Theses selectae ex philosophia historico critica quas suscipit propugnandas D. Iosephi de Actis in Collegio lupiensi Societatis Iesu anno 1844

발행: 1844년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Universalem methodicam dubitationem quam Carissius adhibet , et segregationem a ceterorum philosophorum opinionibus iure reprehendunt recentiores sapientes. Insuper criterium veritatis ab ipso statutum D quidquid continetur in idea clara et distincta obiecti, assirmari de ipso debet ,, ad realem ordinem protendi nequit , nisi antea ipsiusmet obiecti, quod cogitatur , constituta sit realitas.

Lothnitzii sententia, qua intellectuales rideas a sensibus provenire non Posse constituit , sed esse innatas, non quidem ut actus, . Sed ut germina , et ornualitates , si id innuat activitatem quamdam menti ingeni tam , quae ideas non actu, Sed potestate tantum possideat , et dispositione veluti naturali , quae deinceps ut in actum prodeat sensationcm instar conditionis exquirat, spernenda non es .

. . I

Sed quamquam metaphysicus ille eximius exhibeat innumera in quihus ordinem rerum, auctorisque sapientiam adini remur, non tamen omnia eius pia cita sas est adprobare , maxime cum latam idealismo viam aperuerit quadruplici ex capite. λ

12쪽

l. Siquidem omnos ideas , ne sensilibus quidem exceptis, ab evolutione cuiusdam vis interna repetendas voluit. 2. Harmoniae praestabilitae systemate realem unionem animae cum corpore ademit. 3. Extensionem phoenomeni eam tantum secit , .

omnemque realitatem spatii , et temporis dempsit. 4. In fatalismum etsi invitus prolapsus ; illoqueessato D praesens genitum ex praeterito gravidum est suturi non parum abusus est. XXVI. In distribuendis, ordinandisque Lethnitetianis theoriis multam operam contulit Wolfius , delectu otiam habito ex cariosii opinionibus. Vorum in hoc illum deceptum fuisse deprehendimus , quod geometricam methodum universae philosophiae apta dam latile putavit; scientia enim quaevis sicut Propria constat materia sic peculiarem sibi meth dum exquirit.

XXVII.

Quamvis sensibilitas consusa quadam ratione modificationes reserat, quae deinde per ideas judi-eiaquρ distineta determinantur; haud tamen insedire licet nullum certum obiectum illi respondera quod aliquo modo percipiatur. Quare injuria Ma-

13쪽

lebranchius ideis manifestari obiectum exterius Positum, sensationibus vero simplicem lautum animi modificationem respondere existimavit.

Hinc non immerito ei succensent philosophi quod ad idealismum propenderit quia corporum existentiam naturali certitudine viduavit; quam si deinceps

Per revelationem constituere conetur, in circulum vitiosum incurrat necesSe est.

Insuper cum iuxta ipsum animus vi idearum quae cum divina essentia confunduntur subsistat, itemque extensio quam intelligibilem nuncupat ad eamdem divinam naturam pertineat ; ex his iude sequitur aut animum intuendo divinam essentiam ideas habere , aut eum ab ipsa Dei essentia non distingui. Absurda isthaec eum principiis a quibus derivant impugnamuS. XXX.

Cum totum systema materialis pantheismi Spinoetae his innitatur praecipue: quod dari nequsat substantia quae alias substantias gignat; et quod substantia sit ens a se , et cuius cognitio alterius

14쪽

eognitionem Don ineludat : utrumque refellendum

assumimus.

XXXI.

Condillachius originem et processum idearum mentis omnino ignorat, sensibilitate veluti unico eognitionum omnium elemento constituto ; inutile suppeditat medium deveniendi in externarum rerum notitiam , quodque non observatione sed hypothesi nititur ; denique essentiale discrimen humanam inter et bellu tuam animam penitus adimit.

Eant relationem omnem inter speculationes et externas realitates suo de ratione theoretica traetatu landitus subvertit et abrumpit; neque ab ideasum subiectivarum ordine subsilire potest in eritica de ratione pratica ad obiectivum aliquod reale admittendum, nisi sibi maximopere non

eohaereat.

. . a

Quam ergo sententiam ille professus est, ordinem quem rebus attribuimus nihil esse nisi perceptionum nourarum ordinem a quihusdam Armis a priori intellectum constituentibus determinatum,

15쪽

ut omnino saIsam , et ad scepticismum roeta perducentem oppugnamus.' .

Insuper cum admittat dis fiant ) , notiones omnes rationis purae obiectivam realitatem si hi adsciseere non posse , eo quod in mundi sensibilis regione non contineantur , easque per impressiones aut sensationes minime experiamur ; licet suo transcendentali systemate adversari sensismo omnimode videatur , ab hoc tamen , si penitus criticae ipsius placita deductionesque perpendantur , eum non omnioo Procul esse autumamus.

ctrina de communi sensu proposita. Haec tamen ipsa in non leves ossendit errores: siquidem de necessa riis et contigentibus iudicia, itemque moralia axiomata ita sensui comuni attribuit, ut mentem , independenter ab ulla obiectiva ratione a qua ad assentiendum illis moveatur, in eadem asserat ine-iuolabiliter inclinari. .

SEARCH

MENU NAVIGATION