Titi Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt omnes ..

발행: 1779년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

praetervehi Lyciam audebat, quum conjungi V. e. 16t.

id ne ei facere liberum esset , Rhodii Chariclitum cum viginti navibus rostratis adlata ira, Megisten portum miserunt Eudamum cum septem navibus maximiis ex ea classe, cui praefuerat , Samum redire ad Romanos jusserunt ut, quantum consilio, quantUm auctoritate valeret, compelleret Romanos ad ad Patara obpugnanda. XXV. MAGNAM laetitiam Romanis jam prius nuncius victoriae , deinde adventu adtulit Rhodiorum. Et adparebat, si ea cura Rhodiis demta esset, vacuos eos tuta ejUS regionis maria praestaturos. Sed prosed io Antiochi ab Sardibus, ne obprimerentur Urbes maritimae, abscedere custodia Ioniae atque Eolidis prohibuit f). Pamphilidam cunaquatuor navibus Hectis ad iam classem quae circa Patara erat, miserunt Antiochus non civitatium modo, quaa circa se erant, contrahebat praesidia; sed ad Prusiam, Antiochus Bithyniae regem, miserat legatos literasque ad belltari quibus transitum in Asiam Romanorum incre conritat. pabat Venire eos ad Omnia regna tollenda, s prohibuerunt Groi , CreV.

222쪽

rei scant.

U. c. Ica r ut nullum usquam orbis terrarum , nisi

- RomZnum, imperium esset Philippum D Nabin expugnatos se tertium peti. in quisque proximus ab obpresso sit, per Oma nes velut continens incendium pervasurum.1,ab se gradum in Bithyniam fore, quandori Eumenes in voluntariam servitutem con-Sed eum n cessisset is mi motum Prusiam lite ae Sci-

ad phia, Tionis consulis, sed magis ejus fratris Afri- cani ab suspicione tali averterunt qui,

praeter consuetudinem perpetitam populi Romani augendi omni honore regum sociorum majestatem , domesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam amicitiam suam compulit. Regulos se acceptos in fidem in Hispania σν reges reliquisse. Massinissam Mn in patrior, modo locasse regno , sed in Syphacis, ax quo ante expulsus fuisset, regnum inpo-Diuisse. Et esse eum non Africae modo re-r gum longe . opulentissimum, sed toto in D orbe terrarum cuivis regum vel majestate,s, vel viribus parem. Philippum in abin ,, hostes bello superatos ab T. Quinctio 'ar, me in regno relictos Philippo quidema, anno priore etiam stipendium remissum,

' filium obsidem redditum : de quasdam civi t

223쪽

s tates extra Macedoniam, patientibus RO U. . Ioz.nmanis imperatoribus , recepisse eum. In

r, eadem dignitate, abi futurum fuisse , D nisi eum suus primo furor, deinde fraus

D AEtolorum absumsisset o Maxime confirmatus est animus regis, Oitquam ad eum

C. Livius, qui praetor ante classi praefuerat, legatus ab Roma venit, .edocuit quanto spes victoriae certior Romani , quam Antiocho amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset. XXVI. ANΤIOCHUS stquam a spe in is se hujcietatis Prusiae decidit, Ephesum ab Sardibus P UyςΓέ est profectus ad classem, quae per aliquot Hassem. menses instructa ac parata fuerat, visendam; magis quia terrestribus copias exercitum Romanum duos Scipiones imperatores videbat sustineri non posse quam quod res navalis ipsa per se aut tentati sibi umquam feliciter, aut tunc magnae .certae fiduciae esset. Trat tamen momentum in praesentia spei, quod&magnam partem Rhodiae classis circa Patara esse, in Eumenem regem cum omnibus navibus suis consuli obviam

Hellespontum profectum audierat. Aliquid etiam inflabat animos classis Rhodia, ad Sat

224쪽

U. e. 62 mum per occasionem fraude praeparatam ab-

sumta. Mis fretus , Polyxenida cum classe ad tentandam omni modo certaminis fortunam missis, ipse copias ad otium ducit id oppidum Colophonium, mari inminens, ah- est a vetere Colophone duo ferme millia passuum δε ipsam urbem suae est potestatis Volebat, adeo propinquam Epheso , ut nihil terra marive ageret, quod non subjectum oculis Colophoniorum, ac per OS

notum extemplo Romanis esset quos, audita obsidione, non dubitabat ad opem ferendam sociae urbi classem a Samo moturoS.COIopho Eam occasionem Polyxenidae ad rem gerentishf. dam fore. Igitur, operibus obpugnare urbem adgressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas

aggerem muro injunxit, oestudinibus arietes admovit. Quibus territi malis Colophonii oratores Samum ad L. milium, dem praetoris populique Romani inplorantes, miserunt. milium riami segnis diu mora obfendebat, nihil minus Opinantem , quam Polyxenidam, bis nequidquam ab se provocatum, potestatem pugnae fasturum esse : turpe existimabat, Eumenis classem adjuvare

225쪽

consulem ad trajiciendas in Asiam legiones L . e. cet. se Colophonis obsessae auxilio, incertam g - - finem habituro, adligari. Eudamus Rhodius, qui tenuerat eum Sami, cupientem proficisci in Hellespontum, cunctique instare &dicere, quanto satius esse, vel socios ob-msidione eximere, vel vidi a jam semel si classem iterum vincere h), totamque is maris possessionem hosti eripere, quam , D desertis sociis, tradita Antiocho Assia terran marique, in Hellespontum, ubi satis effetv Eumenis classis, ab sua parte belli disce , n derelis XXVII. PROFECTI ab Samo ad petendos commeatus, consumtis jam omnibus, Chium parabant trajicere. Id erat horreum Romanis; eoque Omnes ex Italia missae onerariae dirigebant cursum Circumvecti ab urbe ad aversa insulae objecta aquiloni ad Chium &Εrythras sunt quum pararent trajicere, literis certior sit praetor , frumenti vim magnam Chium ex talia venisse , vinum

portantes naves tempestatibus retentas esse.

Simul adlatum est Teios regiae classi beni-

incertum Cremch incere iterum Gron. Crev.

226쪽

U. . Soet an commeatus praebuissera quinque millia asorum vini esse pollicitos. Teum ex me-y tiri Gl curtu lallem repente avertit, aut volen-Pς V. tibus iis usurus commeatu parato hostibus

aut ipsos pro hostihus habiturus Quum direxissent ad terram proras, quindecim ferme eis naves circa Μyonnesum adparuerunt, quas primo ex classe regia praetor esse ratus, institit sequi Adparuit inde, piraticas celoces lembos esse Chiorum maritimam oram depopulati, cum omni generi praeda revertentes , postquam Videre ex alto classem, in fugam verterunt. Et celeritate superabant,

levioribus, ad id fabrefactis navigiis,

propiores terrae erant. Itaque, priusquam ' Πῆ ad propinquaret clatris , Myonnesum perfugerunt. Unde se a portu ratus abstracturum naves , ignarus loci sequebatur praetor. Myonnesus promontorium inter Teum Samumque est. Ipse collis est in modum metae in acutum cacumen a fundo satis lato fastigatus i continenti artae semitae aditum habet : a mari exesae fluctibus rupes claudunt ita ut quibusdam locis superpendentia saxa plus in altum , quam, quae in statione ii si paruo Gron. IgΥ

227쪽

sunt, naVes, promineant. Circa ea adpro G. c. cet.

pinquare non ausae naves , ne tu Idctu super ---

stantium rupibus piratarum essent, diem tri- Vere Tandem, sub nostem vano incepto quum abstitissent , eum postero die accessere in portu, qui ab tergo urbis est. Geraesticum ipsi adpellant navibus constitutis, praetor ad depopulandum circa urbem agrum milites emisit. XXVIII. gii, quum in oculis populatio esset, oratores cum infulis Qvelamentis ad Romanum miserunt. Quibus purgantibus civitatem omnis fasti dictique hostilis adversus Romanos , si juvisse eos commeatu ,, classem hostium arguit quantum vinin Polyxenidae promisissent: quae si eadem is classi Romanae darent, revocaturum se an populatione militem sim minus , pro hosti- Dbus eos habiturum. ν Hoc tam triste responsum quum retulissent legati, vocatur in concionem a magistratibus populus , ut, quid agorent, consultarent. o forte Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus; postquam movisse a Samo Romanos audivit, , ad Myonnesum piratas persecutos Teiorum agrum depopulari, naves in

228쪽

V. e. 16α. Geraestico portu stare. ipse aversus Myon-

nesum in insula acri nautici vocant

ah, d ancora portu occulto iecit. Inde ex propin--ς V. Do explorans, quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quemadmodum Rhodiam classem ad Samum , circumseisis ad exitum faucibus portus, expugnasset, sic Romanam Xpugnaturum. ec est dissimilis natura loci Promontoriis coeuntibus inter se ita Clauditur portus, ut vix duae simul inde naves possint exire. octe occupare fauces Polyxenidas in animo habebat, , deni navibus ad promontoria stantibus , quae ab utroque cornu in latera exeuntium navium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panormum fecerat, armatis in litora expositis, terra marique simul hostes obprimere. Quod non vanui ei conssilium fuisset , ni, quum Teii facturos se imperata promississent , ad accipiendos commeatus aptius visum esset Romanis, in eum portum, qui ante Urbem est, classem transire. Dicitur, Eudamus Rhodius vitium alterius portus ostendisse, quum forte duae naves in arto ostio inplicitos remos fregissent. Et inter alia id quoquemoVit praetorem, ut traduceret classem, quod

229쪽

ab terra periculum erat, haud procul inde . . Isset. Antiocho stativa habente. ' ' XXIX. TRADUCTA classe ad urbem, ignam ris omnibus , egressi milites nautaeque sunt ad commeatus Qvinum maxime dividendum in naves; quum medio forte diei agrestis quidam ad praetorem adductus , nunciat, at alterum jam diem classem stare ad insulamo, acrin, paullo ante Visas quasdam mor veri, tamquam ad profectionem , maveS. Re subita perculsus praetor tubicines canere jubet, ut, si qui per agros palati essent, redirent tribunos in urbem mittit ad cogendos milites nautasque in naVes. Haud secus, quam in repentino incendio aut capta urbe . trepidatur, aliis in urbem currentibus ad suos

revocandos , aliis ex urbe naVes cursu repetentibus incertisque clamoribus quibus ipsis tubae obstreperento turbatis imperiis,

tandem concursum ad naves est Vix suam quisque noscere aut adire prae tumultu poterat trepidatumque cum periculo in mari di in terra foret ni, partibu diVisis, Emi Emilitistius , cum praetoria nave primus e portu in altum evectus excipiens insequentes. suo

quamque ordine in frontem instruxisset a TMn. IX, P.

contendie

ad hostem

230쪽

LL e. 16a damus Rhodiaque classis substitissent ad te ram , ut sine trepidatione conscenderent.&, ut quaeque parata esset, exiret navis. Ita explicuere ordinem primae in conspectu praetoris , coactum agmen ab Rhodiis est: instructaque acies, velut cerneret regios , in altum processit. Inter Myonnesum, Cory- Cum promontorium erant quum hostem conspexere. Et regia classis, binis in ordinem navibus longo agmine veniens, ipsa aciem adversam explicuit tantum laevo evecta cornu, ut amplecti & circumire dexterum comnu Romanorum posset. Quod ubi Eudamus, qui cogebat agmen , Vidit, non posse aequare k ordinem Romanos,in tantum non jam circumiri a dextro cornu, concitat naves;

Qerant Rhodiae t longe omnium celerrimae tota classe' arquatoque cornu, prae toriae navi, in qua Polyxenidas erat, suam objecit. PVg'o XXX. ΙΑΜ totis classibus simul ab omnitur parte pugna conserta erat. Ab Romanis octo ginta naVes pugnabant ex quibus Rhodiae duae biginti erant. Hostium classis unde-

SEARCH

MENU NAVIGATION