Valerii Cordi Dispensatorium, sive pharmacorum conficiendorum ratio; cum Petri Coudenbergii, & Matthiæ Lobelii scholiis emendationibus, & auctariis. Accessit hac editione, præter Guilielmi Rondeletii de Theriaca tractatum, emendatiorem; & formulas se

발행: 1627년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

CvM plurimae sint Vitrioli species,

operae pretium est indicare, cluae nam species eiu , huic operi potissimum conducat. Et quamuis omne vitriolum hoc oleum reddat , nullum tamen est ex omnibus prastantius ca tu leo aut viridi : quoniam plurimum fugitivi Sulphuris obtinet, quo adiuuatur, ut facilius oleum ascendat. Notandum etiam melius Esse facticio natiuum Vitriolum , dc maxime Vngaricum aut si huius copia non sit , Gossariense. Eligendum praeterea est quod magnis racemis constet, & maioribus cubis concretum sit. Quod autem fractum minutum & pulverulentum est , veluti inutile , non cst recipiendum ; quemadmodum etiam quod Solis vel acris iniuria candorem & pulverulentam canitiem contraait.

Ατ quia Vitriolum multum in se habet aquei & excrementitii humoris, qui oleum diluit, & non nisi longo tempore& magnis molestiis per disti Nationem ab oleo separari potest; compendiaria est inuenta Via , qua beteui temporis interuatalo id absumi queat, ne longa mora artifici fasti-

392쪽

38 VALERII Cos DI DE ARTIF.

fastidium pariat. Recipe igitur praedicti

Vitrioli r xi . coniice eas in ollam magnam, nouam & Optime crematam. ollam impone fornaci profundar, supra ardentes prunas. Cum liquefieri dc bullire coeperit, is patula agitetur, ut integrum liquefacto misceatur, donec & ipsum lique fiat. Bul- llire demum sinito, usquequo nullam prorsus bullam amplius excitet, & donec totum densetur. Deinde exemptam e fornace, cum Vitriolo ollam refrigerari permittito, loco neque humido neque ventoso , sed sicco & tepido. Postquam refrigeratum fuerit, ex olla eximito , & consi- cera an superficies eius undique rubescat. nam si rubescit, bonum est signum , & facilius calci natur , ut iam dicemu S.

Calpinatio Cap. IIII.

Ex EMPTu M olla Vitriolum , in minutas partes confringe , & in mortario subtilissime tere: deinde tertiam aut quartam eius partem in nouam ac bene co-6fam ollam coniice, ac rursus in profundam fornacem , sicut ante, dimitte, & ali- quamdiu urito , donec rufus fiat color. Mox ollam ab igni depone ; & moueCam, Ut videas notam, an fatis calcina- .

tum sit Vitriolum Nam si in olla fluctuat argenti viui aut liquefacti plumbi modo,

393쪽

E x TR A C T r o M LB V S. 38 s& exilientes bullas eiaculatur, fatis ustum esse intellige : tunc effunde in magnam &rece tem ollam, prius calefactam & essiti et quasi sit liquidum, aut ad modum argenti vitii. Quod autem reliquum est Villioli, similiter sigillatim , ut calcinet Ut Vras.

Cumvstum fuerit, commisce rursus optime in mortario ; modeste agitans, ne puluerem e X cites, nares & fauces offensurum. Cum haec omnia executus fueris , Vitriolum in bi lancem ponito , & animaduerte pondus ipsius. Nam si vj. lib. id est, me dictas superfuerit, bene omnia facta sunt. Sed hec sussiciant.

De fornace facienda. Cap. V.

MATERi A quq di stillanda est, quomodo

praeparanda sit, iam indicauimus. Nunc au

tem dicere de fornace, res & ordo postulatanam si haec inepta fuerit, frustra omnia fient. Exstruenda igitur cfffornax ex lateribus in planum positis , quo crassior ibi is parietibus

ignis facilius& diutius

contineatur: fiet etiam quadrata & aq ualite c

394쪽

3gς VAM. CORDI DE ARTIF. crassa; intusque habeat pro pernodum dua. rum spit hamatum latitudinem , non tamen omnino, sed dempta tertia parte spi-tham ae . Exstruatur autem hoc modo: Prima & infima cauitas habeat altitudinem semipedis: cui per transuersum imponantur ferramenta satis crassa , ut ignitis carbonibus non inflectantur : secunda cauitas , quae esst constituta supra ferream cra

dum altitudinem,& ex anteriori parte foramen, per quod carbones iniiciantur. hoc incipiat lateris transuersi crassitudine super cratem. Per mediam deinde cauitatem,

in ipso medio inspicienti fornacem , pertransuersium infigatur ferreus axis, quadrangularis , crassitudine pollicis , qui impositam retortam sustineat. In latere deinde sinistro fornacis, relinquatur meatus, per quem retortet collum elieratur.

Distillatio Vitrioli. Cap. VI.

Pos τοJAM fornacem exstruxeris, cligito retortam capacem, aptamque ante Omnia , ex vitro Venetiano aut saltem Hessiaco factam, prius undique luto obductam : in eam coniicito totum Vitriolum, ita ut aliqua pars retortae relinquatur Vacua, lud facilius a Vitriolo spiritus aucendere queant. Idox transuersam & ferream trabem

395쪽

E YTR A C T I O N I B Vs. 387 trabem in fornace optim Muto obducito; eique iii medio sup ei ponito perlutatum te uae fragmentum : su per id collocabis retortam , nc a candente ferro immediate dissecetur , ita tamen , ut in medio fornacis retorta constituta sit, eiusque rostrii mextrorsum modice pronum promineat, δίmeatus per quem collum suum c fornace exserit, diligentissime luto farciatur atque obstruatur. Postea accipe quinque tegulas,& fac ex iis tectum supra fornacem sub quo lateat retorta ad eum modum quem depinxi. Tectum luto undique obducatur, quatuor pro fumo foraminibus relictis, in ungulis angulis singulo , ea amplitudine, ut crassissimus pollex libere intromitti &exeri queat. Fac etiam quatuor conos ex luto , quibus foramina obstruantur : quo factoo , applica retortae orificio receptaculum graia de ex vitro Venetiano aut Hes- saco : quo enim maius id ipsum fuerit, eo liberius spiritus recipiet : si vero paruum fuerit, periculum est ne spiritu uni copia distentum rumpatur. Infunde etiam in retortam aquae clarissima: Vnc. xvii l. aqua cnim cito spiritus ad se rapit, & prohibet ne confringatur receptaculum. Ita applicatum optimo luto diligentissime obstruatur: magna adhibita cura, ne quicquam in receptaculum incidati, tingitur enim inde in rufum colorem oleum. Cum

396쪽

388 VALERri CORDI D5 ARTIF. omnia liqc feceris, dimitte per integram noctem lutum exsiccari; ac si quae fatiscunt rimae, luto illinantur. Manξ deinde perlucidum accende ignem, ex puris & magnis

carbonibus;aperto uno superius foramine, per quod fumus exeat: augeaturque successive ignis usque ad vesperam; quo tem pore aperiendum est secundum foramen: α attende diligenter an appareant spiritus, qui C retorta egrediuntur , veluti siquis candidum emaret fumum. Nocte sequente vigili cura cauendum ne ignis re ni issior fiat, sed acrior, paulatim tamen. Ita deinde auctum ignem in vigore teneas: Ac altera die tertium aperi foramen; auge do sigillatim ignem,usquequo etiam retortae collum candescat. Sequenti secunda nocte auge ignem; & post mediam noctem aperi quartum foramen. Cum ita in summo vigore ignis fuerit constitutus,Videbis spiritus egredi, veluti conglomeratas nubes qui cum cessare voluerint, ape-1i omnes fornacis aditus,& sine inter mi Dsone carbones ingere , usquequo etiam Leceptaculum excandescat ; studiose cauendo ne quicquam Rigidum aut humi dum super retortam aut receptaculum incuria aut casu decidat. Agenda haec sunt in loco clauso , quo neque imber, neque ventus ingrediatur. Conseruandus autem ignis est, donec nulli prorsus spiri-

397쪽

tus in Vitriolo relinquantur : quod visu facile percipi potest Cum autem nulli

amplius egredientur , si ne ut per se extinguatur ignis: ac totum opus integrum cum nocte diem quiescere ac refrigeraris nito. Postea aufer cum contento hum Ore receptaculum ;& repone , donec oleum ab aqua segregabis. Tum confractam retortam inspice,& vi de an caput mortuum

nigrum sit: hoc enim signum est perfecti

operis. Est autem caput mortuum, exustum in retorta Vitriolum.

Segregatio infusa aquae.

p. VII. V o N I A M in receptaculo continetur una cum Vitrioli oleo aqua, segreganda haec est , ut Vitrioli liquor sincerus reponatur: segregatur autem per distillationem in balneo aut cinere subtili; tutius tamen in balneo: qua propter totum humo rem qui est in receptaculo, in cucurbitam vitream Venetianam aut Hessiacam infunde; saperponendo Alembi cum ξ simili xi

tro factum G quae bene luto circumlinatur : sub balneo deinde accenso igne, paulatim sine aquam exstillare , donec habeas Vnc. xviij. illas quas infudisti. Si Vitriolum non bene calcinatum fuerit , plus egredietur : quate vide ut praedictae xviij R 3 unciae

398쪽

39o VA L. COR Di Dg ΑRrir. ivnciae sint bonae mensurae. Cum hoc sece- iris , refrigerari balneum sinito, & aquam quae distillauit abiicito. Qsed vero in

balneo cucurbitae infundo reliquum fue- rit, purum est Vitrioli oleum : habet ta- men plerumque rufum colorem; ideo se- cundum sequentem modum aestificandum cst, ut clarum fiat.

ACCIPE retortam Venetianam , aut saltem Hessiacani, antea luto optimo VC-stitam : in eam funde quod in cucurbita continetur oleum : retortam pone in minorem sornacem, in capellam quae pura& lota arena repleatur.Et quemadmodum

antea in balneo , ita nunc in arcna distilla; paulatim ignem acuendo , ut sigillatim

ex interuallo delabantur guttae. Retortae orificio applica receptaculum e eodem tiro factum ; ac commissuram optime luto claude, ne quicquam exspiret: iam deinde totum e retorta distillaueri t, refrigerari sinito: ac postea aufer , & infunde

sensim in purum vitrum Venetianum, quod habeat angustum orificium; acrepone, ceu praesens in multis morbis remedium. Hoc est austerum Vitrioli oleum, cuius vires & naturam nunc indicabimus, Quas excellentes & efficaces habet.

399쪽

EXTRACTI ONIBUS.

M ERVM ac non dilutum neque debet neque potesst intra corpus sumi: nam propter nimiam acrimoniam, ignis modo interanea,& quicquid attingit, adurit: omnia nempe corrodit, praeter vitrum & pinguia, veluti ceram, picem, sevum : & liquidorum etiam oleorum colorem immutat; praesertim olei Macis; cui si miscea. tur, sanguineum reddit colorem. Si etiam in duobus vasculis contineatur quantum

uis frigidum , & repente sibi ipsi misceatur , adeo incalescit sua sponte, ut manibus vix teneri queat. In terram effusum bullit, quemadmodum etiam pura melancholia : quare etiam Melancholia artificialis appellatur. Q Tmadmodum enim melancholia , ita etiam hoc oleum ventriculum consortat, & ad cibi appetentiam inuitat ac stimulat; frigidum ventriculum calefacit , phlegma consumit; crassbs & viscosos humorcs incidit, coli-cq ac dysenteriae opitulatur, sitim ac fert orem interaneorum in febribus extinguit : singultirrhi prohibet confestim , &nauseam ac cibi abom: natione auertit. Sed temperandum est cum aliis qui b is dam. rsere exemplum unum atque alterum

400쪽

3 a VA IERII CORDI DE ARTIS.

Olei Macis olei Terebinthinae clariss .ana guttas xij. Aquarum Anisi Foeniculi an a Vnc. ij. Syr. Liquiritiae Via c. i. olei Vitrioli tres aut quatuor guttas. Misce omnia optime , & gusta : si habet aceto si ratem, quae dentes non in stuporem trahat , bene est ; si non est aceto saporio, instilla adhuc unam aut alteram guttam,& consule palatum , ac propina secure.

Ventriculum debi=m.

N. syr. de Mentha Vnc. J. Aquae Cinnamomi unc. iiij. olei Cinnamomi guttas ij.

Ciei Vitrioli guttas iij.

Da secure.

Ad calorem 2 sitim in febribus

Syr. ex Succo aut infusione Violarum Vnc. i. Aquarum Cinnamomi unc. j. Hordei unc. iij.

olei Vitrioli guttas iij. aut iii .

SEARCH

MENU NAVIGATION