장음표시 사용
91쪽
RAEDICET antiquitas Mucios, quorualiquot continenter I ureconsulti fuere . Plures certe hqc Nicolatorii familia extulit. Caput & parens NIC. EVERARDvs Middel burgi in Valacria zelandiae insula natus, varia eruditione & iudi- cij acumine squod vel Topica eius Legalia copro bant)doctos inter sui aut viros inclaruit. Dialecticam enim ratiocinationem,quam plerique legulei hodie lupercilio quodam temere contem nunt, Iuris Sacerdotibus necessariam esse, ante Udatricum Zasium,c5 monstraula. Hinc Doctor apud Grudio renudiatus, Batauis Praeses a Principe datur. Quam prouinciam annOS ipsos duodeuiginti summa fide vigilantiaque sustinuit,donec ad summi Senatus Belgici Praefectura a Carolo V.C fare Machlinia accersitur. Vbi & in vita uis esse desijt CII. 1o xxxii. si tamen ille desiisse censendus est,qui liberos quattuor, EuerarumNi' colatum, Nic. Grudium, Hadr. Marium, Θ lo. Secundu, partim Iuris Ciuilis,partim Poeticae tractatione claros, post se reliquit, in quibus veluti renatus ipse immortalitatis fructum perciperet.
EVERAR Dus natu maximus annos multos
Ius ciuile Ingolstadii apud Bauaros magno applausia publice interpretatus est, SelarisCiuilis ibi dem Methodum evulgauit. Post Frisiae Senatui, ac
demum Machi iniensi,ut parens antea, admotus, munus ad annum Vsque C Io. ID LXI. prudenter
92쪽
gessit. Huius filij Nicolaus Ius Ingolstadii post
patrem professus est, & Gastar Spiren1is Prae torij Adsiessor fuit ; ut quasi genio quodam familiae iuridicundo singuli praefuisse videantur. Sed& sacros honores in splendidissima hanc familiam, ne quid ad cumulada gentis decora deesset, Petrus Doctor Theologus, & I sabella Virgo sacra Latine docta Nico LAi Praesidis lenioris liberi,
intulerunr. Ceteros tres eruditos fratres in Poetuum classem retulimus.
Tumulus Nic. Euerardi Machii-niae ad D. Mariae.
IVra νelut tenebris iamdudum olfusa iacebant, Paneque Lethaeasub pede mortis erant.. Astraa ad Grudios rediit te vindice campos, Diaque Romani qua coluere patres.
Τumulus Euerardi NicolaI ibidem.
93쪽
ECUNDvM hac in classe suo sibi iure
cat, doctissimus ipse, & eruditoru fautor egregius. Is patemo in pretdio, haud procul a Leouardia Frisil metropoli, antiqua & nobili familia natus puer in Iac. vol- cardi, Viri Graecis Latinisque litteris pereruditi, disciplina fuit. Quo cum Louantum profectus Conr. Goclenium, & Rutg. Rescium utriusque linguae Prose more s,studiose diligenterqε audiuit. Gustatis ibidem Iurisprudeciae fontibus, Dolana Sequanorum Academia adiit. Triennio hic ex cto, Iustratis Galliae Academiis, Valentiae Cauarum substitit, & urgentibus Academiae Proses.stribus, Doctoris lauream accepit. Andr. Alciato, quo familiariter usus fuerat, in Italiam reuocata, apud Biturigas in docendi munere subrogatur. Ρbst in Italiam venienti, nec opinati, ac pgne repugnanti. e seperiore loco Caesareas Institutiones interpretandi prouincia a Patauinis demandatur. Hic praeclaros illos In X. Titi. quide Testam tu Commentarios adornauit ; sibique non ta popularis aurae captandae, qua bene de Repub. merendi studio excidere passus est. Quo quide libro, si molem spectes, in sipeciem fortasse exiguo; sin
rerum Utilitate, ponderum; momenta aestimes,
diffusis aliorum voluminibus anteponedo, smagnum enim librum magnum malu Callimachus Grammaticus appellabat, Domitius verbPi ,1ibros thesauros esse debere iudicabat Italiam qua Patet
94쪽
patet,doctrinae fama coturbauit, & praeclarum illud Alciati Elogiu promeruit Magna stes altera E m. Bibliothecae Cardinalis Be11arionis Reipub.
Venetae testamento legatae, quae ad D. Marci aci- seruatur, inspiciendae potestate na adeptus, Theophili Gracas Institutiones eruit, atque in patriam aue-
stas, a Rutg. Rescio Typographo Graece doctis.
simo, cum praefatione erudita sane ac laboriosa, Louanij edendas curauit. In patriam, qua Xl V. ipsos annos caruerat, reuersum Carolus V. CUMSpirensi in Senatu Consiliarium renuntiauit. Inde a Guillelmo Bauaroru Duce amplo stipendio euocatus, ius ciuile annos amplius quattuor in Academia Ingois adtest, magno auditoru coc -m,interpretatus est Sed patriae se potius, qua e teris,eX Platonis sentetia,natu cogitas, oblatu in ,
supremo Machliniesi Senatu Magistratu amplectitur. Crebris demu legationibus cIarus, sanctioris Cosilia Pretses a Cet fare renutiatur,& Equestri honore insignitus, ordinis aurei Velleris Cancellarius salutatur. Uxore Iacob a Damantia, nulla prole suscepta, e vivis sublata, sacris initiatus, amplissima ad S. Bauone Gandaui Praepositura donatur.Louanij senex augustu Frisioru genti Collegium magnis impendiis a fundameto exstruxit,& vectigalibus aotauit. MoriturBruxellς septua
Candaui ad S. Bationem conditur in Mau leo, quod sibi vivus ponendum curauit. Statura erat mediocri, inebris bene copactis, ac decentibus,cute candidissima, capillitio infra albedinem albicante fonte lata vultuque amabili.
95쪽
Ori curat Regam, O Regnorem pondera obivit, P E R v I G I L , hoc dormit U I G L I v s in tumulo. Parc epios, Lector, Manes turbare, quietem Hac post tot vi GiLEs vindicat umbra dies. At VIGIL Is VI GLI exemplo VIGIL esse mementor Niletraim VI i A es, fit 1io VIT A VIGIL.
Λ Ri doctrinae rerumque gestarum gloria superiores Io ACHLMvs Ho PDEIdus subsecuitur. Is antiqua Hopperorum familia Siaccae in Frisia natus, adolescens Lotianium excolendo ingenio proficiscitur. Philosophiam grandior natu Platonicam potissimiam sectatus est, quod illam Reipub. administradae in primis utilem iu- dioaret. Nactus in Iure Ciuili optimos praeceptores, in his Io. Hasium,& Gabr. Mudaeum, ingentes studior hi progressus fecit. Trienio hic exacto, Lutetiam Parisiorum , deinde Aureliam se contulit, Gallicae potissimum linguae distenda . Pbst Lotianium reuersus Do ctoris laurea insignitur,& magno applausu concursuque auditoru publice Iuris artem profitetur. Artem inqua, qua primus ipse, libro etiar i ad id edito, in scholas inducere conatus est; quod M. Tullium olim optasse le
96쪽
BELGICA. 93gissetJurisprudentiam ad arte redigi. Crescente, ut fit, viri fama indies, a Margarita Austria Duce Parmensi, quae tum Belgis Philippi I I. Hisp. Regis fratris sui nomine praeerat, in Machliniensem Senatum adlectus est. Inde BruXellam euocatus, in sanctius illud Consilium, quod Rerum Statusque vocant, ab eadem adscisicitur. EXimia quε- dam illi dexteritas erat in rebus obeundis, ac prudentia singularis. Testis est vel Academia Dua cena, cuius in stituendae clim Triumuiros Ant. Perenottum Cardinalem, Viglium Praesidem, &H OPPERvM Rex Philippus fecisset ; illi mox
HΟPPERO suas partes commiserunt. Quem dc parentis loco Duacenates perpetuo coluerUnt,& vita functum pro funere laudarunt. Phit Ca- ,rolo Tisinacio V. Cl.cui apud Regem in Hisp.rerum Belgicarum cura cominissa erat, ad suos re ditum postulante atque impetrante, I o ACIHMVsa Rege in Hispaniam euocatur. Initio huius Magistratus tristis illi nuntius accidit, rebus nouis in Religione studere Belgas coepisse, oblato stipplici libello seditionis pleno. Qua in re fidum Regi, constantemque animum in. Religione exhibuit. Quamobre Rex Equestris illi dignitatis, iisde solemnibus, eodemque die, quo Ioanni Austriaco Turcicae classis postea victori, insignia detulit. Nouennio in Hispania feliciter transacto,& grauissimis interea laboribus exhaustis, in phthisin incidit,qua leniter extinctus est Matuae Carpetanorum Madritum vulgo vocant) om. Kal. Ian.
anno reparatae salutis Ci P. 1 DLXXVI. aetatis LVI.
conditusque in AEde SS.Trinitatis.
97쪽
crine, fionte lata, oculis ciesiis, nasio intermedi iubere iublimi, humeris latis, amploque pectOre. In mediis curarum undis, Reique publicae administrandae negotiis, sacras etiam litteras pius homo tractabat, & vitam religioso viro dignam ducebat, magna innocentia: sanctitatisque opinione. Te stantur id Psalmi ab eo, quasi Theologiae Operam perperuo nauasset, paraphrasi pie illustrati & alia, quae partim vivus ipse, partim a funere Gregor ct Gaius fili j edenda curarunt.
LAR Is si Mos hosce Praesides FR A re BALDUIN vs excipiat, illud non solu i Belgicae, sed Galliae totius immortale Ornametum. Is vetere &illustri Atrebatium Vrbe octus, Antonium patrem
habuit, fisci regij apud suos procuratore. Admodum puer Lovanij Graecis Latinisque litteris in- rmatus , peracri ingenio ad Iuris ciuilis studia
conuerso,arcana scientiae lata celeritate coplexus
est, ut doctoribus suis, in his Gabr.Mudaeo, admirationi esset. Puber factus,du 1ii aula Caroli V. Caesaris cum Ioane Marchione Bergesi Versatur, contigit,ut in cubiculo Principis,urgente siti i-num Imperatori ante i bmnu offerri solitu intrepidus biberet. Quo audaci facto magis innotuit, mirante Carolo probanteq formosi adolescetis audacia. Nec res augurio caruit, fore & eum,qui Caesareas Ieges penitus imbiberet. Lutetiam Parilioru postea se contulit, ad ex
98쪽
BELGICA. yyploranda clarorum Viroru ingenia ; moxq; Guil.
cumMagistris,aliisq; viris magnis innotuit. Hinc in Germaniam ad inIancthonem & Bucerum, dein Geneuam Allobrogu ad Caluinum dc Beram profectus, ab auctoribus ac defensoribus nouarum sectarum intelligere Voluit , quas ob causas a Romana & veteri Ecclesia discessissent. morum impia commenta deprauatasq; opiniones non probans, Caluinum in primis aiebat sibi displicuisle,ob seditiosum turbulentumque ingenium,quod in eo deprehedillet. Lutetiam reuersus a Biturigibus ad docedi munus accessitur, futurus collega Eguinar. Baronis & Fr. Duareni ICtorum, parq; de publico stipendium accepturus. Mox incredibili omnium studio, voce Baronis Doctor renuntiatur. Septennio hic exacto, Germaniae Academias aliquot docendo obivit; Iac. Cui acio doctissimo I Cto. iccessore apud Biturigas cooptato. Phst in Galliam ab Antonio Borbonio Rege Nauarraeo reuocatus, filium eius naturalem Carolum indisciplinam accipit. Audito Regis ad Rotho magum casti, no multo post puerum in . Galliam reduxit. Ac tum quidem, renascentibus in Gallia bellis ciuilibus, serio coepit de reditu in patriam cogitare, ciuibus sitis atque Hisipanis per oratores rogantibus, Ut Duaci Flandrorum, in Academia recens excitata, Iuris Ciuilis scientia,amplo proposito honorario,profiteretur. Ad suos itaq; reuersus,a Ferdinando Al.
uaro Duc manequee Albano Belgicae Protege comiter hu-
susceptus est. Sed Belgicis tumultibus
99쪽
paullo post magis magis ingrauescetibus, missione aliquot dierum Impetrata, specie adducedae uxoris ac Bibliothecae, Lutetiam ad pristinu docendi munus reuertit. Vesontiones interim vetussimi Sequanorum iure Academiae instituendae,Vt aiebant, impetrato, per nuntios eum inuitant, pactique de stipendio abducunt.E fluctibus Galliae iterum aestuantis, in eum Veluti portum secedens belli enim ciuilis rapmas, furta, caedes detestabatur) repperit Maximiliani II. Caesaris Voluntate Vesontiones prohibitos Iuris scholam
instituere. Hortantibus nihilominus ut Ius ciui te interpretaretur, nefas est, resipondii, Iuris auctorem ab interprete Iuris contemni. Itaque digressus inde, rogatu multorum, AndeFavum ad scholam reuocandam se contulit. Vbi cum annos
ferme quattuor florem Gallicae iuuentutis Iuris ciuilis cognitione imbuisset, Henrico tium Andium Duce in Regem Poloniae electo, Lutetiam ab eo venire iussius est, mense Augusto: quolaeni pore magnificentissima Iegatio Polonorum ad
fuit . Collocutus cum omnibus, magnum sui in exterorum animis amorem excitauit; putabatur
que ineunte vere in Poloniam profecturus, nis1 conditionis humanae necessitas Iurisconsultum totius Europae summum, ardore continuae febris diu Vexatum, ante sustulisset. Statura fuit iusta, forma eximia, & per omnes
aetatis gradus venusta, oculis acribus ac nitidis. Vocem habuit canoram, firmissima latera, Vt do cens Periclis instar tonare ac fulgurare videretur- duarum maximarum scientiarum , Ut erat me moria
100쪽
BELGICA. yν moria prope diuina, summos apices complexus est, Iuris Ciuilis & Histori . Dicere enim solebat,& scripto edito, Vt posteritas exaudire posset, professus est , Historiam cum Iurisprudelia coniungi oportere;hanc sine illa csca videri. Ex Catharina Bitonia coiuge suscepit unica filiam, imaginem sui. Percunctante Papirio Massono, malletne filium quam filiam habere; Μinime ,respo- dii: Roma enim Ciceronis filium non agnoscebat loquente. Praeter Varia ad Iurisprudentia per, tinentia, scripsit & Apologias tres aduersius Calui num & Beza Haeresiarchias, ab illis antea laceΩsitus; feruntque Caluinum nullius linguam,stilum & eruditione magis horruisse, quam huius Atrebatis, familiaris quondam sui. Vita decessit C ID. IDL XXII. Lutetiae Parisiorum in Collegio suae gentis Atrebatium, praesentibus uxore & filiola, annos natus tres & L. sacris ritu Catholico pie sumptis,testatus in Fide Ecclesiae Romanae se mori. Adfuit morienti, quo etiam Usus erat fami liariter, Ioannes Maldonatus Baeticus Soc. IE s vΤheologus praestantissimus. Conditus est in Ma thurinorum Sodalium pe stilio, quo & Ioannes a Sacro Bosto, celebris ab hinc annos fere CCCL. Mathematicus, situs est. Massonus grati animi auditor hoc sere Elogium illi tribuit, Scsarcophago haec insculpenda curauit.