장음표시 사용
11쪽
nepotes transmissa, in publicam utilitatem, & anteactae vitae nostrae testimonium convertimus. Ex quo Iuculentissime apparet, unam ab altera avulsam nostrae felicitati nullias suppetias adferre; Sc linguam per se solam haud amplius quam sine lingua cogitationem posse ad agendum incitari. Quod quidem mihi semper animo illud infixit,
rerum cognitionem ab eloquentiae contubernio dissociatam vix, ac ne vix unquam posse consistere; &prorsas eodem pacto istam ab illa neutiquam esse dividendam . Hocque ego non selum in oratoria facultate, sed potissimum in ceteris artibus usuvenire memoria repetens I 8c non modicam hominum partem hinc negotiis civilibus, hinc domesticis & familiaribus curis , hinc aliis, atque aliis rebus distractos, S impeditos, in hoc uno errore versari animadvertens, ut cloquentiae & humanitatis studia, tanquam merces commvncS& proletarias, omniquo pretio interiori destitutas parvipondere non vereantur; consilium, quod in meo pectore jamdiu latuit, tandem expromere statui, dc quid contra ego sentiam, in vestro amplissimo consessu aperire. Verumenimvero quemadmodum pictores imaginem adspectu elegantem mortalium oculis exhibituros , necesse est in animo sibi fingere simplex idolum,& nudam, puramque ejus rei similitudinem, quam alienis sensibus subiiciendam sibi proponunt: haud secus arbitror illis, qui mansuetiores Musas ab eloquenti
12쪽
bus disceptare, & disserere cogitant: cujus quidem persectionis imaginem aure metimur, sicut oculo eam, quam pictor expressit. Quis autem non videt, has esse simplices illas & corpore abstractas formas, quas Philosophorum omnium doctissimus, idemque eloquentis simus Plato ideas appellare consuevit, nempe exempla
rerum omnium, quae natura, Vel arte fiunt: circa quas
sine dubio, veluti ad intima Philosophiae penetraliaeueloquentiam habitare cognovimus Quotus enim quisque est, qui gravium, dc elegantium sententiarum pomdere , quae nonnisi a Philosophorum penu trahuntur , eam quodammodo animari, & illustrari nesciat ; unda oratio quasi nutrimentum mutuata, praeceptis , 5c rebuS locupletissime instructa, duplicem dotem importat, utilitatem , dc delectationem, semper ab ingenii mon mentis ingerendam ubi de natura rerum, de astectibus , & moribus hominum gravi & eximia dicendi facultate disputatur. Quare in ea, in qua dudum fui permaneo sententia, quod sapientissimus Plato omnibus Graeciae Oratoribus Periclem non alia de caussa antistare persuasum habuerit, quam quod studuisset Anaxagorae, a quo illum multa didicisse memoravit, nempe facundiam , atque artem audientium animos movendi &temperandi: quod itidem saepius de Demos liene Cicero affirmat, quia Platone magistro usus fuit: atque hoc idem de ipsomet Cicerone jure maximo dicendum erit, utpote qui non solum reconditas Philosophiae latebras penetravit, verum & de illa distincto & enucleate, ut Ciceronem decebat, plurimata
13쪽
Sed quid eloquar de ea, quam mox attigi, natura rerum, cujus scientia uberrimam & prope infinitam dicendi copiam suppeditat quid de inciis ad liberum hominem spectantibus i quid de moribus quid de
prisca religione ceterisque quamplurimis ab inexhausto Philosophiae fonte derivatis: quorum cognitio quanti intersit ad firmandam Sc multiplicandam veri Numinis reverentiam , norunt potissimum antiqui Sc recentes Christiani Scriptores ; qui ampla harum rerum supellectile ornati & profanis Gentilium nugis larvam detrahere, Sc desipientium haereticorum oculos configere nullo negotio potuerunt, ut Clemens Alexandrinus , Origenes, Tertullianus, Eusebius, Lactantius, Arnobius e dc nostra dc Patrum memoria literatorum anti-ssites, qui aeternam famam ingenio suo condiderunt, Hieronymus Mutius, Sixtus Senensis, Jacobus Perronius, Robertus Miluminus, Dionysius Petavius: qui omnes in scribendo acerrimi Sc copiosissimi , . arte quam criticen vocant, quaeque nonnisi post jugem dc longam rebus percipiendis navatam operam adquiritur; de sensu, aetate , de scriptis veterum Patrum , graViter, nec minus quam rei magnitudo postulare videbatur, sententiam serentes, omnem Sectariis se fc alios fallendi locum ademerunt. Quales vero quantique usi arti criticae insint aliis praeclarissimis disciplinis communes, di eidem proprii, quis nisi ab elegantioribus litetis omnino alienus ignorat Profecto utilitas omnis, quae ea historiae cognitione, adeoque ex universo liberalium studiorum apparatu percipitur, illi uni in primis debet adscribi ; quoniam hac duce de auspice
14쪽
omnis ejusdem peritia comparatur. Ea est verae &non fucatae, aut falsae eloquentiae fundamentum . . Illius beneficio inanium verborum fallacias improvida ingenia ludificantes detegimus; adulterinos foetus discernimus; & loca veterum vel staude, vel inscitia depravata integram . Historiae quidem ope cog scimus initia humani generis, quae nos ad ipsius rerum omnium auctoris cognitionem veluti manu ducunt: cognoscimus opiniones, consuetudines, & ritus populorum, quae ad bene beateque vivendum mirifice conferunt: cognoscimus eventus Sc mutationes Regnorum, quae nos cautiores Sc meliores efficiunt; sed nemo facile assequi haec poterit, nisi improbo examine tempora& loca perpenderit, varietatem opinionum non periumctorie discusserit, omnia demum inter se collata critica face exploraverit. Hanc porro criticam artem, quae non solum genuinae verborum significationi rimandae; sed ipsi rerum veritati altius indagandae immoratur, heu nimis longa saeculorum infelicitate intermortuam, avorum tandem aetate, quum Cimmeria ignorantiae nox pene ubique incubaret, ad vitam postliminio revocavit Romanae nobilitatis atque Italici nominis splendor Sc orname tum insigne Laurentius Valla; licet tamen alicubi ingenio suo nimis indulserit. Hujus exemplo subinde celeberrimis veterum scriptis per doctissimos viros emaculatis, criticen ad meliorem usum postea traduxit magnus Ecclesiasticae Historiae reparator dunta Annales auro contra aestimandos veluti umbonem Heterodoxorum furtii commentis opposuit; unde innumeri
15쪽
meri Scriptores in eadem palaestra exercitati prodi
runt, qui veterum Patrum Sc Ecclesiae monumenta omni
apocryphorum labe purgata, S nitidis e exprestata publici juris fecerunt. At longe facessat impudentium ingeniorum libido, quae nuper aequis legibus florentem literariam Rempublicam procaci libertate miscuerunt, arte hac praestantissima in pravum 5c perversum usum detorta, dum juxta divina atque humana sitium, te deorsum volvendo, eam, quae ad recte judicandum, Mdisserendum maximo disciplinarum bono adoleverat, in earundem perniciem & pestem consilio praepostero immutarunt, sicut de falsis, ita etiam de veris, & de quibus religio est dubitare, incredibili quadam audacia ,& more sceptico disputando. Et vero studia haec literarum vel ipsi roligioni quanto sint adjumento & splendori. olim declararunt . sacratissimi homines Basilius & NazianZenus, Hier nymus 6c Augustinus, qui licet Deo pleni, interi ribus tamen disciplinis operam sibi este dandam duxerunt quo majori comitatu ad rerum coelestium cognitionem ascenderent. Plerique etiam in delectu & structura verborum, in quibus praecipua dicendi laus est, ad orationem ornandam & poliendam magnopere Vigia larunt , illud probe animo tenentes nec divinarum, neque humanarum rerum scientiam pro dignitate munus tueri suum, nec satis uberes fructus producere posse,
nisi optimo dicendi genere illustrata; cujus subsidio rationes Sc argumenta in bono lumine collocata majorem
16쪽
dc ductilior ad recte cogitandum reddita, in ossicio suo
magis apposite iungendo perficitur. Velum sicut eloquentiae dignitatem tot tantisque bonis ab illa productis in excelso Sc illustri honoris Sclaudis fastigio positam intuemur, utinam ita dc mala quae olim ejus deplorandum exsilium subsequuta sunt, eam quoque fatis superque non commendarent i Inse-licissima illa sequioris aevi calamitate ob bonarum literarim 8c eloquentiae ingentem cladem ab indoctis illis
de rudibus saeculis acceptam, quae a ceterarum artium
ruina incredibili separari non potuit; optimi auctores quisquiliarum loco habiti, sacratiores doctrinae, religionis de Patrum scita lacrymabiliter jacuerunt. Tunc Sophistarum 8c nebulonum captiosae artes ad fallendos animos invectae; improbi mores quaquaversiam, dcritus profani patuerunt. Tunc Historia veritatis magistra fabulosis narrationibus 8e ineptiis foedata, donec tandem post nongentos Sc amplius annos quasi de . coelo lapsus Petrus Bembus, in vestrum deinde supre
tam densa erroris de institiae caligine, ad veterum Scriptorum facem in hac Urbe acterna primus omnium selicissime respexit; primusque ab hominibus impetravit , ut ad eorundem Scriptorum dicendi sermam digitum intenderent, eandemque veluti exemplum animo dc cogitatione comprehenderent. Hoc quidem Bembi documento quantum rei literariae de latini sermonis pretium de majestas creverit, nemini dissicile est noscere, si pridem scripta cum illius aevi lucubrationibus conserantur. Ex illo tempore scribendis Pontificiis epu. stolis,
17쪽
stolis, quibus nil gravius aut sanctius, viri eloquentis. simi admoti, Bembus, Sadoletus, Blosius, bc qui jure
nobis est memorandus popularis noster Romulus Amasaeus, cujus studio de industria Pausaniam elegantius Latine quam Graece loquentem suspicimus: quique
Pontificiam operam conjunxit cum munere literas politiores enarrandi ex hoc loco, quem nos PONTIFICIs vere MAxIMI beneficentia, immerito licet, implemus.
Exinde in alienas gentes ab Italicis viris migrationes literarum coeptae propagari et jurisprudentiae, phil sophiae, & medicae artis facultates per Andream Alciatum, Franciscum Patricium juniorem &Barthol maeum Eustachium, gemina hujus nostrae Academiae
lumina, e barbaris nugatorum manibus ereptae puri rem lucem viderunt: quas nostra haec aetas longe eruditissima ad summum culmen deinde perduxit. Quocirca ex illis ipsis temporibus non una duntaxat Italia, Provinciarum omnium Regina; sed Hispania, Gallia, Germania, Pannonia etiam, Sarmatia, dc Anglia multiplici doctrinarum cognitione, & linguae latinae ubertate & splendore Urbis Romae saeculis eruditione clarissimis se prope adaequarunt, ut nostratium plurima eaque luculentissima, & exterorum non modica seripta testantur, quae omnis postera aetas perpetuo admirabitur .
Nulla est ergo, Auditores, praestantissimarum artium & disciplinarum, quae partim ad vitae usum , partim ad animi oblectamentum & bonum sunt neces.sariae; nulla philosophiae, qua nihil admirabilius a Deo mortalibus datum est; nulla juris divini aut humani ;
18쪽
mani ; nulla religionis & pietatis cognitio, cui mitiorestiterae multum virtutis 5c majestatis non impertiantur: parum enim suisset artes invenire, nisi luce orationis accedente & res memoria dignissimae a majoribus nostris notitia comprehensae, per disertissimos viros non modo a situ & squalore vindicatae, sed in dies auctae& excultae ad nos pervenissent. Quod quum ita sit,& omnium ferme eruditorum consensu, Latini homines Optima quaeque dc emunctissima cujuscunque discipli nac monumenta reliquerint; nos pro virili ex munere nobis injuncto dabimus operam, ut dictionum & rerum , quibus eadem coalescunt, ratione perpensa, hinc Poetica, hinc Historica, Sc Oratoria facultate praestantium auctorum cognitionem nobis atque scientiam vindicemus : modo ex intimis illorum sententiis Romani sermonis artem & perfectionem deductam enarrando, ec loca vexata, & controversa explicando, ad concordiam redigendo: modo qui in hoc imperii & gloriae domicilio ritus, mores, & leges olim floruerint indicando : quae omnia ad latinae facundiae thesauros , non levi duntaxat verborum sonitu strepentes, sed ipso rerum pretio conflatos, ex iisdem scriptis cruendos, ut opinio mea fert, planam 5c facilem viam
Sed cur video omnium vestrum in me vultus &oculos admiratione converti, Auditores t Anne quod Romanam juventutcm ad eloquentiae de bonarur artium studia capessenda, ut in majorum vestigia incurrat , ipse oratione minime inflammans, pene disces.serim Ergone mortalium quis reperitur, cujus animo
19쪽
non obversetur CLEMENS UNDECIMus PONTIrrx immortalitate dignissimus, idemque eruditorum Princeps, quem virtutum & doctrinarum omnium chorus adeo supra rerum humanarum conditionem evexit, ut ad impellendas omnium mentes ad studia literarum ipse unus exemplo suo facundissimus Orator sussiciat lIllum illum aspicite, quem in gravis 1mis de salute omnium gentium curis occupatum tantus diu noctuque scientiarum ardor incendit , ut nihil antiquius habeat , quam ut earundem cultores munificentiata complectatur Sc Qveat; nihilque eidem optatius occurrit , quam ut hoc celeberrimum Sc florentillimum Archigymnasium frequentia & splendore nulli omnino