Codicis Ambrosiani 222. Scholia in Theocritum: Scholia in Theocritum

발행: 1867년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

9쪽

Ex quo Calliemus Roma 1516 primus scholia in Theocritum edidit, in iis supplendis et emendandis multi viri docti

Versati sunt. Suffcit nominasse Gaissordium, Duobnerum, rensium. Sed quamvis librorum manuscriptorum, quos consulere illis licuit, magnus sit numerus, tamen adhuc desiderata est accurata collatio codicis Ambrosiani 222 principis omnium Theocriti codicum, cujus praeter ea, quae ad quartum

Idyllium in Ahrensi editione leguntur, nihil sere innotuerat. Itaque quum mense Aprili anni 1864 in Italiam prosectus essem, ediolani in bibliotheca Ambrosiana huic potissimum libro operam dedi. Quanta maxima fieri poterat diligentia, excussi secundum editionem Gai ordianam quae codex illo in Theocritum continet scholis ubi lectio variaret, id notari,

quae nondum erant edita, sunt autem permulta descripsi. Opere absoluto quae scripseram continuo retractari. Iterum

id iaci anno insequenti mense Augusto, quum in patriam refiens denuo ediolani morarer Volui praestare quantum

possem neque ullam ossiciorum meorum partem non exsequi.

Est autem codex Ambrosianus hex libris erutae sorma minima, bombycinus, saeculi decimi tertii. Inde a pagina 340 sequuntur in eo post Dionysii oriegesin haec Theocriti Idyllia Q. . . . . . 8-I3. 4. 14. 15 17 16 29 cum

10쪽

H PRAEFATIO. scholiis uberrimis, quae partim inis supraque textum, partim a dextra apposita sunt. Scriptura elegans est, sed scholiorum litterae sunt valde minutae, plurimis complicatae compendiis Omninoque haud raro ita comparatae, ut ad dignoscendas eas vitrum ocularium mihi adhibendum esset rima cujusque lemmatis littera est sere minio picta scholia autem non sempereo, quo debent, ordine sese excipiunt ). Neque omnia integra servata sunt multorum exstant tantummodo frusta.

Aut mutilatum fuit quod librario ad manus erat exemplar aut ex parte tam male habitum, ut quaedam non posset legere. Aliquot loci adeo sunt evanidi, ut, quid scriptum fuerit, nullis jam machinis possit expediri. Secunda manus hic illic ev

nida renovavit num omnino recte, dubito. Frequentes sunt permutationes spirituum et accentuum, vocalium et diphthongorum, praepositionum, nominum propriorum ). odo singulae litterae desunt '), modo abundant ). raeterea occurrunt nobis salsae terminationes, ut M.ισον, κατεχομενος, στε πω, o Θανεσθαι pro κειμένου, κατεχομενου, στεφανοις, αἰσθανεται.

Quae sejungenda erant, sunt conjuncta in αυταρκιστις , 33. et μορυστι 11 3 l. ccedunt dittographiae, denique male aut dilatata aut interjecta. Talis quum libri sit conditio, in eo edendo hanc rationem sequutus sum. Scholiorum justum ordinem restitui Scripturae discrepantia locosque evanidos diligenter indicavi. Lacunarum alias punctis significavi, alias supplevi, suppletas uncinis inclusi i . Diuographias aut quae superflua omnino viderentur hoc signo se proscripsi aut in notis attuli. Quae a criticis

proposita erant, partim in textum recepi, partim infra commemoravi. Haud exiguum conjecturarum numerum Ambrosiano egregie confirmari non sine Voluptate Videbunt lectores, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION