De gigantibvs eorvmqve reliqviis, ac de his hominibvs qui prodigiosis quorundam viribus agitur, qui ad giantûm naturam proximè videntur accedere: obiter etiam Joannis Goropii error perstringitur, qui in sua Gigantomachia nulla gigantum corpora tanta,

발행: 1587년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

DE' GI G AN T. c uri possent, si in effodiendo amplius laboraretur. Vtinam accuratius ossa illa effossa, & quae desunt. inuenta fuissent Praeclarum enim penitusque mirandum fuisset spectaculum si eo modo quo corpora humata fuerat,ossa sustuli sient. At euenire istud non potuit. quandoquidem maxima pars ossium nimia vetustate consumpta sunt. Quae duriora erant, cuiusmodi sunt dentes aliquot, hactenus remanserunt. Quando autem ossa integra inuenire non contigit,age

λογλ habita cuiusdam partis ratione totius magnitudo percipi j possit. Tricenos binos dentes viris es tradit Plinius. Quem numerum si quis Gigantibus tribuit, ea magnitudine seruata, quae in I-pibrum dentibus perspicitur is certe comperiet: illius caput cuiustam magni extiterunt dentes,craLsitudine fuisse trium cubitorum

82쪽

&lius totum vero corpuscubitorum viginti longitudinem superasse Venim quia duo tantiim dentes reperti sunt,atque ex eo apparet reliquos vetustate consumptos minores forsitan fuisse: nonnihil ex tanta magnitudine detrahendum es et Etiam ante multos annos, in eo monte qui Tenno oppidulo imminet, Turnoni Rhodano influente opposito,ossa non ulla reperta fuere,quq quum Gigantei generis reliquias esse proderet, magnam cernentibus admiratio

nem mouerunt.

Sed quoniam de Gigantum delibus quaedam comemorata sunt, eluti subiiciemus etiam Augustini su- Derii. is per hac re testimonium. Is secum re aliquod aliis in Utice si littore molarem hominis dentem vidisse meminit, tantae magnitudinis, ut conscissus ac dissectus aetatis suae hominum centum dentes emcere pos set Non reseram, quod Vives vir

alioqui

83쪽

alioqui ingenio Iri stanti magnaque eruditione, si perstitione a men imbutus, in hunc Augustini locum protulit: sibi cum religio is ergo D Christophorum saluatum isset,ostensum uis e mola-iem dentem pugno maiorem. quem diui illius esse dicerent. - nauem quum commentitia illa omnia sint, quae de illo narrari solent,quippe qui nunquam extite rit nemo non videt,quam modi cassides huic narrationi tribuenda sit. Si versi dentem illum csse constat, non alius, quam vetusti cuiusdam Gigantis esse credibile est. Nec solum in terris, sed etiam in sublimi aeris regione Gigantes, certe Gigantum simulachra visa quondam fuisse perhibent Sub Tito namque multa Gigantum imagines in aere, in more Vesev-uo an Campania, regioneque fini tima, interdiu noctu si magno ac

stupendo prodigio apparuisse a

84쪽

thor est Dion. Nam sequuta est siccitas maxin , adeo ut tota ea planities feruicia esset Sequuti etiam sunt graues terraemotus ausditi sonitus subterranei, tanquam tonitrua. Tu mare fremere coelum resonare Magna deinde ignis fumi copia omnem aerem v lemque obscurauit. Conspectae in fumo multa Gigantum formae, clangorque tubarum auditus Ta1ormidabili rerum aspectu mundi exitium efferati, properare ali ex aedibus in vias, ah de viis in aedes confugere, atque e mari in continentem,&ex continenti in mare se recipere. Quumque&mare, dc terrain aer cineribus complerentur, factum est, ut volucres, pilaespecudes , hominesque innumeri interierint. Nam&duae urbes populo sedete in theatro penitus obruptae sunt.

UNDE

85쪽

eantes desierint. Vbi etiam depu-silia hominibis obiter agitur.

CAP. XII. AM verbii eminem istud mireat: quod vel a multis seculis Gigantes desierint,quantos primis illis temporibus fuisse accepimus. Etenim quum vanitati res creatae subiecta sint eas proculdubio in dies infirmari, minuid de crescere necessh est. Senuisse iam mundum, eiusque vircs in singu-Ios annos deficeres, atque in deterius quae sub coelo posita sunt. prolabi , plus duobus annorum millibus anieliteris proditum est. Hoc mundus ipse loquitur, ait Cyprianus,&occasum interitumque

tui multis iam rebus dilapsis oste-

86쪽

dit Minuitur equidem, quicquid sini proximum est, vergitque in extrema non secus atque sol quem minus igneos minusque splendidos cum occidit, iacere radios conspicimus. Hinc est,qubd quum Olim octingentorum longentorum vita hominum loginqua excederet, vix nunc possit centesima annum attingere. Nec quisquam obiiciat priscorum annos nostris breuiores fuisse, ut annorum breuitate tantam pluralitatem essectam velit Quum enim Moses de sole& luna in Genesi loquens diserte exprimat, ea in hunc sinem a Deo creata fuisse ut dies tempora Mannos signent atque distinguant perspicuum sit, non aliam apud veteres illos annorum rationem fuisse, quam apud nos. Qualias ientia etiam Augustinus est lib. de Ciuita Deirs. cap. s . Quodiguur humanae aetati accidisse vide

mus,idem planc de statura sentie- dum

87쪽

dum est. Cuius rei indicium proferre licet ex Caesaris Comment riis, ubi Romanos ait, ob staturae breuitatem a Gallis derisos fuisse. Et Gothos ob insignem corporumagnitudinem admiratum Iustianianum Imperat testatur Procopius. Ex quibus iacile intelligi potest,quum istiusmodi staturae inaequalitas vix usquam hodie in tota Europa appareat. ingentem illam corporum molem qua in quibusdam gentibus eminebat,paulatim temporis decursu imminuta fui si se Nec dubium, quin hominum corpora ubique muli breuiora sint nostris hisce temporib quam quondam fuerint. Quod non mo.

do Plinius aperte confirmat: e lib.raia rumetiam Homerum suo carmi Mi. ne interdum conquestum commemorat, minora aetatis suae corpora, quam priscorum videri. Qua de re etiam apud Esdram scriptum

istud legimus, Ideo breuioris M.

88쪽

turae hodies, quam olii unasci homines,qubdiam creaturae consenuerint, iuuentutisque vires excesserint,ino secus ac mulier, quae quum incita te florenti validos partus ediderit, instante postea senectute non nisi debiles atque infirmos parit. Quod autem uniuerso hominum generi accidisse apparet,id Gigalibus euenisse haud dubium est. In quorum procreatione quum aliquandiu natura lusisse quodammodo videatur, iustam in eis hominum mensuram longe exuperant postea quasi tam immanium corporum pertae a serendis huiuscemodi monstris abstinuiLse. Qua in re conlpicuam nobis esse voluit Dominus rerum omnium opifex, admirandam illam:

πολυποικιλο σοφίαν, qua cuncta non minus varie, quam apte, congrue terin ornate regit ac moderatur. In tanta rerum varietate ornatu

quanta in eo virtus, quanta rerum agenda-

89쪽

agendarum facultas insit, palamostonditur. Qua de causa pusillos quoque homines, qui pusiones derrani vocatur,interdunasci voluit

De Pygmaeis, fabulosa quidem

esse omnia quae de iis narrari solet, aliquado existimavi. veru qua vi. dea, non unu aut alterii, sedcoptu .

res classicos&ἴbatos authores de his homuculis multa in eande seresententiam tradidisse;eo adducor, ut Pygmaeos fuisse inficiari no ausim. Primus omnia Homerus corii metionem faciens ipsos a grui-hus infestari ait 3. Iliad. Ex Ctesiae excerptis audimus, media India nigros habuisse viros nomine Pygmaeos,eosq; simos ac deformes valdeq;paruos,adeo ut bona pars me discubiti magnitudine si aute eo. rsi maximus,duoru cubitorualtitudine no superaret capilli usque ad genua.&infra etia demissu habuisse, barba quoq; quibusvis aliis hominibus pmissiore alui me Exorta

illia promissa barba nullo tu vesti.

90쪽

iuiti,sed capillos a tergo quidem

multo infra genua demitter barabam aut ante ad pede, usq; pio-irabere iisque vestimenti locosos .ulorum homiliorum tria millia in comitatu regis indoruiuis e. quod agitari peritissimi sient. De histo Aristot les de gruibus loquens, ex*nimo Scyllucis apis ad paludes in Aegyis ' ' pio superiores, unde Nilus a fluit. cas vendie tradit, eoque in loco carygmatis pugnare. Quod fabulosum non esse diserte pronutiat inquiens, reuera genus esse tu mi Pranum, tum etiam equorum pusillum,eosque in cauernis degere, atquc inde Troglodytas ctia denominatos. Populos in extrema partem Otium India habitare scripsit 3:ti inlus Q ornos dodrates no excedit unde&Pygmeos dictos, quasii πηχι acta 'o , ad est, cubitales. Alibi in Thracia quoq; Pygmaeos fuisse lib. . a. idd prodidit Vrbe t Geranea tenui illa donec agruibus fugali, nouas sibi te des quaerere coacti fuerint

SEARCH

MENU NAVIGATION