Marianna Hispaniarum regina publicae felicitati sospes. Carmen kalliōniston Michaelis Mondegaii e' Societate Iusu. ..

발행: 1697년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Excellentissime Trinceps.

. ' ',' ioeticum hune lusum de Ma- riannat Reginae nostrae restia tuta valetudine Tibi sistendum, seu potius reddendum Putavi ; quod enim opus Te auspice famam, hoc est vitam assequitur, id tuum est; praesertim cum in eo instituendo non tam Maecenatis quam authoris munera obeas. Nam ubi primum, animum ad scribendum appuli, Teque mihi pro Phoebo invocandum statui, repente Vel ipso Nominis tui auspicio me e triviis in ali-lam transtulisti; tum, gaudio ex publica faustitate concepto in furorem abeunte, ultra humanas vices , ultra Fortunae aleam abrep-rum , jamque e Poeta Augurem, in arcana Pro

videntiae adyta invexisti ue ut pene mihi nom

3쪽

tam in Pindo, quam in Caelo versari viderer, summiq; Numinis consilia perspicere, quae

ubi de Austriaca Re agitur, immutato Fatorum ordine, vel damnis in lauros succrescentibus,triumphalem ad Capitolium viam ne nere consueverunt: & dum iram praeferunt, ingeniosa amoris jucundissimi tentamenta exhibent, tumulis ipsis in trophaea substruetis . Atque utinam hoc in carmine nihil

poesim sapiat praeter stylum s & fabula in historiam versa , illud tandem augurii mei

eventus probet,Austriacum atque Hispanum esse nihil Fortunae debere praeter virtutis materiem; reliqua omnia Providentiae, omnia sibi. Tu interea, cujus dignitas, atquet. authoritas gemino fastigio ultra nubes,atque adeo ultra invidiae ictum assurgit , haec vel Poetae somnia amori blandientis suo, vel Auguris oracula lentam civium spem excitantis, tuo, hoc est regio animo excipe; atque ut Hispanam felicitatem consilio, ac virtute diu fulcias, vive diu, & vale. Ita vovet Excellentiae Tuae An

4쪽

VIVit io Marianna: levi, Sebethe, fluento

Adde fuga, & multa pretextus arudine crin EAltius evictis Neptuno illabere ripis r. ';o,qus sylvas,vosq;o quς flumina Nym- Quaeq;lacus passim Euboicos,quςq;arva Vesevo phe, Proxima, quaeque sinus ponti lustratis apricos, Ferte pedem ; jubet ipsa sibi de more choreas Institui Regina, quibus late excita tellus Fundat purpureos alieno tempore flores :Tuque adeo Ausonias inter pulcherrima Divas, Parthenope, blandum Latii decus, alter Iberi Regis amor, sumptis cithara paulisper, & arcu, Ne renue Hispanas mecum percurrere laudes Litore in hoc; reboant rupes dum plausibus,& dum Pausilypo sylvar, sylvis responsat Olympus.

Ipse ego te molli frontem velatus acantho Pone sequar; neque enim tantae novuS advena pompae Ausim Partheniae laurum prensare Camoenae ;Nec mihi fas, tacitos qui duxi inglorius annos Et dudum vacuo pressi leve carmen in antro. At quis humo me tollate io quis Fata sequentem Regia trans nimbos Caeso inferat e O ades, ingens Cerdiade Lodoice, tuis haec moenia quando Tascibus, & vigili fulgent solia aurea sceptro eo ades, & nostram Phoebo par excipe Musam ;Insuetumque Aular Regum in Penetralia Vatem Deser, & arcanas Fatorum evolve latebras. Alter eris jam Phoebus, & aItera, Te duce, surget Pimpla mihi dorso facilis nam primus ab illo es,

Qui beat Hispanii in sceptris felicibus orbem,

A Otia

5쪽

Otia cui populi, pietas cui Romula curae , Numinaque, de justi, caelestia dona, triumpilii . Quin & flaventemque comam, Phoebeaque iactas Ora; tuo quod ni spirares corde Gradivum, Phoebus eras; unum gemino sed pectore Numen Dum geris, hinc Civem mulees,hinc proteris Hostem

Serta ferens, atque arma. Meos ergo accipe cantus,

Ingentesque animos Fatis ingentibus apta . Vix tandem exuvias gelido Marianna sepulcro Cesserat, de patriis animum transmiserat astris; Quam magno thalami sociam, sceptrique Philippo I radidit Austriacos nectens Germania fasces', Illa sellam pertaesa, solo tamen ardua torquet i Lumina; nam veteres materno in pectore flammas . Gestat adhuc, menti Proles augusta recursat, Aulaque, Fortunaeque doli, cladesque, minaeque, Et conjurati Regnum discindere Galli. Funereos tum forte olli Rex magnus honores Solvebat, matri soboles, & thura litabat iAnte aram in templo: quem circum squalida fletu Agmina densantur, Cives: pars carmina tractim

Iessaeo de more canit, funalia dextra

Pars rapit, & ductis graditur longo ordine signis. Interea Matres, Te, Clotho perfida, teque Luctibus, & fremitu incusant, Fortuna, virili ἐReginae memorem pertentant funera mentem, ostentantque Urnam; medio namque autea templo Vrna fovet caros cineres.' quam vertice summo

Extulit & gemmis moles insignis, & auro. Nec non vittatus ferali in veste Sacerdos

Thura adolet, funditque preces, & Numen Olympo Evocat, & dias Epulas, ac pocula libat . Ipse autem ante alios posito moestissimus Ostro

6쪽

It Carolus, nee iam sceptrum gerite alta dolori

Mens patet heul nullis quae dudum exterrita satis . Qtrem non Mars potuit, triplici non Gallia bello Flectere, maternum flectit nunc funus, & ipsam Iam chlamydem irroi et fletu, sed nescia vinci i , Corda modum lacrymis, & acerbo frena dolori iImposuere: tacet; vix & suspiria, Divos eis moveat, Divis Heros gratissimus urget . Illa etiam Fati subiit cunctantis imago, Irrupitque animum; namque ipsum Regia proles Exoptata diu thalamo delusit inani . Quid struat I erepta quae Numina Matre requirat. Queis Sobolem votis Regni cui linquat habenas ξΤorqueat immoto telum qui culmina dorso, Monstra premat, solioque Aras sustentet avito. At Regem Genitrix caelo sublimia ab alto,

Et curas versantem animo, & miserata dolentem est: Quin etiam, tardent diar ni pectora flammae, Ipsa imas iterum celeri impete dividat auras, Hispanosque regat, jam non sua munera i fasces. Qualis, ubi summa volitans Iovis armiger AEthra Ingreditur, Phoebumque oculo rimatur hianti . Saepe tamen viso connivent lumina Phoebo; Saepe solum obtutu repetit, prolemque relictam Altior explorat, diversoque uritur igni iHinc illum alternis, atque hinc amor abripit alis. Has ubi tum curas animo Marianna revolvit,

Fatorum in sedem, loca clausa silentibus umbris, Nube micans rutila gressum tulit. Est latus ingens aetheris, ultra Eurum, nimbosque et hic atria quondam Dia Pronaeas bi statuit, vigilique reduxit At te lares; dubiosque hominum certo ordine casus

Hi&adyus, atque his adytis obtendit; ipaccessum A a Ve

7쪽

Ut nulli liceat, Divae sine numine, limen Aut libare oculo, aut mortali attingere planta Tercentum hic ductae solido ex adamante columnae: Assurguntque polo,& tecti fastigia firmant. Quas circum gravia aritia Ducum, galesque,jubaeque, Et clypei pendent resides, merituraque famam Spicula, at hostili nondum rorantia tabo; Palmaeque, laurique,& amantes foedera olivae Inter se nexis gaudent pubescere ramis;

Sertaque nunc simulant tenui mavortia flexu l Ornatura comas olim, vincturaque Dontem. INec procul hinc tecti secreta in sede lacernis Implicitae Regum chlamydes, aggestaque rastris

Sceptra jacent, acri quondam tractanda colono, Stivaque, regalemque immani pondere dextram , Quod sensim terat eduri grave robur aratri, Fascibus, & lauro passim immiscentur opimae . LSic Divae visum est, arvi quae cardine moto Res hominum nutu stabili versatque, regitque: Et nunc illa solo raptos tulit altius aut hos, lAut hos: nunc ludens Astris dejecit ab altis. Nec tamen incertam jactis hic sortibus urnam ii Illa movet; nostrae nam quae sunt invia menti Fata vigil rimatur, & imo pectore servat ;Et procul e solio Regna omnia circumspectat Increpitans, populosque eadem , Regesque coercet. Iamque adeo aetherias nimbo subvecta per auras Hue avido M arianna gradu tendebat: euntem Vidit, & augusto sese tulit obvia vultu, Exceptamque Pronea suas deduxit in aedes 4 Tum Regina solo primum languentia figit . t . Lumina, dein tales effundit pectore voces . .

Diva, mihi rumaea qua non praesentius ullum est ,

8쪽

Cui centum Postes, cui centum altaria surgunt Hesperia late in magna; quid gens mea tantum Quid lauri meruere ρ quibus toto orbe paratis , Fortunae auspicio, victus nunc clauditur orbis. Aspicis I haud etenim caeli de culmine summo Fata virum, moresque oculo metiris inerti Aspicis haec ξ validam intentans Fortuna bipennem, Hispanosque lares jam jam eversura, ruentique Haud impar furit:& Gradivi in vestibus hostem

Iam praeit arma gerens, ac tota casside supra est Bellatrix, audetque novos sperare triumphos. Hujus & impulsu, ceu denso ex aere nimbi, Hinc Senones, hinc bella movet Getulus, Iberos Vi magna dudum conati irrum me fines I . Nec mora, quin raptas cumulet Rhamnusia Iauros , Ni subeas, vultuque adsis mihi, Diva, streno.

Incute vim Fatis, arcanasque exere vires, Τende manum, di reducem in Medos averte Gradius, Sithoniosque armis audentem imponere mores Coge pati tua jura, tuae succumbere deκtrae.

Quin meus Hispana , viden ξ ut Ianguescit iu Aula Carolus, Austriacis quem nunquam indebita Fatis

Vota ferens tandem longaevo enixa Parenti Haeredem genui: hic patrio nunc moeret in Ostro

Oscula nulla legens: nulli blandita Philippo Regia purpurea fulgent cunabula pompa. Te per ego hoc,Genitrix, Fatorum limen,& Aulam Sideream, per, si qua tuis ille obtulit ArisSupplex dona; per hac,mihi qua fas prendere, dextra, Indulge auspiciis precor, 5; luxataque firmans Numine Regna tuo, sobolemque, & plurima Regi Hesperio da lustra ipsos visura nepotes. Dixerat haec; tum Diva adytis sic orsa reclusis:

9쪽

Pone metum, Mariannai tori non otia, nee Te Fortunaeque vices, aut terreat ipse, nivali Agminibus densis si Mars erumpat ab AEmo, PNon ullae armorum facies: Nam nititur Aris Res alta Austriadum. Caelo ruere ante revulso Astra sinam, & pronis detrudi in Tartara flammis. At vero, ingenti quae dudum excita tumultu Europam involvunt, mea sunt haec bella, meisque

Emissa auspiciis. H ostis quas sustulit Vrbes

Perque dolos, perque arma, armis mox reddet Iberis: Namque ipsum exiguo discentem teudere campo , Damnantemq; minas, seque in sua castra prementem Austriacis cogam rursum invidisse tropharis. Quod Medi indoluere, m eum est ego cladis acervos Danubii ad ripam statui: me vindice puppes Bosphorus, & caesas gemit urbs Byzantia turmas , Damnaque, bellorumque moras: haec dextera Regem Quid dubitas Regem versis haec dextera Fatis i. Eripuitque Aulae, feralique exuit Ostro a Ut tandem sparsis letharo sanguine campis Incolumem sine clade olim ad solia alta reducat Splendidius, reddatque novis altaria templis.

Bella vides ρ totum passim jam lenta per Orbem Desedere: silent litui : rata foedera Galli,

Ouamquam iram simulent,optant tamen:ipsa,repulsiae Nam pudet, extorrem iam vota Britanniea Regem Assensu revocant populorum, & sceptra resignant. Nunc age, progenies Carolo quae deinde, nepotes Qui veniant veteri Austriadum de sanguine, pandam iEt Fata expediens annorum arcana movebo.

Haec ait: abrupti Reginam ad limina Templi Dein tulit; exti emos AEvi prospectus in armos Unde patet tractu longo; tum monstrat & Aulam,

10쪽

Et Palatino surgentem a germine stirpem

Hesperiam, Marianda avido quam lumine lustrat. Namque videt sortem Carolum, sortemq; Philippum, Ambos Carolidas, ambos patria ora gerenteS, Ac viridem lauro crinem, ferroque coruscum Pectus, & Hispanum pugnaci in pectore Martem Hic reget Imperio populos,atque aurea terris Tempora restituet: Latios hoc Vindice fines Compositis late bellis Pax alma reviset: Ille triumphales Eoo in litore paImas Conseret; Oceanumque, & inhospita Regna sequutus Bactra premet; premet Arsacidas, Gangemq; subactu Non uni Phoebo domitis assurgere ripis Coget, & aurato delabi mollitis alveo. Parte alia Fridericum,& ovantem Marte RodulphuCernere erat; geminos magno quos sponsa Philippo Inter laurigeros educet Norica fasces; Albertique genas, & Te, LeopoIde, trophaeis Inclyte; namque illum famaque, & nomine signas, Qui nunc Ismarios Germano milite Campos Irruit, atque Aquilas prono jam destinat Emo, Et debellatis mavortia vincla Gelonis. Auspice quo,laetos pubes Romana triumphos

Trans Omolen victrix,trans Maenala, transq;remotum Protrahet Euphratem, Nomadasque ad frena volentes

Ducet: hyperboreis horrent quae Iustra pruinis, Sidereis adiget paulatim assuescere flammis: Et loca quaeque Hypanis, rapido quaeque alluit aestu Ascanius, Fidei rursum secrabit avitae. Hanc Regina animo sobolem prospectat ovanti, Inde aliam super,atque aliam, quae maxima Regum Agmina: purpureis fulgent in vestibus omnes;

omnibus uaus honos sornas est, jubar omnibus unum,

SEARCH

MENU NAVIGATION