Dissertatio medica inauguralis, de typho regionum calidarum ...

발행: 1797년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

REGIONUM CALIDARUM. 7

iensu, dolore capitis, vertigine, anXietate ac natis ea comitantibus, obrepit; animi linquentis signa primo interdum sentiuntur. IHaec signa calore aucto, acuto lumborum ac dorsi dolore, nausea vehementi, et vomitione biliosa brevi excipiuntur ; et nonnunquam sudores, in quibus lana eXemplis, conVulsionibUS comitati, prorumpunt. Capitis dolor fit immanis, et ad summum cruciatum usque aligetur ; oculi rubri, prominuli, lucisque impatientes eVadunt. Arteriae modo frequentes, valida2 ac plenae micant, et more insolito subsiliunt ; modo parvae, frequentes, et compressit faciles; alias autem ipsarunt ictus sunt admodum peculiares, et cum motu VCP- miculante a JACKSON conferuntur.

Spiritus est frequens ; sitis inexplebilis plerumque urget; interdum vero haud multum intenditur. Lingua est foeda, amaro oris sapore comitante. Cutis est admodum sicca, et arefacta, corporis UC

calor,

22쪽

8 DE TYPHO

calor, licet non semper ultra modum intensus, sensu quodam tamen peculiari, acri, et pungenti, eXplorantis digitum assicit. Urinae species sunt admodum variae . Hypochondriorum deXtrorum ardor et dolor, qui saepe pressu augentur, ingens anXietas, ct praecordiorum oppressio, cum magna, sub quemvis nisum, animi liquentis proclivitate, adsunt. Levis interdum signorum remisso hora a morbo inchoato duodecima circiter contingit: Signa vero

raro adeo remittunt, ut remissionem veram adesse

dixeris; rebus ita se habentibus, brevi aucta recrudescunt. Saepius autem sine ulla remissionis nota ingravescentia perstant. . Capitis dolor, in multis licet morbi nascentis casibus te is, jam fere intolerandus, cum ingrato. frontis, quasi chorda transversaria contractae sensu, evadit: oculi interea rubescunt, admodum dolent, ilicisque impatientes fiunt; rubor ore sustunditur ;vultus est perturbatus, torvus ac trunculentUS, quae

signa, verbis quidem viae depingenda, morbo assue-

23쪽

ti, rerumque usu periti, discrimina, agnoscunt. Ventriculus magno jam dolore eXcruciatur, adeoque mobilis fit, ut ingesta protinus rejiciantur:

praecordiorum anXietas et oppressio summam molestiam asserunt. Respiratio fit crebra et laboriosa. AEger summa inquietudine angitur; situm suum perpetuo mutat; crura et brachia hic illic in . lecto volutatus jactat; diraque insomnia infelici

tatur.

Postquam haec mala miserum nonnunqUam viginti quatuor horas, saepius autem ad tertium diem usque fatigaverint, pleraque remittunt ; aliaque natura prorsus contraria superveniunt. In faustis casibus signa penitus remittunt; sudor, aut lenis diarrhaea prorumpit, febrisque in sanitatem mutatur. Hic autem exoptandus morbi eXitus, hoc ejusdem stadio vix expectandus est : quamvis enim capitis dolor minuitur ; et cutis calor ad normam fere naturalem redit; aegerque adeo bene se habere videtur, ut ipse et amici ejus morbum profligatum opinenlux; haec autem spes fallax brevi dii

24쪽

DE TYPHO

rat: non nunquam enim postquam omnia signa penitus remiserint, aegerque morbo omnino immunis videtur; convulsionibus, quae vi toe sinem brevi imponunt, corripitur. Morbus autem saepius modo

jam describendo progreditur. Arteriae insigniter se submittunt, et intermittunt ; nonnunquam crebrius micant ; saepius autem infra sanitatis normam tardescunt; savedo circa oculos, tempora et collum, subnascitur, brevique in totum corpus diffunditur : vomitio, si non antea, jam saltem perpetuo urget, et materia rejecta speciem nigricantem, cosseae sarcibus haud absimilem induit. Nonnulli evomunt insignem laticis albescentis et limpidi copiam, cujus superficiei magnus laminarum fuscarum olei guttas referentium innatat. Lingua et os jam crusta nigricante obducuntur. Coma plus minusve, et delirium mite superveniunt, oculo simul nubilo ac triste, cum manifesta pupillae amplificatione. Delirium sa2pe maturius accedit, tuncque adeo esst feroX, ut duobus pluribusve asseclis ad aegrum lego coercendum Opus

25쪽

REGIONUM CALIDARUM. ii

pus sit; hujusmodi aegris pupillae maturius etiam

ampliantur. In priori morbi stadio alvus est insigniter astricta ; nunc vero alvi proluvies, qua materia admodum foetida, isti, quae vomitione rejicitur, haud absimilis, descendit. Urina quoque a nonnullis colore nigricante, praeter naturam spissa, et cum sanguinis grumis commista, mingitur. Ingens sanguinis nigri cantis vis ex variis corporis partibus, non solum ex naribus, Ore, auribus, Oculi S, RAO et urethra, sed etiam ex ipsis cutis spiraculis, profunditur. Uno aegro in valetudinario regioduni Jamai censis, sanguis ex axillis manabat. Dentes ac labra sanguine e gingivis effuso et concreto Obducuntur ; et anima et totum Corpus odorem intolerandum dissundunt. Maculae lividae in variis corporis partibus, sed praecipue in femoribus et abdomine erumpunt.

Postquam aeger hoc modo per tempuῖ plus minus longum assectus fuerit, conVulsiones, qVae mi-n 2 seriar

26쪽

serico snem faciunt, tandem superveniunt. Saepe autem vis vitae paulatim extinguitur ; arteriarum pulsus celeriter labascunt; subsultus tendinum superveniunt ; sudores viscidi prorumpunt; artus et summum corpus, frigescunt; aeger nec audit, nec videt; oculi immobiles fiunt; morsque tandem si ectaculo lugubri finem imponit. Morbi cursus, signorumque violentia, et concursus, in variis casibus, pro diverso habitu, stu, curatione, aliisque aegri rebus circumstantibus, insigniter variat.

In exemplis malignioribus, in quibus signa cursum suum celerrime absolvunt, nonnunquam, Viginti quatuor horarum spatio, ad finem perducitur ; die autem tertio vel quarto plerumque terminatur. In casibus mitioribus finis in tempus mulato longius porrigitur ; tuncque manifesta signorum remissio altero quoque die percipi potest. Raro ultra septimum aut nonum diem protrahitur ; ia

27쪽

REGIONUM CALIDARUM. 13

quibusdam tamen exemplis haud citra decimum quintum, aut etiam vigesimum primum, diem si

nitur.

RATIO QUORUNDAM SYMPTOMATUM.

pilis dolor vehemens, rubor faciei et oculorum ex sanguinis impetu caput versus aucto oriuntur. Praecordiorum oppreso et anxietas Vasorum Ventriculi, hypochondriorum, partiumque vicinarum plenitudini ad inflammationem fere auctae, tribuenda sunt. Comitio frequens vel a bilis corruptae, mucive acrimonia, vel ab ipsius ventriculi inflammatione, quae interdum, cadavere inciso, observatur, vel ex utris que provenire potest. Materia nigricans cosseae saecibus liaud absimilis, quae

28쪽

DE TYPHO

qluae vomitione rejicitur, degeneratae fellis secretioni cum sanguine qui in ventriculum ex vasis effunditur, commistae, tribuenda videtur. Lamiliis fuscae liquori pellucido innatantes, nihil aliud quam cadem bilis ventriculi humoribus confusa videturis Pupillorum amplificatio a plenitudine vasorum capitis, vel interdum forsan a sanguine, vel sero, in cerebri superficiem, aut ventriculos, effuso, eXOritur . Ahus Osricta ex tubo intestinati, ob solitam humorum copiam CX arteriis exhalantibus haud effusam, arido, plerumque OritUr: Viscerum quoque torporem nonnunquam eX quadam sensorii conditione, isti, quae in hydrocephalo interno contingit, haud absimilis aliquatenus pendere, verisimile Videtur. Elam

29쪽

REGIONUM CALIDARUM.

EDd do cutis provenit ex nimia bilis secretione, quae Venis intestinorum lymphaticis resorpta in sanguinem defertur, et in totum corpus dis funditur. H. Emorrhag ae Ex variis corporis partibus, et macul e tisic e pendent ex parvis arteriolis adeo laxicet solutis, ut sanguinem in telam cellulosam infra cuticulam elabi, Vel eX summo corpore, manare si-

Lant.

DE DIAGNOSI.

INTER plerosque sere medicos varias regionum calidarum febres nihil aliud quam ejusdem morbi varietates, gradu tantum diversas esse convenit. Ouamvis typhus regionum calidarum indolem quandam peculiarem habere videatur, ideo quod id venae ex regionibus frigidis cadem sere semper

30쪽

DE TYPHO

quibus morbus grassatur, aliquandiu commorati sunt, sere semper ab eodem magna licet feritate in peregrinos saeviente, immunes evadunt. Nulla veruntamen non est ratio, cur unicam febrium regionum calidarum speciem esse intermittentem ; omnesque ejusdem variationes, ex causarum praedis ponentium et excitantium violentia, et prava medendi ratione pendere credamus: imperita enim curatione paro Xysmi febriles tanta sibi cum velocitate succedunt, ut nulla intermissio percipi possit: et eadem medendi ratione continuata, morbi violentia adeo augebitur, ut in typhum pessimis signis comitatum desierit. SENAc observat, In alias febres compositas abeunt simplices intermittentes; pos- sunt scilicet in continuas, v. g. ut Videbimuῖ commUtari, servato tamen, partim saltem quo ab

aliis distinguntur typo Calorem insigni vi in proclivitate ad febrem Intermittententem gignenda pollere, hinc plane eVincituri ' De Recond. Febr. Nat.

SEARCH

MENU NAVIGATION