P. Virgilii Maronis Bucolica, P. Rami eloquentiae & philosophiae professoris regij praelectionibus exposita quibus poëtae vita praeposita est. ..

발행: 1555년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

MARONIS BUCOLICA,

praelestionibus exposita: quibus poetae vita praeposita L

Apud Andream mechelumsub Pegase,in vico Bellovaco, Saeuua II F

6쪽

MARONIS VITA,

Variis authoribus descripta.

v auri Virgilsi Maronis opera Mecoenas) bonis & discedi cupidis adolescentibus charissima debent esse , & ad imitandu imprimis proposita.

Itaque tantum poetam a tam multis tamque eruditis hominabus certatim explicatu, diligentia quoque nostra explicandum putaui. Et sicut in tanto interpretum numero recentiores, noui semper aliquid afferre conati sunt: sic ego post illos pro mea etiam mediocritate certe clariorem & illustriorem rorum intelligentiam efficere tentaui, nonnullis partim reiectis quae minus idonea, partim additis guae magis apta propriaque viderentur: omnibus autem modo &ratione paulo euidentiore traditis,yt sententiam notitia pueris Acilior esset, & via plenior ad Virgilij viri tes cognoscendum & amandum. Et quide quo gratius initiu lettiusque faciamus , unde potius meliusve quam ab authoris vita auspicem Z Sic enim virtutum caussa

7쪽

P. V. MARON Is VITA

perspecta, fructus earum laudesque plenius & vberilis

intelligentur. Naturam igitur primum,deinde doctrianaan, tum mores, postremo ex iis authoritatem comsecutam perspiciamus. In natura, patriam, parentes,totumque animi & corporis habitum videamus. Patria, vicus obscurus fuit, Andes nomine, prope Mantuam, unde Andinus vates a Silio, &Andi ades musae a quia busdam nominatae: nunc vero Pictole dicitur: ne quis . loci nobilitatem, ingeniorum nobilium perpetua matrem existimet esse, nec propterea desperet,si loco ignobili & obscuro natus sit. Rect nanque , ut apud Ciceronem est , Themistoclem ferunt Seryphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset, non eum sua, sed patriς gloria splendorem assecutum. Nec laerche,inquit, si ego Seryphius essem, ignobilis essem, nec si tu Atheniensis esses, clarus unquam fuisses. yarentes, patria etiam obscuriores fuere. Maronem patrem quidam figulum, plures Magi cuiusdam viatoris initio mercenarium, mox ob industriam, generum fuisse tradiderunt: quem cum agriculturae reique rusticae & gregibus pra fecisset socer, sylvis coemudis , & apibus curadis peculiolum amplificauit. Mater Maia nomine. Maro diu vixit. tandem crius fuit, mater tamen viro videtur superstes fuisse,& alteri viro nupsisse, ex eoque Proculum

de quo Donatus) Virgili j fratrem genuine: nisi forte vidua iam Maroni nupserit. Quicquid sit,satis constat Virgilii genus patria obscurius & ignobilius sitisse: ut tanto magis miremur ignobilis ,& patriae & generis tam nobilem partum extitisse, & quas vulgus magnoru hominum, & excellentium: caussas praxipuas putat, cauosas saepe ruillas esse, veramque hominis nobilitatem,

virtute cum corporis tum animi constare, a fortuna vel

loci vel generis nihil admodum pendere. De animi natura nominatim nihil traditur, sed tamen & doctrinam,& mores,& ex iis splendorem, praesagia tum per somnium matri,tum nato infanti, tum puerperii religioni diuinitus oblata amplissime demonstrarunt. Maia praγgnans

8쪽

A P. RAMO DE sCRIIT A. gnans somniauit se enixam laureum ramum,quem co- . tacta terra confestim cerneret coaluisse de excreuisse ilico in speciem maturri arboris, resertae variis floribus,

ac fructibus : id enim sine dubio Apollinei & Phoebei partus, id est doctrinae ostentum fuit: sua si quidem xt noster hic poeta cecinit) Lurea Phoebo: & rursus, -Phoebo si semper apud me

Munera sunt Luria Sequenti somnium illud die, Maia cum marito rus propinquum petens, ex itinere diuertit, atque in subiecta fossa partu leuata est, Cneo Pompeio Magno , &Marco Licinio Crasso primum Consulibus,quibus Cicero designatus Aedilis Verrem accusauit: quo tepore ferunt infantem,ut est editus,non vagisse, sed adeo miti vultu fuisse, ut haud dubiam spem prosperioris geniturae iam tum indicaret:imo vero mitissimos & aequin simos animi mores ostenderet.Tertium religionis praesagium longe nobilissimum fuit,& futurae authoritatis& gloriae certissimum indicium. Siquidem virga populea pro more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta, ita breui coaluit, ut multo antὸ satas populos ad quatit: eaque arbor Virgilij ex eo dicta, atque consecrata est, summa foetarum religione suscipientium ibi,& soluentiu vota:& Maroni nomen Virgis us inde suit, ut Caluus illo versu indicat: Et vates, cui virga dedit memorabile nomen, Alij tamen Virgilium a virginitate derivant, unde &parthenias dictus est:alii Vergiliu a Vergiliis, quas Pleiadas Graeci vocant: alii gemino li; Virgilliu nominant. Ergo & laureus ramus,& mitis Vultus,& procera populus doctrinam& mores & gloriam naturalibus signis

demonstrarunt. Corporis vero statura gradis fuit, aquilinus color et subsulcus,valetudo varia stomachus debilis, caput infirmum et fluxioni sanguinis obnoxium: appetitus cibi vinique minimus: quae tame corporis difficultates ac molestiae animum bene natum nequaquare tardarunt, sed eius virtutes excellentiores approba-

9쪽

P. V. MARONIS VITA

tunt. Atque haec adhuc in natura memorantur, patria, parentes, animi corporisque naturalis habitus, quibus tanquam fundamentis praeclare positis, virtutum ab iis orti fructus facilius cernentum studia itaque iam videamus. Ad decimum septimum annu Cremonae eruditus est,&Poetica primis illis annis coplexus est extat enim

eius adhuc pueri distichon in Balistam ludi magistrum, ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus:

Monte sub hoc lapidum tegitur Balista sepultus,

Nocte dieque tuum carpe Niator iter. Deinde opuscula quaedam conscripsit. Culicem ce te cum esset annorum quindecim dicitur edidisse: cuius argumentu eiusmodi est: Pastor fatigatus aestu cum sub arbore obdormisset,et serpens ad illum proreperet e palude, culex prouolauit, atque inter duo tempora aculeupastori infixit. At ille excitatus continuo culicem contriuit,et conspectum serpente interemit, ac sepulchrumhoe inscripto disticho secit:

Parue culex, pecorum custos tibi tale merenti Funeris ossicium vitae pro munere reddit.

Paulo tamen secus hoc distichon in opusculo ipsole estur. Puerilis igitur aetas in eiusmodi studiis traducta est. Decimoseptimo anno virilem togam sumpsit,iulis ipsis Consulibus iterum , quibus natus erati accidIt- ue ut eo die Lucretius poeta decederet. Mediolanum einde et Neapolim ad maiores et celebriores scholas profectus, literis Graecis et Latinis summa operam dedit. Doctores eius Orbilius et Scribonius nominantur. Quantum vero prosecerit in Gramaticis et Rhetoricis, declarat in eius operibus orationis puritas et ornatus: quin de actione nominatim ita Donatus: Pronunciauit est) maxima cum suauitate et miris lenociniis. Seneca tradidit Iulium Montanu poetam solitu dicere, vi ablaturum se quaedam Virgilio si et voce posset et os et hypocrisin .Eosdem enim versus eo pronunci ante bene sonare,sine illo inarescere quasi mutos. Quod postea Martialis in suorum librorum furem usurpauit:

10쪽

AP. RAMO DESCRIPTA.2hem recitaS, meus est o Fidentiunt bellus' Sed male cum recitas incipis cs tuus. Causam tamen duntaxat unam egit: & Melissus ait Virgilium sermone tardissimum, & prope indocto fiamilem fuisse: quod tamen ad summam hominis modestiam de qua postea)referendum est,no ad xllam ignorantiam: vel natura potius ab agendis caussis ad poetiacam reuocatus est. Recte nanque Horatius, Naturam expellas furca,tumen usique recurret.

Et Ouidius de re consimili quarto Tristium:

Sponte flua carmen numeros Ῥeniebat ad aptos,

Et quod tentabam Hibere,versus erat. Maius in mathematicis & physicis eius studium suit: In astrologia maxime,quod secudo Georgico testatum est illis versibus, Me vero primum dulces ante omnia mUe, Quarum sacra fera ingenti percupin amore occipiant, caris ire viaso odora monsirent: Defectus hiis varios, lunaeque labores:

de tremor terris,qua vi maria alta tumesiant

Obicibus ruptis,rususque in stipsa residant: Quid tantum Oceano properent se tingereselis Haberni, et quae tardis mora noctibus obderi , Sed & philosophiae nulla non modo pars,sed ne secta quidem ab eo videtur ignorata. Epicuream a Silone dissicit ecloga sexta celebrauit: Stoicas item, sed imprimis Academicas sententias varie pro rem natura adhibuit: sed & medicinae praecipuam operam nauauit. A que haec tam multa tot artium doctrinarumque studia consormandi poetae praecipua adiumenta fuerunt: I ctdque Horatius in arte poetica,

Scribendi recte apere est principium Goni:

Rem tibi Socraticae poterunt ostendere mariae: Verbaque prouisam rem non inuita sequentur. Excelluit Homerus in Graecia : id non natura potius assecutus est,quam magna & recondita variarum rerudo trina,magnaque diligentia & industria: consimilemaa iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION