Titi Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt omnes ..

발행: 1779년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ii Philippo ante, nunc ab aetolis ab An L . . cr.

1 tiocho liberare neque ea tantum m prae I mium vestrum cessura, quae nunc in regiis 1, castris sunt sed illum quoque omnem ad-r paratum, qui in dies ab Epheso exspectatur,s, praedae futurum ossiam deinde Syriamque, σν omnia rusque ad ortu. solis ditissimar regna imperio Romano aperturos Quidi, deinde aberit, quin ab Gadibus ad marer, rubrum Oceano fines terminemus, qui Or-r hem terrarum amplexu finit, omne hu-3 manum genus secundum Deo nomen Ro- is manum Veneretur In haec tanta praeimiar dignos parate animos, ut crastino die, benei, juvantibus Diis acie decernamus. XVIlI AA hac concione dimissi milites, Pugna

priusquam corpora curarent, arma telaqUe nias. parant Luce prima signo pugnae proposito instruit aciem consul arta fronte ad naturam langustias loci. Rex, postquam signa hostium conspexit, ipse copias eduxit. LeVis armaturae partem ante vallum in primo locavit Muna acedonum robur, quo Saris phoros adpellabant, velut firmameatum circa ipsas munitiones constituit. Mis ab sinistro cornu aculatorum sagittariorumque &

132쪽

U. c. 16i. funditorum manum sub ipsis radicibus montis

--- posuit, ut ex altiore loco nuda latera hostium incesserent. Ab dextro acedonibus ad ipsum munimentorum finem, qua loca usque ad inare invia palustri limo, voraginibus claudunt, elephantos cum adsueto praesidio posuit; post eos , equites tum , Odic intervallo relicto, ceteras copias in secunda acies Macedones, pro vallo locati, primo facile sustinebant Romanos , tentantes ab omni parte aditus multum adjuvantibus , qui ex loco

superiore fundis, velut nimbum, glandes sagittas simul ac jacula ingerebant. Deinde, Ut major, nec jam toleranda vis hostium inferebat se , pulsi loco intra munimenta, subductis ordinibus, concelserunt cinde ex vallo prope alterum Vallum, hastis prae se objectis, fecerunt. Et ita modica altitudo valli erat, ut, locum superiorem ad pugnandum suis praeberet, propter longitudinem hastarum subjectum haberet hostem. Multi, temere subeuntes vallum, transfixi sunt aut incepto inrito recessissent, aut plures cecidissent,

ni M. Porcius a jugo Callidromi dejectis

inde aetolis magna ex parte caesi ,

incautos enim .plerosque sopitos obpressi

133쪽

rat super inminentem castris collem adpa- - si

ruisset. ---

XIX. FLACCO non eadem fortuna ad bchiunta inhoduntiam , nequidquam subire ad ea castella conato fuerat Macedones, quique alii in castris regiis erant , primo, dum procul nihil aliud, quam turba agmen, adparebat, Etolos credere , visa procul pugna, subsidio Venire. Ceterum, ut primum 'i'μ' signaque Marma ex propinquo cognita errorem aperuerunt, tantu repente pavor omnes

cepit, ut abjectis armis, fugerent. Et muniamenta sequentes inpedierunt angustias Vallis, per quam sequendi erant; maxime omnium , quod elephanti novissimi agminis erant , quo pedes aegre praeterire, eques nullo poterat modo, timentibus equis , tumultumque inter se majorem, quam in proelio edentibus. Aliquantum temporis' direptio castrorum tenuit Scarphiam tamen eo die persecuti sunt hostem. Μultis in ipso iti nere caesis captisque, non equis Virisque tam tum , sed etiam elephantis , quo capere non potuerant, interfectis , in castra reverterunta quae tentata eo die inter ipsum pugna tem pus ab Etolis, Heracleam obtinentibus prae

134쪽

V. e. ct sidio, sine ullo haud parum audacis incepti

-- effectu, fuerant. Consul, noctis insequentis tertia vigilia praemisso equitatu ad persequendum hostem , signa legionum prima luce Ο- Vit Aliquantum viae praeceperat rex ; ut qui non ante, quam Elatiae, ab effuso constiterit cursu ubi primum reliquiis pugnaeque fugae conlectis, cum perexigua manu semieroisti inium militum Chalcidem se recepit. Roma-Is Iccipit. ius equitatus ipsum quidem regem Elatiae adsecutus non est, sed magnam partem agminis, aut lassitudine subsistentis, aut errore,

ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent, dissipatos obpresserunt. e praeter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu quisquam effugit etiam ex decem

millibus militum, quos , Polybio auctore 'etrajecisse secum regem in Graeciam scripsimus, exiguus numerus. Quid si Antiat Vmlerio credamus sexaginta millia militum fuisse in regio exercitu scribenti, quadraginta inde millia cecidisse, supra quinque millia capta cum signis militaribus ducentis triginti Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Ttolorum se tuemtes , non plus quinquaginta intersecti sunt.

135쪽

XX CONsoL per Phocidem Boeotiam . . meXercitum ducente, consciae desectionis civi

tates cum Velamentis ante portas stabant, ioehum

metu ne hostiliter diriperentur. Ceterum per ''omnes dies haud secus , quam in poto agro, me violatione ullius rei agmen processit, donec in agrum Coronaeum Ventum est. Ibi statua regis Antiochi, posita in templo Minervae Itoniae, iram accendit permissumque militi est, ut circumjectum templo agrum popularetur. Deinde cogitatio animum subiit, quum communi decreto Boeotorum possit esse statua, indignum esse, in unum

Coronensem agrum saevire. Revocato extemplo milite, finis populandi factus castigatitantum verbis Boeoti ob ingratum in tantis tamque recentibus beneficiis animum erga Romanos. Inter ipsum pugnae tempus decem naves regiae cum praefecto Isidoro ad Thronium in sinu Maliaco stabant. Eo gravis vulneribus Alexander Acarnan, nuncius adversae pu- .gnae, quum perfugisse , trepidae inde recenti terrore naves Cenaeum Euboeae petierunt. Ibi mortuus sepultusque Alexander Tres, quae ex Asia profectae eumdem portum tenuerant,

naVes, audita exercitus clade , Ephesum rer

136쪽

ν. e. 361. dierunt Isidorus ab Cenaeo Demetriadem , s. forte eo deserret fuga regem, trajecit. Per eosdem dies A. Atilius, praefectus Romanae classis , magnos regios commeatus, jam fretum, quod ad Andrum insulam est, praete vectos , excepit alias morsit, alias cepit naves. Quae novissimae agminis erant, cursum in Assiam verterunt. Atilius Piraeum, unde profectous erat, cum agmine captivarum naVium revectus, magnam vim frumenti

Atheniensibus4 aliis ejusdem regionis sociis divisit.

Antiochus XXI. ANTIOCHUM, sub adventum consulis amerajieiti a Chalcide profectus , Tenum primo tenuit: inde Ephesum transmisit. Consuli Chalcidem venienti portae patuerunt, quum adpropin quante eo, Aristoteles, praefectus regis , urbe excessisset. Et ceterae urbes in Euboea sine certamine traditae, post paucosque dies h), omnibus perpacatis, sine ullius noxa urbis exercitus Thermopylas reductus, multo modestia post victoriam, quam ipsa victoria laudabilior. Inde consul M. Catonem, per quem, quae gesta essent, senatus populusque Romanus haud dubio uiuore sciret, Romam

hypaucosque per io Gron. Cre

137쪽

Cato nuncitis

misit. Is a Creusa Thespiensium emporium . . ch.

est , in intimo sinu Corinthiaco retractum 'Patras Achaiae petit : a Patris Corcyram us que toliae atque Acarnania litora legit atque ita ad Hydruntum Italiae trajecit. Quinto die inde pedestri itinere Romam ingenti cursu pervenit Ante lucem ingressus urbem a porta ad praetorem unium iter intendit. Is prima luce senatum vocavit. Quo L. Cor nelius Scipio, aliquot diebus ante a consule dimissus, quum adveniens audisset, praegressi sum Catonem in senatu esse, supervenit eX- ponenti, quae gesta essent. Duo inde legati jussu senatus in concionem sunt producti atque ibi eadem , quae in senatu, de rebus in tolia gestis exposuerunt. Supplicatio in triduum decreta est; ut quadraginta hostiis majoribus praetor , quibus Diis ei viduretur, sacrificaret. Per eosdem dies M. Fulvius Nobilior, qui biennio ante praetor in i)Hispaniam erat profectus, ovans urbem est ingressus argenti bigati prae se tulit centum kh triginta millia extra nUmeratum

138쪽

V. e. si duodecim millia pondo argentila auri pondo

centum Viginti eptem.

resipiscen-dtim iri,i meracleam ad Etolos praemini, re ut tunc

' saltem, experti regiam vanitatem , resipisce naen ; traditaque Heraclea, cogitarent dedi, petenda ab senatu seu furoris sui, seu e a roris venia. Et ceteras I Graeciae civi-r1tates defecisse eo bello ab optime de se is meritis Romanis e sed , quia post fugama regis, cuius fiducia officio decessissent, non η addidissent pertinaciam culpae , in dem D recepta esse AEtolos Uoque, quamquam v non secuti sint regem , sed arcessierint, o duces belli, non socii fuerint, si poeniterer possint, posse incolumes esse , Ad ea quum pacati nihil responderetur, adpareretque armis rem gerendam, et , rege superato , bellum tolicum integrum restare ; κὰ. Ied in castra ab Thermopylis ad Heracleam movit: ' φής ' eoque ipso die, ut situm nosceret Urbis , Bb omni parte equo moenia est circumvectus. Sita est Heraclea in radicibus citae montis ipsa in campo, arcem inminentem loco alto undique praecipiti habet. ContemplatuS ci δε ιιrα Gron. Cre'

139쪽

LIBER XXXVI CAP. XXIII 3s

omnia , quae noscenda erant, quatuor simul V. e. 69ti

locis adgredi urbem constituit A flumine Asopo, qua & gymnasium est, L. Valerium operibus atque obpugnationi praeposuit arcem extra muros, quae frequentius prope, quam urbs , habitabatur , Ti. Sempronio Longo obpugnandam dedit a sinu Maliaco, quae aditum haud facilem pars habebat, M. Baebium Dab altero amniculo, queri Melana vocant, adversus Dianae templum Ap. Claudium obposuit. Ηorum magno certamine intra paucos dies turres, arietesque, aliusCmnis adparatus obpugnandarum urbium perficitur. Et quum ager Heracleensiis, pa- Iuster omnis frequensque proceris arboribu , benigne ad omne genus operum materiam subpeditabat tum , quia refugerant intra moenia toli, deserta, quae in vestibulo urbis erant, tecta in Varios usus non tigna modo tabulas , sed laterem quoque , caementa S saxa variae magnitudinis, praebe-

hant.

XXIII. ET Romani quidem operibus magis, quam armis , urbem obpugnabant : toli contra armis se tuebantur. Nam quum ariete quaterentur muri, mon laqueis, ut solet,

140쪽

U. e. 36r exceptos declinabant ictus sed armati fre-------- quenteS, quidam Igne etiam , quos agger1bus injicerent, ferebant. Fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum , ipsi, quum pro dirutis reficerent muros, crebriore eos, ut pluribus erumperetur in hostem locis , faciebant. Hoc primis diebus , dum integrae vires erant, frequentes .inpigre fecerunt in dies deinde, pauciores segnius. Etenim, quum multis Urguerentur rebUS, nulla eos res aeque, ac vigiliae conficiebant; Romanis in magna copia militum succedentibus aliis in stationem aliorum , totos propter paucitatem eosdem dies noctesque assiduo labore urente. Per quatuor viginti dies, ita ut nullum tempus Vacuum dimicatione esset, adversus quatuor e partibus simul obpugnantem hostem nocturnus diurno continuatus labor est. Quum fatigatos jam Et Ios sciret consul, ex ratione temporis, quod ita transfugae adfirmabant, tale consilium iniit Media nocte receptui signum dedit, is obpugnatione simul omnes milites deductos usqtie ad tertiam diei horam qui tos in castris tenuit. Inde coepta obpugnatio

λ mediam rursus noctem perducta esto im

SEARCH

MENU NAVIGATION