Obsidio Bredana armis Philippi 4. auspiciis Isabellæ ductu Ambr. Spinolæ perfecta. Scribebat Hermannus Hugo Societatis Iesu

발행: 1627년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r 8 Obsidio Bredana.

id et ' ν.amo potest. Cui autem haec accepta reseremus

Deum victo nis illins notae Pietati, cui vetus illud accla- i ς' ηεδ' inaeo iniuria possumus: Una mulier fecit οὐ sustionem in domo Regis Nabucbodonosor. Iabella R. In urbem ergo venit Isabella ut auitae Reli-ia ζ' '' 'gionis instauratrix, in castra, uti DuciS munia per eos dies obiret. Anniuersarium Sacrum in Augustissimi Sacramenti honore cuius peruigilo tractari primu de deditione Bredar coepit, Octauo autem die praesidium excessit fieri decreuit. Capuccinis ad emendam Bredae domum quatuor florenorum millia; sacerdotibus Societatis Iasu, qui quaternis castris diuisi, militum salutem toto obsidionis tempore Procurarant, millia quinque ad subleutidos emendi Collegij sumptus, eleemosynae Isabellae in nomine erogauit. Veteri Virginum cenobio, mi ini': Gine hensis tepli quod Mauritius incendi fecerat instaurandis, non exiguum pecuniae numerum est elargita. Quae omnia tainsignis Religionis argumenta, cum summo

Religionis P rq sidi Urbano VIII. Pontifici Maximo, Alphonius Cardinalis de la Cueua,Ηlia pani Regis Legatus, indicasset, has ei Pont

sex literas reddidit. vlbanivm. Dilecte fili noster, salutem & Apostolicam .. ,ia..' benedictionem . Postremas literas tuas fuissα si in Cardi Sesimus aureas illas phialas, plenas odorame-λα. ζὰ 'torum, quae celestium animos oblectant, ficia. ' mortalium aegritudines consolantur. Respir uimus aliquatisper in altitudine stulentis maris fluctuantes, ubi in Bredensi urbe adspeximus triumphantem Religionem . Non obliuiscitur Deus misericordias suas, & Principibus

162쪽

pibus earlum propugnantibus militant legiones Angelorum. Certe victoria ista inter tot Coniurantis impietatis opes, & naturae ipsius obluctantis difficultates quaesita est, ut quamuis illustre in omnes aetates sutura sit documetum bellicae fortitudinis, omnipotentis tam bellatoris beneficiu habeatur. Edomita enim est non solum hostium vis, sed etiam saeuitia fluminum . Nunc aute praeclaros tanti tritiphi fructus Austriaca Princeps colligit, dum validis viribus Religionem munit. Neque sapi&tius id curari posse arbitramur, quam Sace dolum offitijs,&artibus earum Religiosarum familiarum, quibus in recuperata urbe CoenOhia patefecistis. Τibi vero peramanter benedicimus, qui primus plaudetibus Angelis, α gaudente Fcclesia, tremenda sacrosanctae Misissae Sacrificium in ijs aris peregisti, quas nuper

haeretica temeritas violarat. Porro aute laudamus pietatem tuam, cum Romanae Purpuriornatus spledoribus , teipsum in presenti opportunitate dignu tanto Sacerdotio prebeas . Piacosilia possunt te in huius tritiphalis gloriet societatem adducere. Militum enim fortitudo, impietatem ex moenibu S urbium extermianat e Sacerdotum pietas , ex animis populorum. Tantu nomini tuo decus exoptanteS, patrocinium nostrum tibi peramater pollicemur. Datum Romae apud sanctam Maria Maiorem, sub annulo Piscatoris, die Ix. Augusti, M. D C. XXV. Pontificatus nostri anno se

cundo .

. Isabella Religionis officiis perfuncta, mili- - α .ie

ti i* castris stipendium mensis integrii persol- α atiust.

163쪽

r so Obsidio Brenna.

ui, vestes ad x. millia fieri donat usi nomineia, tu .. imperauit . Sequetibus deinde diebus, in te

ai. tibii. '' na externaq; valli utriusq; opera spectatu circumluit, militiae cultrix iuxta ac Religionis. Diuola in Interea Spinota ingeti commeatu urbem diuta I . turna obsidione exhaustam instruxit, domos- uehi eum. que collocado praesidio descripsit. lsabella ur- .r . A is, bi gubernandae Praesectum Baronem Balanco-Rtedae datur nium, Burgundicae legionis Tribunum, consti-isisti. . - tuit. Eius viri virtus, modestia, vigilantiaque virtute 'no-ta erant supra inuidia notae, ut nulla militu na-- tio non ei id munus iure meritoq; diceret esse deferendii, Cives, qui vel fama probitate eius acceperant, gubernacula ei destinabat, tradique obtestabantur. Adeo virtus celari non potest, cognitaque amatur. Tum Senatus p sinita, . pulo dictus, Creatus postliminio Cosul Hen-zis aia, ricus Montens, Iuris prudentia clarus, honem. d. s. staque canitie grauis, qui id munus tum quoque administrabat , cum urbs iam ultimtim Regi per fraudem onerarii nauis eriperetur, Religionis patris semper tenax. Collega datus Cornelius vander I ochi, pacato vir in genio , auitaeque Religionis custos. Senatores chhεis,ilis. ceteri, quos Vitius & fides sua Reipublici comis norma mendarat . Ciuibus eadem gubernationis .is..' . , ratio lege'; constitutae, quae Silue ducensi vr-leripta: bi. Quamqua initio multis de causis praestari Gyes,.sum omnia non potuere. Senatus, auspicato Magi inituendae stratu, Gymnasiu publicu Ρrofessoribus Socie-: , . tatis ΙεsV moderandum dedit; quem ordinem tu Metellius scilicet Philippus Arseolanus Dux , Archidu-εIdib....cis liabellae iussit literis eius in Curia allatis

latam. commendatum missus erat.

164쪽

Rebus omnibus ita rite constitutis , commeatibus expeditis, designato praesidio peditum millium I II. equitum cohortibus v II. vallos, fossas , operaque quibus urbem circum- uenerat Spinoia , prorui iussit; seruari osten

dique posteritati digna, nisi iam sui usu, qui

maximus fuerat victoriae tantae obtinendae, immortalitatem essent consecuta . Exercitu deinde per interualla praemisso , Archiducem An tu erpiam est comitatus . Pedites, agminibus Hooglistratam Bredamque inter partitis , praeteruehente militaris laetitia plausu salutarunt.Equitatus haud procul Hooglistrata, maxima in planitie ab Henrico Bergio explicatus, militares ludos bello serio simillimos praebuit.Turmae quindenae hinc inde e diuerso in alas dispositae, mutuo occursu, simulataq; dimicatione, dulcis illius belli faciem exhibuere , qualem inexperti fere sibi cogitatione machinantur. Tubarum clangor, equorum cursus atquc receptus, pulueris ex humo excitatio, galearum loricarumque splendor, ferri districti fulgor, barritus concursantium, ignis & fumas strepitusque explosarum fistularum, machina rumque maiorum interludetium e longinquo sonus, omnia denique pugnε spectacula,protersanguinem & caedem,

-metuenda voluptas

Spectanti, pulcherque timor. Atque omnium pulcherrimum, ipse Henricus Bergius cataphractus duos inter amicos Principes auxilio quasi accurrentes, VUOlfgangum ilhelmum Bauariae, Iuliae: Cliviae, Montisiq; Ducem, ta Ducem Saxoniae Rudolphum Ma-

Quantia da nuci Bredae prEsidium impositum opera, valli,

ossaque di.

165쪽

xi milianum , qui sinul tres , ludo incruenti belli peracto , ad Archiducis liabellae victricis currum , submisiis gladijs salutabun- ArehHueis di accurrere. Tum Spinoia , castra tertio abdi spinoi i An tu erpia lapide metatus, letissimis omnium pieιε ingress qui eum quq rebant oculis vocibusque, una cu,' 'ia: L ' Archiduce, acceptus,urbe inuectus fuit. Hoogli his tando e stratae clim se is Henricus Bergius relinquitur, rethhia' reliquum commeatum Bredar supportandu. v - ῆ vlthno ergo commeatu, qui Bredam inust

lydraractus priusquam hostis in aestiua abiret ,

cta uiuo e Bergium lemniscum laurel Spinoleo appensu- φη rus, hostem in insidias elicere studuit inuitatu emissariorum paucorum, quos ad castra praemiserat, ceteris in insidijs constitutis, qua tum subito existerent inuaderentque. Sed hostis, seu prudentia seu metu, cum castris non prodiret, Bergius re nulla gesta discessit. Iabεna M. Isabella dum Antuerpie manet, Rubeniae epictoris excellentissimi penicillo expressa, citoque in es insculpta, se Ciuica coronatam, angusta sane in tabula vidit. Digna sic pingi post nobilissimum triumphum, nec alterius atq; Apel-Ba.ἔ4 hin, lis illi' manu. Victrici prsbita in Scena Dauid μήνη Archi a Gymnasio Societati s lES U, nouo dramat i s Colle ioso. genere,quo post Actus singulos, tota simul rex .f.' .i is gestae historia mutarum personarum vitiis ima,t..'''' ginibus iucundissime exhibebatur. Spectarunt pro Isa Ila, reliqui Atilet Magnates. Paucos raraei v. 4o- post dies quam intellectum, mouisse hostem, .2.ia in suis in prΨsidia dimissis: noster quoque exercitus quaqua versus in aestiua discetiit. Brux ella vero ut Spinota cum paucis venit, nouas it rum gratulationes celsi celato aductu vitaret

166쪽

inuitus coactusque, accurrentibus omnibus , admisit. Nunt ijs interea in Hispaniam perlatis Rex Philippus gemina victoria letus, Brede Bayarumque Brasiliensium recuperatarum, Mar- Honor sinu

chioni Spinotat pro tot exhaustis laborri', tot i hostibus sine clade superatis,urbe tam inexpia- gnabili subiugata, amplissimum Castellar m nus, summ*. ordinis S.Iacobi Praefecturam a ministrandam dedit . Nimirum aut id praemium tantet victorie esse debuit, aut liberalitas tanti Regis, maiora etiam quam peti pqssent

tribuetis. Vrbanus autem Pontifex Maximus, rerum ad Bredam gestarum magnitudine excitatus , I sabellar inprimis deinde Spino lar sua fortitudine selicitateque, prestantissimis lit

ris est gratulatus: quarum exempla cum ob singularem elegantiam, tum ob summam sapie tissimi Pontificis auctoritatem publicanda iudicaui. In hanc se utentiam Isabellat Archiduci scribit. Eleuauit Dominus potens in prelio , bra m , t ratichium suum super gentes , quae cogitabant seruis suis mala,& dextera omnipotentis glorifi- eε u. Catur in vobis. Triumphantes gaudio obciari sinam Bredat expugnatae victoriam, eiusnrodie logio alloquimur Nobilitatem Tua, qui muliebris virtutis laudes supergressa, ad propu gnationem Religionis orthodoxae feliciter c uertit arma Austriacq potetiae. Dimicauit militia cΨlestis exercitus, in castris Tuis,& bellicae fortitudinis constatia, docuit nobilissimas na tiones, ad la insignis obsidionis spectaculii co-

migrantes,nullam arcem in terris tam. validis

opibus ac propugnaculia muniri, qua caelestibus

167쪽

hus auxiliis armata castrensis virtus non erapugnet. Decertastis cum hoste periculorum contemptore,& inauditi terroris artifice . Ipsorum e carceribus suis immittere in Austriacas legiones meditari videbatur Oceanum . Fluminibus in stulentibus maritima ostia occlusit, ut castra Nobilitatis Tuae nouo veluti mari superfuso absorberent. Cecide runt impii in foveam quam fecerant,& Dominus regnauit. Auitis sedibus tumultua ter fluctus cohibuit oceanus, & abierunt in sicco flumina. Gratulamur Tibi victoriam totius Ecclesiae votis, expetitam,cui Roma Nationum omnium mater plaudit, quam historiarum testimonia consequentibus taculis ostetabunt. Ea vero quam bene utatur Nobilitas Τua, ex famae vocem ministrorum nostrorum Iiteris accepimus. Nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra stationes milita in aggeribus excubant: ille vero Angelorum legionib' eas urbes armat, in quibus Catholica fides , custos publicς tranquillitatis , dominatur. Scimus quam sollicita pietate, & quam prude-tibus actibus cures, ut e Bredensibus populis eliminetur haeresis, parens perfidi ,& seditionum nutrix. Quare cum locum minime relinquas Pontificiis hortationibus, merito laudamus & extollimus nominis tui gloriam, & accuratissimis precibus commendamus Deo Nobilitatem Tuam, ut ex tam salutari triumphoeos fructus percipias, qnos optat Ecclesia, & formidat impietas , T ibique Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum

Romet, apud Sanctam Mariam maiorem , sub

annum

168쪽

annulo Piscatoris, die ix. Augusti M.DC XXV

Pontificatus nostri anno secundo. Spinolet vero ad hunc modum gratulatur rΤriumphat citu in victorijs Nobilitati S Tue, . a M.tehio. cuius palmae haereticorum sanguine nutriun-nem pinsutur , ct Catholice Religionis caput coronant. Breda expugnata monumentum erit Nationibus atque itatibus uniuersis bellicet virtutis Tuq. Discet orbis terrarum , hoc etiam te

pore in Italia nasci eos Duces, in quibus Caesarum & Scipionum gloria reflorescat. Dom*sti hostes pollentes opibus, furente S ira,& c temptores mortis. Flumina occlusis ost ijs iussa sunt cursum mutare, & agmina indignanti' aquarum in castra Nobil1tatis Tue .Perdomuit Omnia fauor cili,& sortitudinis constantia: Certe quam Austriacae potenti urbem preripuerat proditio metuens lucis,& in dolosis latebris delitescens, eam per Nobilitatem Tua recuperauit virtus & ingenium. Ibit in Rcula Bredensis obsidionis memoria, atque ab ea a tes bellandi, & exempla fortitudinis , discent Duces posteritatis. Inter Italiet praesentes tu multuantis, Sprin cipum dissidentium procellas,e Breda recepta, adeo istus hic diuine clementiae radius Pontificiis sollicitudinibus aia fulsit, ut Te tanti auctorem boni, Apostolicarum literarum testimonio ornare decreueri mus, patrocinium nostrum pollicentes Nobilitati Tuar: cui diuturnae vitae robur precamur,& Apostolicam benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae apud Sanctam Maria maiore, sub annulo piscatoris, die p. Augusti, M. Dc. xxv.Potificat nostri anno secudo.

169쪽

Magnae , sed verae laudes , Pontificio iam 'oraculo confirmatae. Et certe , quam magna victoria sit , neque hostes adhuc sentire,recen te nimis plaga; neque nos, nouitate laetitiae Mae ina ., satis possumus aestimare. Quod unum aut parctoria, ordis aut maius victoria quantauis maxima duci de iis, ta is ' bet; cum non de Bredar, sed famae honorisque inatio lapsa. iactura fuerit decertatum, eius urbis deditio, quam tantis Europae motibus, tot Prouinciarum conuocatis auxilijs , tot aerarii exhausti

sumptibus,tuendam frustra foederati ordines suscepere; Hispano Regi, Ilabellae Archiduci. Marchioni Spinotae, nomen peperit immori Jea

170쪽

APPROBATIO.

OBSIDIO Bredana, descripta a R. P. HERMANNO ΗUGONE, vere sine fu-Co refert, quam potenter Deus omnipotens faueat Catholicis castris: vi pote, Auctor fere in omnibus tamquam oculatus testis , docte &cum fructu ostendit quam mirabilis sit Deus in operibus suis. Bruxellae, X. NOueb. M.DC .XXT. Henricus Sm era S. N. Lic.Scbolasticus Br xellensis , Librorum censor.

CVM priuilegio PHILIPPI IV. Hispania

rum& Indiarum Regis Catholici & Potentissimi Belgarum Principis,ad sexennium. signat. I. cosis.

SEARCH

MENU NAVIGATION