Justi Fontanini forojuliensis in Romano archigymnasio publici eloquentiae professoris De usu et praestantia bonarum literarum oratio habita in eodem archigymnasio 4. Idus Decembres 1704

발행: 1704년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

JUSTI FONTANINI

FORO IULIENSIS

IN ROMANO ARCHIGYMNASIO

Publici Eloquentiae Professoris

DE USU ET PRAESTANTIA BONARUM LITERARUM

ORATIO

Habita in eodem Archigymnasio

iv. Idus Decembres MDCCIV. ROM AE MDCCIV.

Per Franciscum Gonaagam in area Sancti Marcelli ad viam Cursus

6쪽

SANCTISSIΜO ET MAXIMO

CLEMENTI XL

Ius Tus FONTANINUs FELICITATEM.

Bi primum divinitus

fas tam est , SANCTissim idemque

sapientissime CLEMENS, ut ad

7쪽

istud dignitatis culmen, quo nihil augustius & sublimius in terris ex

cogitari potes , uno omnium ore& omnium calculis, praeterquam tuo, probatus ascenderes: antiquus

animus rediit liberalibus discipli

nis & ingenuis artibus, quae omni aetate, atque omni sortuna suavi simae comites, & perhonorificae altrices tuae, saluberrimis praeceptis animum & mentem ad omnem laudem tibi efformaverant

semper tibi praeclara & egregia cupienti per semitam paucorum ante vestigiis notatam quasi facem

praeserentes, ut eum vitae cursum teneres, unde nulluS error avCrterC,

neque ulla te ad recta & honesta

8쪽

adspirantem morari posset offensio.

Hinc tu, OPTIME ΡONTIFEX , quantum

tristissima temporum facies, divinique muneris tui incredibiles curae permittunt , ad benemorentes de te literas persaepe animum confers, illasque satis inopiam &solitudinem passas, atque neglesus, in tua tandem beneficentia nixas selicissime Conquiescere etiam atque etiam laetaris. Atque hae profecto caussae jure & merito postulassent, ut oratio haec, qua nudiustertius in frequenti gravi simorum hominum Conventu de usu &praestantia bonarum litera Tum, te auctore & auspice disserebam, in tuo nomine, apud infinia

9쪽

tam saeculorum memoriam celebrando , appareret; nisi hoc quali-Cunque munusculo, quod statim ab eximiis beneficiis per te hon rifice in me collatis, primum mihi se obtulit, quantum tibi debeam quod liberalitate vere Pontificia

ultro me Cumulaveris, palam te

statum facere voluissem. Quum autem placida illa & jucunda animi tui magnitudo, in excipienda hac mea tenui vigilia possit obscuram per se lucubrationem penitus illustrare: hoc si mihi contigerit, ad praestantiora pro virili excolenda fiam alacrior, atque omnia quae summa sunt, me consequUium putabo.

10쪽

ORATIO.

V u M res universae ita a natura fuerint comparatae, EMINENT1SSIΜI PATRES, vosque cetori Illustrissimi, & ornatissimi Auditores , ut suae perfectionis studio singulae assiciantur; atque illuc,

tanquam plena dc absoluta beati tudine cumulandae, omnes actus suos dirigant; mirum non est, si quos tanto impetu& secreta quadam naturae vi raptos aliquando conspicimus, ut toto pectore, atque omnibus mentis & ingenii praesidiis ad eandem persectionem animo comple etendam incumbere videantur: quae sane perfectio in homine rationis compote aliud non est quam scire dc cognoscere. Quippe rerum cognitione a brutis sejumeti, rebus coelestibus, divinisque substantiis perquam smiles reddimur, ceteris mortalibus tantum antecellentes , quantum isti animantibus. Quia vero Be animo,N corpore natura constare nos voluit, duplex nobis itidem tradidit instrumentum quo ad tantae felicitatis metam perVeniremus, linguam nempe, & cogitationem; munus profecto maximum, egregium, nobisque longe dignissimum. Altera enim penitiores disciplinarunia fontes attingimus, & ingenuis artibus doctrinisque praestare edocti, abditas rerum caussas, ipsamque na turam mente comprehcndimus. Altera vero ea quae didicimus monumentis aere perennioribus ad sermnii nepotes

SEARCH

MENU NAVIGATION