil.Lindano mirifice praedicatur. Fratrem ha

34쪽

sidem, virum magnae apud Belgas existimationis. Pro funere illum laudauit Guillelmus Tal-bomius ciuis eius, & in Archidiaconi dignitate successor. Conditus est augusta in aede D. V Valdetrudi sacra apud Μootenses Hannones, hac inscri

D. O. M.

35쪽

ELOGIA

ΡΑ Μ ε L E florebas nuper, sed fore caduco,

Cui Gesoriaci tradita cura gregis. Dignus Nestorea metam contingere vita. Carpere vel Phrygi, facula longa senis: Nunc,cum debuerassacros sectus ovili, Pascere Pastor oues,ac remouere lupos; Cum quastita foret requies tibi certa laborum, R ddita cum studist praemia digna tuis: Occidis ante diem, neque in haec te tempora serua . Infelix vita pro Jeriora tua. O numquam siors aequa tibii dum turbine vasto Savit hiems, perstas: dum fauet aura,ruis.

fra q*6st, ct tumulum meum benigne Hostes restice pauculost, versutilas perlege, iudica deinde, An Mors marura mihi fuit,precora. Vixi aetates rauis,sicientias Non obscurus, honore, dignitate, Diu me Ecclesia vidit sudomari

36쪽

Theologi Lovanienses. II VARDVs opperus Enchusia -

nus Batavus. Ioannes Diiedo Turni ovianus Brab. Martinus Dorpius Nestricanus Batav. Iacobus latomus Cambron. Hanno. Ioannes Leonardus Hassetius Eburo.

Ioannes Hegelius Lovaniensis. Iudocus Rauestentus Τiletanus Fland. Ioannes Molanus Lovaniensis. Michael Baius Athensis. P.M 'Ioannes Lenisus Belliqlanus. S

37쪽

I ' hoc Ruardo Tappero in Louaniensium Theologorum classis Elo - ,siorum omnium merito primum ;qui editis aduersus Haeresses ArticuIis Lo Uiensibus, quasi signum quoddam ad easdem oppugnandas , debellandasque si1-stulit. Natus is Enchusice, quod munitum Bata- uice oppidum est ad Septemtrionalem Oceani

sinum , Louanij Ρhilosophicis primum, dein Theologicis studiis operam posuit,& Hadrianum Florentii, qui post ad Ρontificatum mento euectus est, assidue audivit. Doctor renunciatus,ob summam doctrinam, & parem doctrinae pietatem, communibus omnium votis suffra giisque,Academiet Cancellarius, Sc summae aedis Decanus creatur. Mirum quam cariis Summis

aliquot Pontificibus, Carolo V. Caesari,qui eum parentis loco semper habuit, Philippo II. filio, cui perfamiliaris suit, dc uniuersis omnium ordinum hominibus exstiterit: ut eius domicilium quod de inMucio Μ. Tullius praedicat) totius oraculum Belgij fuisse videatur. Non raro enim Carolus v. Imp. ad eum Petrum Sotum, & alterum Petrum Mesuendae Hispanos Theologos,& N.Bersequium Hannonem, aliosque,petendi consili j gratia,allegauit. Saepe etiam cum de constituenda Repub.& instauranda per Germaniam& Calliam Belgica religione ageretur , BruXel-

38쪽

BELGICA.

Ias euocatus. Ad Oecumenicam Synodum Tridentinam a Μaria Caroli V. sorore,quq tum Bel gis praeerat,missus, apud S. Concilii Praesides, de uniueris omnium Prouinciarum Antistites tanto in honore ac Veneratione fuit, Vt selectus de honoratior ei locus tribueretur . Auctor idem Ρrincipibus,ut, cu rari per BelgiuEpiscopi essent, qui gregi aduersiis nascentes haereses inuigilaret, in singulis intropolitanis oppidis Antistites, vitae innocentia & do Etri na praediti singularitanquam canes pro domo Dei latrantes in specula collocarentur. Futura enim quasi Vates animo praecipiebat, & qua erat mentis sagacitate, prae-

uidebat fore,ut breui lupi rapaces in Christi gregem irrumperent, Iacerarent, Vastarent denique, qua patet, ferro flammaque Bςlgium . Senex Brevellis, quo eum Philippus II .euocarat,apo plectico correptus morbo, solutis corporis vin- 'culis,in beatoru sedes liber euolauit. CorpusLO- uanium relatum,conditumque in Odeio summet AEdis D. Petro sacrae, quae curationis eius fuerat. valetudine semper integra fuit, Vegetoque corpore , caste Vivens & pie neque dies ullus abiit,

quo non sacris rite more maiorum operatus rem

diuinam faceret. Bibliothecam libris plurimis instructam maiori Theologorum Collegio , cui praefuerat, moriens reIiquit. Cuius Titulum bre

ui Elogio Viri laudes perstringentem hic libuit

apponere.

39쪽

B. Atiae Montani.

Ρurat adhuc, rasidia tua dextra utitur armis, Asem in multiplicem, TAPPERE, Loranium, Gaudet O Uque tui miles producere gnatos, uPer quos errorum discutiat tenebras.

Ioannes Ddedo.

optimi doctissimique viri beatos manes honorifica recordatione prosequamur, Ἐt qui I urnhontano in mu

nicipio

40쪽

BELGICA. 37nicipio apud Brabantos natus, suae gentis indu striam,quam agricolationi impendunt,ad Theologiae studium felicissimo conatu traduxerit.

Doctor namq-Τheologus renunciatus,cum linguarum peritia Veseret, Luthem haeresim excitantem:, vel ab Orco potius reuocantem aggreΩsus, scripsit erudite admodum De Gratia ac Libero arbitrio, huiuis cum Diuina Pradestinatione Concordiae De Captiuitate item, humanissi generis Redeptione, Des Libertate Christiana. Edidit & te Ecclebasticis Dogmatibus Libros quattuor , Canonicis Voluminibus asserendis apprime utiles. Atque Vi erat pieta tis amans, cuius in scriptis eximia vestigia apparent, populum etiam ad D. Iacobi verbo Dei pauit Ecclesiastes egregius. In medio laborum cursu ante diem Ecclesiae,pro dolo ereptus magnum sui posteritati reliquit desiderium ; quod

tamen edita in vulgus monumenta mitigare &solent, &possunt.Immaturum eius obitum quidam his versibus deplorauit.

SIccise, dum sacra sudas lauictus arena,

Te, DRIEDo, ante diem mors inimica rapit fab nondum decuit, cum bella cieret Erynnis,

ab nondum decuit, sertis Athleta, mari t

SEARCH

MENU NAVIGATION