Studia in Valerium Maximum [microform]

발행: 1898년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

MICROFILMm 1991 COLUMBI UNIVERSITY LIBRARIES NEWa Κ

a partis the Foundations ossestem Civiligation Preservation Project '

Funded by the

Reproductions may noti made without permission hom

2쪽

States Cod concem memining of photocopies o other reproductions of copyrighted materies...

Columbi University Librar reserves the right to refuse in accepi a copy orde is, in iis judgement futtiliment of the orderwould involve violation of the copyright law.

3쪽

PLACE:

4쪽

Restrictions on Se:

COLUMBI UNIVERSIT LIBRARIES PRESERVATION DEPARI MENT

TECHNICA MICROFORM DATA

5쪽

tili illi illi liliti illisi illis illi illi illis illsis illi lilii iiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiii

lii filiis illis illis militi still

l. l

8쪽

. . . . . . . . . . .

SCRIPSIT ET

AD SUMMOS IN PHILOSOPHI HONORES RITE CAPESSENDOS

DEFENDET

IN AUDITORIO VIII A. D. VI CAL. IUN.

TYPIS DESCRIPTA IN OFFIC. TYPOGR. CENTRAL-TRYCKERIET MDCCCXCVIII.

9쪽

. . . . a . . ..... . . 'a

alori libros etsi nihil eorum magis proprium eSi quium colitorium quoddam utque argutum Scribendi genus haud indignos tamen antiqui Scriptoribus esse visos, in quibus Studium collocarent, argument est quod exempla ex illis RSSumpta non pauca in usus uos converterunt Plinius Secundus, Frontinus, Gellius, Priscianus, Lactantius, ulli. Medio vero, quod dicitur, sevo adeo placuit Valerius, ut eXcepto fortasse Cicerone nemo Latinus scriptor illi aetati fuerit familiarior. Renatis deinde quodam modo antiquarum literarum studiis, ne in oblivione iaceret, Opera atque Studio, quae in illo scriptore recensendo collocaverunt latque expla-nnndo, quum multi ulli effecerunt tum vel maximo ighius LipSius, Perigonius Torrenius. Quibu omnibus ut ob dili gentiam, doctrinam, sagacitatem magna laus non est deroganda, ita cumulatior huius saeculi criticae arti iuro videtur tribuenda, ut quae certis a principiis profecta iam certius ratione ac via procedat. In primis in libris Valerianis emendandis elaboraverunt empfius et Halmius, quorum alter codicibus primus recte aestimandis operam dedit et suppellectilem criticam, confusam antea atque indigestam, ordine disposuit, alter subtilitate iudicii et emendandi cura quasi viam munivit. Quorum editionibus multi magna doctrinae copia ingeniique vi instructi viri praesertim inter Danos et G 3rmanos ad contextum Valeriauum emendandum assecti sunt. Inter omnes, qui Halmium secuti ad contextum libro. rum Valerianorum constituendum operam contulerunt, iam pro certo constat artem criticam, neglecto recentiorum codicum aestimonio, ad Optimorum, qui Sunt Bernensi et Lau-

10쪽

reii Vinnys, fidem SSe revocandam. Neque quin Rut parum aut 1iihi iani iniecti praebeant ceteri codices, est, quod dubites. Tumen in quihuSdam non omnino sunt negligendi. Continentonies' i ta xu fhia ex quibus apparet et interdum eras

lectione in his codicibus esse Servatas, et quomodo quaedam corruptelae meliorum codicum Sint Ortae. Cujus generis eXemplum unum, quamvis leV Videatur, e codice Holmiensi sumptum, in quo eum ceteris conferendo prior hujus ibolli pars versabitur, afferam.

Emendavit igitur empsius ΙΙ, 7, 9 pari sontium profisonium quod habet Bernensis, piSonum p Laur. m. 1. In codice Olmiens legitur perisonum vel fortasse pariSonum

literis per compendiose scriptis quemadmodum librarii recentiores interdum otiam par reddunt. Quod quamquam mero casu oriri potuit nihil tamen impedit quominus vestigium archetypi scripturae contineat. Utcumque id St, tamen est confitendum et hoc loco et Omnino codicum recentiorum, quod ad contextum recensendum attinet, perexiguam SSeutilitatem Alia tamen de causa, ut contextus historiam Reeuratius cognoscamus, magi quam SSOlet respiciendi sunt codices recentiores. Quae cognitio quum, ut res se nunc habet, sane manca sit, saepius fit ut viri doctissimi in contextu Valeriano emendando quae iam pridem et Sunt agunt. Nam quod erigius inspecta editione Torrenti advigio

accidisso vidit id Gerigi ipsi aliisque emendatoribus accidit. Neque solum in eadem saepius inciderunt quae veterea iam editores protulerant sed fit interdum, ut empfius in altera edition coniecturis virorum doctissimorum tribuat quae ipseant a in codicibus recentioribus inventa retulerat. Ut pauca huiusmodi exempla asseram, I, 5, 2 trαnsferri Kempsius ed. II.)emendationi Gorigi attribuit, do codice abbreviato Guellar-bytano Γ tacet sicut VI, 8, nimirum. Neque magis ue-toritatem codicum, quorum Sigia emphan Suo quodque loco addam, his locis commemorat, quibus coniecturas aut in contextum recepit aut in notis attulit: I, 8, 1 iterum corr. C; ΙΙ, , 5 lectisterniaque ac codd. et Emeris III, 7,

quo tam E VI 2, 3 auita spoliam: ΙΙ offudi ΕΓ:VIII. 1, 2 addictus CLE , 6, 7 et attollere F 7, 5 numque

studiosiore Caesaris F. Quibus exemplis satis demonStratum eSSe arbitror recentiorum codicum auctoritatem, etsi per Se haud magnam, non tamen ab omni parte prae iis, quae horum temporum viri doctissimi ad contextum emendandum proferunt de Suo, QSSe contemnendam, ut quae Saeptu prorSu eodem quo coniecturae

illorum spectet. Ita et alia eiusmodi exempla sumi posseo codice Holmiens ostendit opusculi huius caput primum. Unum hoc loco asseram, in quo eum epitoma aridis conspirat quodam modo codex noster. Habet enim VII, 2 14

detinere detinent Par quod etiam Halmius in m. Val.)haud fortasse immerito probat cons. Kempsit Ed ΙΙ, p. 3313. Nunc quoniam fors ita tulit, ut hoc loco de opitomalaridis

Sermo oreretur, non mittam, quin de iis, qui his ipsis annis exstiterunt emendatores Valerii Maximi, quasi quoddam Suffragium feram. Videntur enim mihi quidem non raro auctoritate epitomatoris abusi esse inque id vitium fuisse propensiores. Id ni fallor, quum in verbis emendandis tum vel maXime ex epitomatore supplendis cerni, aliquot loci, in quibus huius libelli pars altera versabitur, argumento erunt. Atquo in id vitium inciderunt fortusse viri doctissimi, quum non satis meminissent, quid orationis perpetuitas, quid excerpendi rati desideraret. In hoc equidem genere ad auctoritatem almianae recensionis omnino recedendum enSeo. Ut igitur non sunt empsi modo in contextum secipienda ea, quae quin Sint epitomatoris Vix potest dubitari ita in apparatu critico constituendo majore, quam Kepsi interdum fuit, diligentia suum cuique sive librario sive emendatori est tribuendum. Quod ad consequendum si codice recentiores non sunt inutiles, necessaria prorsus Si cognitio eorum accuratior, si certas codicum quasi familias conStituero velis. Non omnem igitur mihi videor perdidisse Operam, si in codice deterioris notae excutiendo laboravi.

SEARCH

MENU NAVIGATION