장음표시 사용
11쪽
se gilemque fortunam, et inanes nostras conisse tentionesi quae in medio spatio saepe Dan guntur et corruunt, aut ante in ipso cursu obruuntur, quam portum conspicere potue-- riint . Nam luctuosissimus iste Wassenaerii obitus, quam multorum spem hominum sesellit Τ quam multorum animis acerbus accidit Etiam nunc praesentem nOhis videre videmur illum adolescentiae florem ac vigorem, illum sanitatis colorem et habitum, casti temperatique victus consuetudine firmatum: etiam nunc oculis mentibusque nostris Obversatur illa m rum amabilis comitas et modestia , illa industria omnia egregii studios ossicia strenue obeuntis, in scholis audiendo, respondendo, disputando: domi, secum et cum aliis meditando, commentando, legendo, scribendo: cujus studii fructus jam apparebant privatim in praeelaris progressibus, quos secerat in Literis Graecis, Latinis, et plerisque doctrinarum generibus, magno cum incremento acuminis, rationis et orationis: et in publicum exitura mox erant harum facultatum specimina, duo libelli, quos scribere instituebat; ut nemo quisquam dubitaret , quin, qui adolescens tantopere excelleret, is aliquando vir ad summos honores perventu rus , atque insigne Literarum et Literatorum hominum, atque adeo totius patriae decus ae praesidium suturus esset. Verum enim hanctam Distiiroo by Co Nie
12쪽
tam laetam omnem omnium spem nec opinata mors intercepit: et quem modo animo, corpore, vita et exspectatione sorentem ac vigentem videramus, hunc, quasi ariatu mali dae, monis, nostrae felicitati invidentis, ardens se. bris invasit et intra paucos dies abstulit. Jam quid prius conqueramur Abo. 8- maintremne aerumnosam, quam summa pietate colebat, in familia tuenda negotiisque procurandis iuvabat, cujus actas ac viduitas in hoc gratissmo filii ossicio acquiescebat Τ An fratres et sorores, quorum commodis quasi tutor et alter pater prospiciebat Τ Nostramne scholam, cuius egrogium sodalem, ego discipulum, Vos condiscipulum , utrique benevolentissimum ami cum, amisimus Τ An Academiam nostram , in qua ille cum paucis unus suit e principibus juventutis, quorum exemplum quasi lumen caeteris studiosis adolescentibus ad intuendum imitandumque exstaret atque luceret 8 An denique ipsam patriam, quae, tamquam communis mater, gravissime condolet mortibus filiorum adolescentum eoriam, qui ad se Ornandam illustran tamque ingenia sua optimis artibus excolunt.' Sed quum haec jactura ad tam multos pertineat, ad . unum non pertinet ipsum Was naevium: qui non modo mali nil passus ue sed ingenti etiam bono potitus, est. Ipsum dicimus non corpus humi conditum , sed anis
13쪽
Inum, qui ex hac misera et mortali vita in beatam et immortalem transiit: corporis vinculis solatus ad superos evolaVit, cum iisque propiore iam summi Dei numine fruitur, veritatem scientiamque cujus in hac terra insatiabili amore et quasi siti sagrabat, ex puro limpidoque sonte largiter et abunde hamit. Quare
ipsum quidem mssenaerium ne 'miseremur, immo felicem praedicemus, ejusque memoriam grati ac lubentes celebremus. In quam quando semel ingressus sum, sinite me diutius ei immorari: et quod instaurativa schola quotannis antea solebam Vobis de Literarum studio universe quaedam praecepta et monita tradere, his nunc exemplum subjungemus, idque in Wasse-naerio nostro spectabinnas. 'Natus est d. I. Martii, a. ΜDCCLXXXXI, gente una in Batavis gentibus nobilissimas de cujus antiquitate et amplitudine dicere non attinet; et quia omnibus nota est: et quia mini' me Wassenaerius noster ea gloriabatur, et, qua si ipse eam ignoraret , sic inter nos communiter vivebat, ut unus ex multis, et animo firmiter infixum tenebat illud veterum effatum, sola vir , tus nobilitat. Octavum agens annum patre orbatus , cum duobus Datribus minoribus , tribusque sororibus matri relictus est, eximiae
illi non solum nobilitate, quippe Ysselmu&niae, sed et ingenii animique dotibus, et libe-
14쪽
rorum suorum educandorum erudiendorumque prudenti ac diligenti moderatrici: quae hune maximum natu filium probatis praeceptoribus, procul h domo, in disciplinam convictumque tradidit. Ergo usque ad xvI aetatis annum apud duos deinceps praeceptores fuit, primum Creveldae, postea Naardae. Hic in domo et institutione . doctissimi Anosi , viri erudiendis' adolescentibus ingenuis perquam idonei, Sacerdotis Gallicani Rosormati, auditoris quondam nostri et diligentis et jucundi, non solum prioris orsa scholae ulterius excoluit, in historia, geographia, mathematicis, musca, pictura, palaestra; sed Latinam quoque Graecamque linguam ad eum finem didicit, ut aptus haberetur scholis Professorum in Academia audiendis. Graccam quidem adhuc sibi intactam tunc primo inchoavit, et cognitis declinandi conjugandique elementis, locos Gedihiani libri interpretatus , ultro ad Literarum lantem, Homerum, perrexit, scilicet miro eius legendi amore flagranS, et egregia quaeque expetens, ad hujus lectionem horas subsecivas contulit, objectas quamvis multas intelligentiae difficultates constantia mi dii perfregit, intra duos menses librum Iliadis primum et partem secundi sic pe
tractaVit , ut et rerum nexum et Verborum ratiOnem grammaticam' memoriter reddere posset. Domum redux ' complures menses antequam an-
15쪽
nuum in hac Academia scholarum initium sieret, totum illud tempus in addiscenda utraque. lingua contrivit: Latina, per se solus: Graeca , adjutoribus Viris Reverendis , primum Schouwenhurgio, deinde Borgero. Ad hunc quominus bis per hebdomadem discendi caussa
Callovico Leidam caecurreret, nec viae spatium , nec aeriS intemperies eum absterruit Nox nostras in scholas venit, et per hoc Postremum vitae suae triennium constanter veu-tuavit. Quod qua ratione, quo fructu se rit, nunc animadvertamus, ita ut prius universe de studendi ossicio moneamus; quandoquidem haec. adimadversio et admonitio utilis crit cum poVitiis ad ingrediendam studiorum viam, tum Veteranis jam ingrcssis cam ad suaviter recordandam strenueque persequendam.
Totum illud quod nos pudere dicimus, idem
est ac Literis doctriliisque discendis certa via et ratione operam dare: idque plures variaSque habet partes et sormas. Atque, ut in omni actione humana duo cernuntur, agens et res agenda, sic in discendo, discens et res discenda. In discente, tria dubene adesse , Nathu'a, institutio , exercitatio. Res autem discenda, ut de noltro saltem studio dicamus, sitnt Literae Graecae ct Latinae: in quibus quum sit multiplex partium varietas, haec ad quatuocsunera et qu si pense revocatur. Primum hon stat
16쪽
stat ipsarum accurata cognitione Linguarum, comparanda grammaticis praeceptis, et scriptoribus antiquis diligenter interpretandis: estorum,
Historia populorum et rerum gestarum: tertium , recensione veterum auctorum et monuis'mentorum : quartum , Antiquitatibus. Quae quatuor quum nostris in scholis tradantur, has discens audiet et assidue et attente, et quOtidie domi repetet: 'dico quotidie, quia nisi repetitio eodem fit dic, multa quae docens utilia ad proficiendum disseruit, nec tamen dictavit, recenti recordatione in mentem redeunt , et quasi h fuga retrahuntur; dilata autem repetiistione , ex memoria effluunt, et, irrevocabilia evaneScunt. Nec satis est cujusque diei sch lam semel et eodem die rcpetiisse: scholae quavis hebdomade habitae, iterandae sub sinem hebdomadis: scholae cujusque mensis, iterandae exeunte mense: scholae trimestris spatii , subhujus exitum recolendae: scholae denique totius annui pensi seriis aestivis relegendae naeditandaeque sunt. Adeo haec repolitionis exercitatio, ut tu omnibus rebus multum, sic in stadiis plurimum valet: et paulatim in consuetu. dinem, ex consuetudine autem in naturam et
firmam rei discendae possessionem abit. Habet illa quidem aliquid exceptionis et varietatis pro varietate discentis et materiae: si qui tamen eam despexerunt ut tardarum subsidium natu-
17쪽
rarum, cujusmodi contemtores haud paucos vidi, isti cum sua sibi velocitate indocti manserunt, et, ut Plutarchi dicto utar, Vamiatis et arrog Itiae poenas dederunt, dum Eνolitaverunt tenues ceu fumus in auras.. Jam vero hac scholarum repetitione, discens non totum studiorum opus consecit, sed ejus necessaria landamenta jecit. Restat enim domestica lectio bonorum librorum, veterum inprimis auctorum e quae in scholis tota explicari
nequit; quippe in quibus Homeri, Platonis, Xenophontis, Ciceronis, Horatii, Virgilii, aliorum , unum alterumque librum accurate in- 'terpretamur; ut auditor ad eamdem rationem
totos scriptores illos legat. Qua in lectione rursus adhibenda est iterata illa repetitio, intelligentiam priorum confirmans , sequentium aperiens, utrorumque jucundiorem reddens: inveniendi facultatem acuens et ad progrediendum excitans. Discendi enim ea est natura, ut se finibus praescribendis coerceri non snat. Veluti si quis constituerit alicujus disciplinae cognitionem ad certum terminum gradumque consequi, si hunc gradum attigerit, mox instaeum Jabetur . et acquisitam cognitionem amit-etec, nisi eam.continua cogitatione recolat aerope trit: contra, si eam recolat ac repetat, su pra Propositum gradum adscendet , mulcarum
18쪽
II partium notiones, quas adhuc implicitas consuissasque habuit, colvet, explicabit, illustrabit, itaque cognitionem suam amplificabit. Ita per aeternas naturae leges N etuo luctantur Memoria et oblivio: utu acie Graecis dear illa Mnemosyne, coelestis, mater Musarum, omnium genitrix artium: haec Lethe, soporiferi praeses
fluvii, omnem ante actarum: rerum i cogitati nem ex animis mortuorum abluentis, indeque rivum ad superos mittens, et .viventimn men
res adspergens, nascentia in illis scientiae lumina exstinguens: quae nisi perpetuo Mnemois syne repetendo accenderet, tota humana vita lampiterno ignorantiae somno obrueretur. Adeo gemina et cognata sunt negotia colendi agri et
. ' Pater ipse 'colendi Haud faeium 'esse viam 'voluit, 'primusque ser
artem Mopit agros, curis acuens mortalia cordar
e torpere gravi passus sui regna veterno.
Instat enim ubique et tacita obrepit Lethe, proxima quaeque semper eorripiens, omnem penitus vitae aetionem cognitionemque absorptura, nis, duce et auspice Mnemosyne,' moris tales ei sine intermissione resistant exercendo et repetendo:
19쪽
Non aliter quam qui adrerso vix flumine lembum
Remigiis subigis, si brachia forte remisit,
Atque illum in praeceps prono rapit aDeus amni.
tius hic annus est, quum primum ad me domum venit, auditorem se professurus. Ibi tum sponte in eo eluxit illud incoetum generinypectus honesto, quod studiis non pervulgatum insigne honoris, sed verum honorem deblaam que meritis gloriam, doctrinamque non propter emolumenta cius et praemia, sed ipsam propter ipsius decus ac praestantiam appeteret. Inge nue assirmabat, se per accuratam Literarum cognitionem ad Iurisprudentiam et civilem rationem contendere. Propositi ei aeternum Batavi nominis ornamentum Hugonem Grotium: deprom si ejus immortalem librum De Iure Belli et Pacis, ostendi omnia ex Graecis Latinisque sontibus hausta, et praecepta ad docendum, et argumenta ad probandum, et exempla ad illustrandum. Ille librum evolvit, inspexit,
et ingenti porcussus admiratione, vehementiore etiam quam antea Literarum amore incensis est. Mox in scholas ventitans, jam tertio menso Iantum profecit, ut inter principes veteranos eluceret. Nec mirum i tria illa ei aderant discendi subsidia: ad naturam et institutionem adserebat exercitationem repetitionis iteratae cum P in
20쪽
In meditandis scholis, tum in legendis auctoribus antiquis, ad eam rationem, quam supra narravimus. Et in auctoribus rite Orsus ab Ho-mcro, deinceps Hesiodum, Xenophontem, tum Thueydidem legit: aliorum, quos mox totos excussurus erat, parteS praecepit, Herodoti, Platonis, Plutarchi , Euripidis, Aristophanis: nodicam de minoribus, Anacreonte, Theophrasti Characteribus, tar que sit nilibus. Latinarum autem Literarum sibi tamquam domicilium, in quo habitaret, constituerat Ciceronem, cujus et doctrina ingenium aleret, et oratione stylum exerceret: huic adjungebat, veluti diversoria, Terentium, Nepotem , Sallustium, Caesarem , omnino historicos; quod hoc genere maxime delectabatur: trum Vero poetas principes, Virgilium, Horatium, Propertium, Ovidium, in quibus libenter Graeca vestigia indagabat .im,
Jam tempus crat, ut qui tantos progressus haberet, eorum specimen ederet. Suna sit sibi Chrysippum, cujus Vitam, placita, librorumque reliquias exponeret: aliorum eXemplo nostrorem quondam discipulorum , qui similem
operam navarunt Musonio, Aristoxeno, Panaetio , Posidonio. Λt ingressus hoc argumentum, animadvertens latius patere quam ut brevi conficeretur , id quidem in posterum distulit, aliudque praeoptavit: Ciceroniani operis De Fl-