Dissertatio historico-medica de aloe : quam placido eruditorvm examini

발행: 1723년

분량: 22페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

te L. I e. XVII. originationem quidem eandem approbante, sed caussam aliam denominationis , neque illam improbabilem, asserente. Nam quum illud nomen significet regionem mostis. tam inauspicatam appellationem inde putat accepisse, quoniam ob aeris insalubritatem et serpentum, quorum morsus letiferi sunt, copiam, haec regio non sine multo periculo habitari potest. Porro aloen nasci in pluribus Asiae locis Garcias ab Horiotestatur, maxime autem in Cambayae et Bengalae maritimis tr ctibus. Neque vero lum in maritimis eam idem auctor πολυπλαγκlo vidit, verum etiam in desertis Indiae locis ubique eam obseruauit, ducentis leucis itinere terrestri per eas solitudines consecto. Quin per ipsiam Chinam copiose reperiri certum est. Quod aloen forte etiam Africae non omnino negatam esse superius scripsimus, propterea subdubitanter fecimus , quia insita

Socothora , quam alii Sucotram vocant, et quae ob aloes pra stantissimae prouentum tantopere ab omnibus celebratur, incem

tum est utrum Asiae potius an Africae adiicienda sit. Multis eam verbis describit P. Vincent Maria diu Carerina a sena in Lhro quo itinera si desicripsit, cuique titulum fecit i ii inuioaz Indis orientali L. V. cf. u. Non possum quin paucis attingam orientalium de huius insulae habitatoribus traditionem Binis autem locis refert saepius laudatus , Herbesitus persiuasio esse Arabes et Persas Alexandrum magnum Iadiis peragratis ad hanc quoque instulam appulisse classe sua, cognitaque eius fertilitate, et visi praestantissimae aloes incredibili abundantia, coloniam Gramcorum huc posivisse, qui culturam aloes exercerent Parum so te tribuendum videretur huic narrationi, quum iidem orientales de Alexandro plurima supra et praeter fidem in suis scriptis exhibeant, fabulis secure adscribenda et in ipsi hac narratione absiur-da intermiaeeant, dum Christianam religionem ab eodem Alexandro in hanc insulam fuisse introductam perhibent Sed ne penitus adspernemur hanc traditionem facit modo citatus missionarius, qui testatur incolarum duo hic inueniri genera multum diuersiar

alios

12쪽

ao DISSERTATIO ACADEMICA

alios esse nigros crisipis capillis tectos alteros albentes, capillis rectioribus, indolis erectioris et nobilioris. Quare hos nigros forte licebit quasi Gχθονα existimares albentes, illorum reliquias

quia e Graeci appulerunt, sed ab commercio cum maioribus suis tanto interuallo seiuncti tam longo tempore barbariem induerunt. De succi, qui hic conficitur , bonitate et pretio inserius erit dicendi locus.

g. VI. Aloes, praeter veram illam ossicinalem , multae

species ab auctoribus consignatae et descriptae inueniuntur inter quas merito principatum tenet Americana, quae in essentialibus notis cum altera conuenit, sed non pauca olfert diuerso modo se habentia.

Qui singularum sipecierum enarrationem desiderat, adeat ho-tanicos qui maiori cura sicripserunt, hortorumque celebriorum indices In primis autem laudandus videtur Abrahamus Muntingius, qui suo, quem de Vera herba Britannica scripsit, libro apis pendicem subiecit de speciebus Aloes In nostrae academiae ho to instructissimo , quem auspiciis Generosissimorum et munificentissimorum Dominorum Academiae Curatorum immortali laude dignissimi viri B. D. D. Ludovicus ungermanuus primum instruxit, B D. D. Mauritius m annus amplificauit, Illustris D. D. Ioan Mauritius Ho annus, vir gloria et meritis florentissimus, de nostra academia meritissimus, prouida cura fouit et auxit, hodieque insigniter ornat. et tuetur Excellentiss. D. D. Io. Iacobus Balerus Academiae h. t. Magnificus Rector, sint conspiciendae septem sipecies , scilicet, Aloe Americana vulgaris et maior foliis in aculeum abeuntibus. a. Africana laeuis maculata. 3. Africana ericolor flore rubro. 4. Asricana caulescens, perfoliata, modice glauca spinis amplis sed mollioribus. . Africana margaritiserera non spinoia foliis utrinque conuexis. 7. Africana

sol triangulari laeuissimo asiphodeli simili. Aloen Americanam videntur Europae intulisse Hi ani, apud

13쪽

quos primum e eam vidisse Valentiae, indeque decerptas plantulas binas in Belgicam transtulisse, sicribit Carolus Clusius ser plant. hist. L. V. cap. XXXXVIII. Ipsiam plantam secundum omnes siuas partes destribere non

putamus necessarium , quoniam hoc labore alii iam dudum perfuncti fiunt, nec rara hodie apud nos in Principum, aliorumque curiosiorum hortis conspicitur. Admirabilem huius plantae indolem, Variosque sis, quos praestat mortalibus ex Gomara Clusius, ex Franci2o Hernande Raius, reserunt, ex quibus in siummam contracta reseram aliqua , ut simul appareat quantum ab aloe Asiatica differat Americana. Succo illa turget et abundat dulci tam copioso, ut una planta dictu mirabile )oquinquaginta interdum amphoras successive profundat Modum eliciendi alium Gomara, alium HernandeZ tradit sed non video cur non uterque possit fidem inuenire. Ex hoc succo indigenae sibi vinum, mel, acetum ac saccharum parare nouerunt. Folia in frusta dissecta, praesiertim qua parte crassiora et magis siacculenta fiunt, assant et in cibum delicatum adponunt succo etiam assatorum vulneribus medentur. Folia integra tectis conficiendis imbricum loco, ad hibent siccata pro soco instruendo adhibent neruulos cannabis, immo ossypti loco ad fila nenda, restes faciendos, linteamina mxenda aptant. Memini olim videre me Lipsiae in elegantissimo horto Bosiano binas culcitra , totas ex partibus aloes , quae ibi floruerat, consectas, quarum tegmen holoserici in modum et gantissime elaboratum erat. Porro Americani integris plantis, cidicum agros et hortos consitis, ad illos sepiendos et a ferarum furumque iniuriis conservandos, uti consueuerunt: foliorum aculeatas extremitates subularum loco adhibent, iisdemque tela sua muniunt. Tot utilitatibus unica planta sifficit. Tota planta maxime est longaeua , et ad florem producem dum satis tardo gradu procedit tarditatem autem elegantia admirabili compensat. Fuere qui centesimo demum anno caulem protrudere aloen scriberent, eundemque tam celeriter, ut homi a nes

14쪽

DISSERTATI ACADEMICA

nes videre incrementum possint, erigere et Xplicare scripserunt: Sed utrumque crebrior iam experientia refutauit, nosque docuit et hortulanorum industriam, et dominorum non nimis adstrictam liberalitatem incomparandis necessariis, etiam sub nostro caelo flores huius plantae citius euocare : et incrementa non tam subita esse, sed lente admodum flores sustentaturos caules erigi , ipsium deinceps florem expandi, ut saepe vix integro semestri totum ab-sbluatur negotium. Conueniunt igitur Aloe Europaea et Asi lica cum Americana notis characteristicis, longaeuitate, florendi tarditate differunt maxime usibus et et, quod insignem admirationem meretur, Americana mel Vinum, siaccharum praebet, Asiatica, Vt et Europaea, set amarissimum fundit. De quo nobis dei,ceps dicendum erit.

g. VII.

Succuq Aloes Europaeae , t et Asiaticae , amarus, catharticus, non est integrae plantae, sed in certis uia. taxat fibris continetur. Quo pacto eliciatur in spisseturque, de eo non conueniunt omnes auctores videtumque plane non omnes gentes eundem obseruare modum. Nec unicum geuus succi prostat Succotrina palmam reliquis, saltem ex communi opinione et praeconio, praeripit quaedam lucida appellatur, forte parum a priori diuersat alia epatica villissima caballina dicitur.

Europaeam aloen Discoride ευχροον εις--μαν su eo eliciendo non idoneam, declarauerat ex eo factum est ut plerique crederent omnino talem succum in ea non contineri. Sed hunc errorem mortalibus feliciter exemit Lynceus ille Fabius Co- Iumna, vir sane diligens cordatus et doctus , cuius utinam lucu-hrationes in Dioscoridem, quas iam typis exsicriptas , sed conibus vacuas, latitare in praefatione suae sirpium rariorum εκφω- ς, significat, vir quidam boni publici cupidus aeque feliciter eruat, ac immortalis Lancisius Bartholomaei Eustachii tabulas anatomicas improbo labore indagavit, opportune inuenit, e ἀφθδεως

15쪽

publico donauit. Quidni vero ipsius Columnae verbis rem exponam, quum librum in paucorum esse manibus sciam 3 , Dum, inquit Fabius, . l. paeg. I. Vt ceteri dubitaremus an haec plan ista, quam omnes aloen facimus, siccum emitteret, qui exter- ,, no aloes dicto medicamento, siue concreto succo, similis con--

crestere posset, quod omnes nostro coelo minime fieri posse,. censiuerunt, atque affirmarunt dissecto quidem plantae folio, atque radice concisa, nihil siucci, neque amari, sed mucosium , quid, ac potius insipidum, gustu inveniebatur. Omnibus inge sinii nostri viribus conati simus hac de re certiores nos reddere, ut nostram de ea in medium sententiam afferre possemus. Do is mi igitur nostraequum plures adessent huius plantae,in aedis sum ismo soli imbribusque aperto loco, ut moris est Neapolitanis aedi is hus, exstirpatis aliquibus liis experimentum tentantibus, in is mentem venit idem nobis in verae atractylidis obseruatione is accidisse, sanguineumque siceum non ex carne sed venis exire is Qua propter per obliquum solii venas inuenire ausi sumus. Sic si abrupti recenter ab radice solii succi parum lutei ex singularum is venarum oris exire animaduertimus, atque deinde simul con is currere, guttasque decidere Vidimus, non sine animi nostri gaudio. Atque nouitate exultantes alia atque alia data opera soli rie radice exstirpauimus, atque certissimum eineruulis, veluti is flamentis, siue venis intra solii carnem per longum ductis, mistentum luteum succum elici debere comperimus. Supposito dein lato figulino vase vitreato multa supra illud sic ab radice sistatim mulsi folia appendimus, atque ex illis spontaneum sic si

cum descendere sinebamus, manibus postremo etiam deorsium is versius comprimendo folia, atque quod imis foliorum oris con si creuerat, radendo se Hac quidem ratione Columna succum, calore solis accedente siccandum, impetrauit , quem omnes periti optimam, quae dari potest, aloen, agnouerunt, quique omni-hus notis, a Dioscoride vel aliis traditis , abunde satisfaceret. ΑΓ

16쪽

DIs SERTATIO ACADEMICA

dit etiam sua experimenta, qualem intra eorpus proprium sumis tam deprehenderit.

Non possit quin Columnae Verbis comparem fere similia, sed, ossiciente auctoris laudibus breuitate obsicurata , mari Lusiani verba ex comm in Disoridem plus quam dimidio Seculo ante li-hrum Columnae editor non solum, inquit, hodie herba aloes in

hortis et fenestris seritur, sed in multis mereatorum omini m. Densa videtur, ouccum ex se glutinosum destitans, quem aloen appes mus, unde Hisani a continua desitatione istam herbambabo mihisma ab a appessitant. Possemus haec verba, si

de simplici siusipensione sermo esset, eo interpretari modo, qui Columnae gloriam inuentionis sioli relinqueret Plures enim testantur aloen per Italiam hyberno tempore fictilibus exemtam est queari susipendi, sicque per tres quatuorue menses durare contunuo virentem, Unde ipsi nomen semperuiui marini datum fuit. At vero quum vir harum rerum gnarus dicat succum emanare, huncque siccum aloen vocet, licebit coniicere modum parandi Hispanos forte quosdam solos caluitae, et, ut ipsium se antea secic se non obsicure significat Columna, absicondidiue 'matum, ro, ne proderet arcanum, necessarias circumstantias tacuisse. Hunc a Fabio Columna plenissime expositum , ab Amato Lusitan indigitatum , elliciendi succi modum puto eue verissismum, inque eo consentientem Io Raium, atque a Raio adductum Celeb Hermannum, video. Etiam Garrias ab Horto in aromarum historia, quae Caroli Clusi Exoticorum lib. VII. constituit, nihil dicit quod non cum his conueniat modo mendum typographicum tollamus, et pro ex aloes herbae ccatae succo legamus' siccato. At vero alii non pauci auctores longe alium stuppeditant modum. Audiamus primo loco quid orientales auctores ' Herbesito siuppeditaverint Incolae Uulae CSocoterae Iulio, inquit, mensentia plantae cosistunt, eaque in magno v δε aeneo, quo succus eliciatur, decoquunt. Post decoctionem si

cum tribui infusum per dies caniculares ad solem suc-t Pi

17쪽

DE ALOE.

ne his similia tradunt Io Bauhinus , Abrahamus Munting, aliique plures, nisi quod de suo addunt ex una eademque decoctione, si id, quod in summo natat, seorsim dematur et siccetur, prodire Suci cotrinam in medio consistentem succum dare epaticam, faeces remanentes demum fieri caballinam, omnium impurissimam. Est igitur siccus ille inspissatus , quem vocamus aloen , D sentialis et proprius, loquor cum celeberr Raio, plantae, quam aloen Europaeam et Asiaticam vocamus , sanguini analogus, invasis maioribus contentus, in quintam, Vt Vocant, esentiam coctione exaltatus, in quo tota Vis plantae, qua talis nidulatur rnon crudior ille et limpidus, insipidus, qui fibris et parenchymati soliorum inest. Non dispar valde est ratio atractylidis, quae mecum sanguineum pariter in peculiaribus Venis Vehit, ut et chelidonii maioris, quod luteum humorem singularibus tubulis mclusium fouet.

Quum omnes, quae in ossicinis nostris nominibus diuersis prostant, aloes sicci ex una eademque planta sint non immerito quaeritur unde sit illa diuersitas, et quid dii Ferentiam faciat an tempori, quo paratur, an regionum genio, an denique diuersiae praeparandi rationi caussa adsicribenda sit. Hoc vero puto nos si licius esse facturos, si prius differentias ipsas fuerimus intuiti. V teres duplex genus constituebant et alterum, quod laudabant, 1 αiγον iecoris modo coactum, alterum , quod reprobabant,

ψαμμωδεω, arenosum , quodque Veluti siedimentum purissimae existimabant Gare id eloquitur Dioscorides saepius laudandus lib. III cap. 3. et qui ipsius quasi ore loquitur , aut saltem ex iisdem sontibus sua hausit, Plinius XXVII, cap. s. Nec vel Galenus vel Aetius vel Oribasius ullius dii Ferentiae alterius meminerunt. Factum, inde est ut in sormulis medicorum, ad denotandam optimam , adiicerent requiri si σαι , iecinori simiasLmam Quum vero insequuto aeuo , maXime aucta luxuria hominum , pro optimo iecinore designando dicerent Graeci συκω-Jo, b. e. simum pastu aucrum, Latini scatum, quod anseribus et

18쪽

1 DISSERTATIO ACADEMICA

porcellis hoc cibo magna iecinora et delicata pararent factum est ut inferioris aetatis scriptores, illud expressuri quod olim dicebatur ἡ παῖb , vocabulo tunc notiori vocarent συκωτων , quod magnus Salmasius ad Solinum pulcerrime demonstrauit. Mutato sic quidem nomine mansit tamen res immota, nec nisi duo genera aloes noscebantur. Sequuta sint tempora, quibus Arahes in schola medica regnauerunt. Ab his primum inducta est aloes secundum diuersias, quibus parabatur , regiones , diuisio, ut alia esset Socotrina, alia Arabica, alia ex Senegia allata. Tuncque primum in scholis audiri coepit Socotrinae nomen, nemine foriani occidentali orbe recte sciente quid sibi illud vellet, quum nauigationes Europaeorum nondum ad Indias dirigirenter, mercesque, quibus officinae instruuntur, tantum per mediterraneum mare adueherentur. Quum vero Arabes Socotrinam tamquam optimam laudarent, Graecique insertores συκω νην eodem loco posuissent facile creditum fuit utrumque nomen ab eadem esse origine. Succedebant illa tempora quibus magna animorum contentione de Graecis in scholas reuocandis certatum est. Legerant autem et legebant primi medici εΜηνίοντες tantum veteres illos scriptores , cognoscebantque laudes aloes iecinoris in morem coactam, quam anxio studio requiebant, ignari quod in ea, quam Socotrinam Arabe vocant , ipsiam illam possiderent. Quare dissensius orti sunt , quumque ab ocotrina diuersium

genus, honitate illi cedens , non tamen arenosium, offerre. tu , illud hepaticam dixerunt aloen interim non paucis pro Socotrinae praestantia merito contendentibus , aliis paticae suae principatum propugnantibus , et non statis perite ex vel ribus argumenta repetentibus. Sic ortae in tres in scholis nostris celebratae succi aloes differentiae. Addiderunt alii aloen lucidam sic autem aeuo medio vocabant purissimam, et in non magnis frustis pellucidam seu transparentem , quam vernaculus quidam scriptor, litterarum, Ut apparet, Xpers, Lycitam Vocauit est autem reuera ipsi illa Socotrina, ut ex ipsius pretii suppari magnitudine, aliisque signis, apparet. Iam

19쪽

Iam si dicendum est unde fiat ut notabilis sit disserentia

trium aloes succi specierum , sorte non iniuria coniiciemus causam in diuersam , cum ratione temporis, quo suscipitur, tum ratione modi, quo perficitur, praeparationem. Et quidem vetemporis rationem hic habendam putem , facitiaepius laudatus Fabius Columna , qui monet, si quis sua methodo, qua seruidissima aestate usius fuerat, rem verno tempore experiatur, eundem copiosiorem quidem , sed et nigriorem mccum esse impetraturum e quoniam tunc magis turgent venulae succi illius promicondi, sed non elaborato, verum crudiore succo, qui per aestiuum solem coctior puriorque redditur. Vt vero etiam pra

parandi modo non parum tribuam , inoue me communis Ar

hum, apud quos Aloe paratur, traditio, quam retuli supra exd Herbelotes fieri autem nequit, quin illa Aloe, quae integrorum foliorum maceratione, contusione, expressione, tumque vel fermentatione per XX dies, ut de Rhodiis resert ol tam l. e. p. a. Vel decoctiones, paratur, longe plurima heterogenea assimixta habeat, multumque a sincera vincatur, quam eligere de hent quicunque veterum veram Aloen, siue a Graecis et Roma nis, siue ab Arabibus tantopere commendatam, eXpetunt. Hac admissa duplici ratione tertia, cum neutra harum pugnans, locum etiam inuenit, nimirum regionun dit ferentia, et

pro eo etiam diuerses gradus maturitatis et prouentus largi vesparcioris veri et essentialis illius succi tum vero etiam diuersa consiletudo quam variae gentes insucco colligendo, depurando,

exsiccando utuntur.

Addimus, ex Cl. Herma- Cynosura mat med. p. 8s. Succotrinam et caballinam utramque in inita Sucotra colligit hepaticam ex China afferri differre autem plantas, ex quibus colligitur hepatica et Succotrina, non nisi loco natali Caballinam ab Indis adhiberi pro incrustandis nauibus picis loco, idem confirmat , insiuperque addit nosse nunc illos eam expurgare a Rrdibus, ita ca Succotrina vix experientissimus distinguere eam valeat.

20쪽

is DISSERTATI ACADEMICA

valeat. Haec lecta in memoriam mihi reuocarunt, quae pu D. Mesue de s lis cap. r. legunturi, et in hunc modum se habent Sophistae lauant ipsam lotione, qua paries eius immundae et crassae si arantur, deinde lauant in aqua maris et pauci croci sitionibus pluribus, deinde permittunt exsecari:

acquirentes ei per hoc luciditatem et colorem citrinum et odorem bonum verum odor eius deoccultat fasiaciam. Forte haec ipsa ars est , quam adhuc hodie exercent, ab Hermanno noua credita, quum satis antiqua esset. Ceterum Hermannus persuasum habet hepaticam optimam

esse de quo quidem siequenti siectione disipiciemus. Nunc addendum videtur aliquid superius dictis, quod quum illa iam typis descripta essent, obseruauimus. Nimirum cum enumerarem species Aloes Arabibus laudatas alicuius nemini ex negia astitae: in quo Guern Rolfincium sequebar ducem, eo securior, quod memin neram in Africa magnum decurrere fluuium hoc nomine insigni.

tum , indeque siuspicabar regionem aliquam ab eo denominatam intelligi Postea vero quum maiori otio Avicennam arabicum pag. 4 et insipicerem, animaduerteremque ibi legi Semengeniam rab illa quidem sententia recedere coactus fui. Quum vero diu multumque inquisiuisiem, quid hoc esset nominis, tandem mihi Bherbesitus, togies laudatus, succurrit cindicauit Samangian, seu, quod eodem recurrit, Semengian vocari Vrbem quandam prouinciae Thokliarestan, quae secundum ripam orientalem fluuii Oxi ad mare Caspium sese extendit. Videant laque alii annon

haec Semengenia Avicennae eadem sit cum Persica Mesiues cui proximum ab Succotrina locum tribuit et an statis recte calaulos ponant, qui Semengeniam Avicennae et caballinam nostram eandem esse existimant.

6. VIII.

Aloe cathartica Graeciae non videtur cognita fuisse ante Alexandri M. expeditionem in Persas susceptam, id

SEARCH

MENU NAVIGATION