Dominici Cyrilli ... Tractatus de pulsibus. Editio prima

발행: 1802년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

vlti. Emanualo ill

2쪽

Dissilired by Corale

3쪽

Di ilippo by Coo e

4쪽

M..D. ET IN NEAPOLITANO GYMNASIO MEDICINAE PROR &c. M.

DE PULSIBUS.

Expensis LUCAR ΜAROTTA . Typis DOMINICI SAN FACOMO. Superiorum permi tu .

6쪽

UST detectam, atque illustratam sanguinis circulationem omni hus compertum est , quod am 'teriosi systematis vasa continua a corde motu accepto sanguinem venis comm nicant , ut rursum ad cor perducant. Vetusta tamen arteriarum tenuissimo sanguine ,& aeresve spiritu magna ex parte repletarum opinio, quae ab omnibus hypothetica ex isti nisbatur, emeentissimis Equitis de Rosa experimentis exintra omnem dubitation s aleam collocatur. ὀμreriarum itaque pulsatio mon modo sanguini , sed praesertim vapori expansili animali dicto originem debet. Ab hoc rursum vapore pendet praecipua differentia , quae inter arterio sum , & venosim sanguinem observatur . Ab aere atmosphaerico tempore respirationis pul. monibus iubmininratur vapor expansalis, qui . A a Lati

7쪽

ea loris animal Is, 3c primarium vitalitatis su nodamentum constituit. Omnia , quae hujus inventi vetitatem , & utilitatem ostendunt, desu-

mi possunt ab ejusdem Auctoris Literis i hylio.

logicis . Pullus itaque dicitur alternus arteriae motus , quo sc. diversa dilatatio semper conistrae ioni respondet, atque secundum varia vitae,3c corporis accidentia mutatur arteriarum assiis

dua dilatatio. Primis nempe vetustissimis Μedicinae temporibus, dum Medici arterias spi- ritum , venas sanguinem continere existima-hant , arteriae vasa pneumat ea dicebantur . Nulli praeterea suerunt, qui de pulsationibus arteriarum aliquid saltem memoriae prodidein xunt , atque brevi pulsationem vasorum pecuintiari voce Sphremos designarunt. Varia sane extant Hippocratis loca , in quibus de pulsa sermo est . In libello enim de alimento haec adnotantur : Venarum ρulsationesi respiratio iuxta aetatem O consonantia, O dissonantia fune morbi , fanitatis uegna . In praenotionibus deinde, ubi signa ex praecordiorum statu enumerat , ait: s vero pulsus etiam inerit in praein cordis , turlationem segnificat , ut delirium atque hoc in loco utitur voce Sphremos. Inter .veteres tamen multi pulsum esse simpliciter motum in venis insigniter adauctum tempore alicujus inflammationis existimatunt. Non sine magna profecto admiratione G lenica pulsuum doe rina perlegitur . Pulsus deinde naturalis peculiariter dignoscendus est secundum memoratum Scriptorem. Semper autem

8쪽

dissert secundum hominum aetatem , temperamentum . anni tempus , vivendique rationem. Quod si reperias pulluum praeternaturalem latitudinem majorem, appellabis Latum , si longitudinem, Longum, si profunditatem, Altum, haec sunt ipsius Auctoris verba . Superioribus eonintrarii sunt angustus, brevis, humilis , ac rursum parvqs , & magnus . Ad motus qualita tem , sive ad rempora, quibus omnia singula pulsationis accidentia absolvuntur , pertinent celeritas, & tarditas. Celeritas enim est diste rentia temporis, quod intercedit inter initium.& terminum dilatationis corporis arteriosi. Tarditas contra componitur rarioribus intervallis inter primam , & secundam pulsationem . Ad eamdem arteriae qualitatem reserri debet vehementia , 3c remissio , quandoquidem vehemens pu satio maximam , remissa minimam arteriae dilatationem postulat. Arteriae deinde essentia.

les qualitates sunt mollitudo , , durities . Mollitudo dicitur , ubi arteria quasi carnosor imoccursu , idest in contactu apparet . Durities deinde appellatur arteriae siccitas, atque rigiditas ' dura etiam arteria ad modum corii est. Ieram describit Galenus, aitque : Ictus es constractio , atque expanso aνteriae tactui occumrens ' intervallum vero es tempur quietis ia-

per duos ictus. Ab hujusmodi intervallo nascitur distinctio inter varias pulsationes ' und dum brevistima sunt tempora inter utram qu pulsationem interposita , pulsus creber si masn , & protram , tardus appellabitur. Creber

9쪽

cutem brevissimum quietis tempus, rarus Ion. gum indicat. Omnibus modo descriptis disse.

retitiis supervenire potest aequalitas, atque inae. qualitas in pulsationum intensitate . Hinc continens , sue constans paritas in ictu arteriae aequalitas est ex Galeno . Inaequalitas Vero est paritatis corruptela in quamcumque cadat differentiam. Etenim pulsu est aliquando inaequalis, sed ordinatus, quia constanter post certum tempus pulsationum numerus inaequalisse , uti accidit in diarrhoea critica , atque in critico sudore . Dum omnino perturbantur circulationis leges, pulsus inaequalis inde exurgens inordinatus vocatur . Hoc fit in vehementi pavore, aut aliquo insigni animi pathe- gnate. Unius tantum .pulsus disserentia quoad inaequalitatem observatur in pulsu dich solo, atque in omnibus pullationibus, qui affectis sedibus respondent. Compositae fiunt inaequalitates , ubi in eodem subjecto varia inaequalitatum genera observantur, ex. gr. in morbis cor

dis , in aneurysmate, atque in hydrothorace intermittentia cum aliis inaequalitatibus conjungitur . Nam si undosae pullationi una , aut altera pullatio miscetur simpliciter aequalis. Vel modo imagna , modo parva , varium simul videbimus inaequalitatis gentis . Inter inaequa.

Ira pulsus recensentur vermiculans , sormicula vis ,& hecticus. Vermiculans undarum in modum insurgit , neque uno tempore artem di-senditur : hule definitioni adjiciendum , quod vermiculans pulsus undas habet sensun decre-

10쪽

Dentes, si parva erit distentio veridiculans: si magna, pulsus appellabitur simpliciter undosus .

Vermiculans vero est semper languidus, &creber ' in extremo vero febris remissione crebritas , & parvitas constituunt pullum sormiis cantem , coius exempla frequenter in mori-hundis occurrunt . riecticus pulsus non m gnopere Variat, sed manet in perpetuum simi

lis, quia in hujusmodi febribus, & pulsibus

integra corporis Oeeonomia assicitur . Et sane hectica febris continua est , matutinis tantum horis . remittit, verum semper proprium servat characterem ς nam summa adest in arteria celeritas, di frequentia cum parvitate conjuncta' Hujusmodi characteres matutino tempore de hiliores, vesperam versus insignes apparent. fDifferunt deinde pulsus secundum sexus, di temperamentum ' viri enim mulieribus putasum habent longe tum majorem, tum vehe. mentiorem , ac paulo tardiorem ' quod quidem a validis hominum exercitationibus , diversi que vitae genere oritur. Verum viri occurrunt nemineo temperamento praediti, in quibus pulsus fluidorum, solidorumque constitutioni ro, spondent . Calidiorex natura pulsum habent multo celeriorem , majorem , di crebriorem , vehementiorem non item multo . Graciliore majorem , rarioremque multo pulsum habent mon autum vehementiorem . In diversa aerat variat pulsus ' infantis enim pulsus creberriamus est, tardissimus senis , quo senex a puer Ionge magia raritate, quam celeritate differt 'A ' nam

SEARCH

MENU NAVIGATION