장음표시 사용
211쪽
Carmina , si possunt coelo deducere Lunam, Deduces Atomos, etsi gravitatis egenas. r Isto Dis, age, descendant: ut solem dc sidera fingas a Ut circumfusus Tellurem investiat aer; Ut magnam Oceanus partem Telluris inundet; Ut se se attollant montes; ut gramina Campis , Ac sylvae crescant; habitentque animalia Terras.. Iis Nil agis: ecce sedent Atomi, semperque sedebunt. FINGITUR Alcides, Lernae dum vinceret Hydrana Multiplicem, clava & serro metuendus & igni, Vix unum exsecuisse caput, cum sanguine ab ipso Ecce novum linguisque minax & dentibus uncis riso Prodierat sublab: nec jam spes certa triumphi: Nil caedes, ictusque juvant. Stetit acrior Heros In redivivam hostem; fecundaque vulnera flammis
Exurens, tandem oppressit reparabile monstrum. Haud secus Impietas, quamvis ad praelia Numen IIS Usque vocet, semperque novos exasperet angueS, Unius cadet aetherio rationis ab igni. JAΜ vero censes Atomos resilire coactas Continuo sursum attolli, Cum forte cadendo Perculerint alias discordes, ac minus aptasMω Nexibus. Haec autem Vero sententia pugnat
Multimodis. Primb sequitur nullum esse liquorem iAc nihil in Μundo suidum potuisse creari. Scilicet ε globulis fluidi genus omne liquoris
Levibus ac prorsum tersis exstare, docebas rΤΙ63 Particularum etenim de mobilitate fluorem
Totius nasci constat. Tollatur ab illis
212쪽
Mobilitas, ecce incipiet concrescere totum. Ni tersae fuerint, ni leves atque rotundae , Perpetuo inter se vix possunt fervere motu. IITO Sed ni compositae pariter glomeramen in unum Et Coacervatae, Corpus formare nequibunt Quale est aetherium, qualis quo vescimur aer δQualia sunt omnes maria involventia terraS, .
Ac super atque intus nostrum distula per orbem. IT s Verum age, tot globuli magnum per Inane vagantes Quo jungi potuere modo, ut coalescere in unum, Ac seorsum tantas possent compingere moles lNam neque sunt furcis instructi, hamisque recurvis;
Quales vis Atomos alias per mutua necti, 3I8O Quarum e Conventu Condensa vel aspera surgant.
Plana superficies globulis: quacunque prehensos Dixeris, effugient; neque carpi aut carpere possunt: Est ea nam tereti sua dos innata figurae.
Ergb cum globulus globulum percussit, ab illo
318s Protinus exiliens Vacui suprema petivit. Discordes igitur cunctos fateare necesse est; Quoque magis similes , minus hoc compingier aptos rHinc ideo nullum fieri potuisse liquorem. Si propria dicas tandem gravitate relabi, Quanquam per Vacuum Cogi renuere cadendo, Et sic in centro feliciter esse Coactos, Extemplo regeram: nostris haec fabula telis . Profligata jacet, toties cur victa resurgat lNon hic res, ut sunt modo, sed primordia rerum I I93 Quaerimus, & motum qui primitus illa coegit. Non erat in vacuo gravitas, hoc rite probavi.
amque probo globulos nullis coales .ere posse
213쪽
Motibus; idcirco quia si motore carentes Vi propria & quocunque modo per Inane feruntur, raOO Protinus aversi, cum se tetigere, recedunt. VERUM , quod mirere magis, dulcissime Quinti, Quem perhibes ille ipse nequit globuli esse resultus. Hic te etiam demens Epicuri inscitia fallit; omnia qui sensu, nihil autem lumine mentis raOs bEstimat, erroresque novos erroribus addit. Parietis offensu pila viribus acta resultat, Contorsit quam reticulo circumundique tenso Strenuus in nigra Iuvenis validusque palaestra; Eque solo, cum lapsa fuit, sursum incita fertur.3 IO Quapropter Quoniam stratum pariesque resistunt, Accepta motus aliquanta parte; pilamque Nonnil flexibilem quo constat elastica virtus
Paulum complanant, ac firma mole retundunt.
Hoc pila non faciet, si fluxa in retia sortea a IF Inciderit; motum quia sorbent protinus omnem: Non faciet, vel si lapidem glans plumbea tundat;
Dilatatur enim, quia mollior: hujus & omnes Particulae nimio quassae violenter ab ictu, Mutavere situm. Nec vero ferrea valde Iaao Glans resilit, quoniam nimio durata rigore est. Hinc duo junge simul, vera ut sit causa repulsus, QUO Corpus remeare eadem vestigia retro Cogitur, obliquum vel saepe refringere cursum:
Scilicet, ut partim sit durum, & flexile partim, Xaas Atque ita conflictu paulum mollescat in ipso.
HI s animadversis, jam res tibi clara patebit
214쪽
Si per Inane cadens Atomus contundere posset Praecurrentem Atomum, qui posse resistere credis Offensam ' Certe statio nec firmior illi est, Xa3O Nec robur majus: descendunt viribus aequis, A quali sunt mole, viam sectantur eandem. Si staret, minime illapsam reflectere posset; Ergo, cum fligiat, multo minus icta resistit. Per motus igitur leges quid siet utrinque ls Aut necti poterunt faciles; ac tum simul ibunt rAut minime poterunt necti; tumque impete facto Labentur seorsum. Veluti de nubibus atris Undique praecipitans ruit arvis noxia grando, Et vitem ferit ac segetes & tecta domorum. 2 O PRAETEREA, Virtus non est ut elastica possit
Alterutram sursum, verso in Contraria motu, . Pellere. Ponis enim naturae inflexilis omnes, Ac summe duras Atomos, summeque rigentes. Ergo, ut se feriant, nunquam resilire valebunt. Nunc autem, quia vorticulos in vortice magno Ponimus innumeros, qui semper aguntur in orbem,
Expositu facile est, cur corpora saepe resultent; Qualis humum repetens, pueris jactantibus, alte Tollitur, atque iterum pulsatur tu aera follis:
Iaso Cur etiam tractus valide, ac molimine magno Tellurem versim, nec ruptus in arbore ramus,
Tum sibi permissiis propria virtute resurgat:
Cur contorta suis conetur Iamina vinclis
Exsolvi; ac subito, si tandem libera, nisu Consuetam in formam redeat: Cur milite Partho Mendacem sim ante fugam, & vibrante sagittas,
215쪽
Contramam primo, & laxatum denique funem Ligneus extendat, se se dum corrigit, arcus: Cur sclopum explodas compreta, deinde remita Ia6o Aere, namque modum nosti: Cur denique pulvis Martius humani dirum, at mirabile semper Ingenii, possent animum si nota movere, Portentum prunis, & nitro & sulphure mixtiς Conflagret subito, frangatque potentius igni a6s Fulinineo rupes, & propugnacula Vertat: Aeris interius pressi cum flamma suborta
Explicuit minimas & solvit carcere partes. Omnibus his etenim celer ac circumfluus aether Insolitum tradit privato ex impete motum ;Ia o ocius ingrediens occlusos ante meatus, Et laxata novis agitaus corpuscula plagis. 'At certe in medio nullum aethera ponis Inanir Exulat hinc adeo, per quam congressa resultent Semina, vel retro pulsentur, elastica causa. I a s ICTI Bus hisce tui nunc tandem eversa Lucreti Fundamenta reor: siquidem gravitate negata Seminibus, torpent aeterno languida somno ;Et gravitate data, nihil est quod gignere possint.
Nativos igitur motus in Μateriae vi,
128o Fortuitos etiam nexus exclusimus omnes. Nec ridenda minus vani commenta Poetae ,
Sive parit, sive ire jubet primordia rerum. Ergo nunc sileat tantisper, & ora pudore Tincta tegat; donec revocem ad certamina Victum.128s Sed velut obsessae defensor strenuus urbis,
Cum videt adverso jam plenas milite fossas,
216쪽
Diruta munimenta, ipsumque in moenibus hostem; Non se propterea dedit; quin acer in arcem Confugit, dc vallum sudibus praetexit acutis: raso Hinc prorumpit adhuc, hinc teIa novissima torquet: Sic per inexhaustas accensa cupidinis artes Impietas alio renovat sub vindice pugnam. Sed, quocunque Deum fugiens penetraverit, audax Insequar, ipse manu nova sepimenta revellam.
vs E R G b si spretis tandem castris Epicuri
Xeinophanemve ducem, aut Spinosam transtiga adires, Perquirens in Materiar non partibus ipsis Divisina sparsis, at summa dc Corpore pleno, Principium motus , tibi non melioribus irent '13oo Auspiciis nova bella, novus labor. Undique surgent
Argumenta tuae penitus Contraria menti. Quocirca serves animo, monitusque revolVAS,
. Impulsu corpus duntaxat posse moveri; Nec fore, tot calles intor quibus undique cinctum est, 13os Unum ut sponte ineat, par omnibus aeque ineundis. Ergo nisi in motum, causa impellente, seretur, Stabit iners, placidumque sua in statione manebit. Es To, inquis, pellatur: at est fortassis in omni Materiae textu motus aeterna propago; x3 et o Qua fit, ut impulsum Vicino a Corpore corpus Corpora consimili vicina reverberet ictu; Detque quod accepit, tali ratione modoque, Ut nec principium , nec finis motibus insit.
Quam cito, quam facile , 5 Quinti, lucem esiugis ipsam ; 3IS Et documenta tuo labuntur pectore nostrat
217쪽
Non potes linpulsus illos admittere semper Acccptos, semperque datos, quin singula ponas Corpora clun dederint plagam, accepisse priorem Nec potuisse dari, quae non accepta suisset. 132O Propria conditio est igitur naturaque motuS,Τraditus ut suerit. Debet procedere semper E motore aliquo, ceu filius e patre nasci. Ergo in Materia cum sit, transfusus in illam Advenit causa ex aliqua: quae causa prosecto Non est Materies , non est brutum & rude Corpus. Nam si esset, qui seligeret, rationis egenum Materies adeo vel motum extrinsecus hausit Ex aliqua re incorporea, mentisque potita; Vel partem sane quamdam illius esse necesse est, 133o Quae nulli acceptum reserens, in caetera motum
Corpora distribuat: sed motum diximus ante Trapsfiindi; quare hic subito sine patre repertus tNonne etiam pars Materiae, quaecamque sit illa, Corpus erit rationis egens, ac persimile illi . 33 s Quod modo fassus eras per se non posse moveri 'Ergo, ut Materiae pars nulla esst, quae mera non sit Materies, nullam omnino sic esse latendum est, Quae propriis unquam se viribus erigat ultra Vires Materiae, & valeat traducere motum;
. 33 w Ni susceptum ab eo, motum qui gignere possit.
CERNIM Us assidua Solem vertigine volvi, Turbinis in morem directi semper ad Euros. At Sol converti poterat constanter ad Austros. Quid vetuit rem sic sieri Solisne voluntas ,
i 3 εἴ An lex Materiae ' Solem si velle putabis,
218쪽
Graeca superstitio grates tibi laeta rependet. Si lex Materiae; tali ergo lege necesse est Impetus ut semper calidis aversus ab Austris, Omni in Materia per se contendat ad Euros. 13IO Hoc, vel si taceam, experientia sola refellit. Motus enim partes Mundi contendit in omnes.
Materiae non est igitur Convertere motum.
Et quia nullus erit nisi sit conversus in illud Hocve latus Mundi, victus fatearis oportet,a3 s s Ex illo motum accepisse ut funditus esset, Unde etiam accepit talis vel talis ut esset. PRAE TEREA, quidquid natura tale videtur ,
Illius ut nequeant esse uno tempore partes, Ast aliae veniant semper, semperque creentur
36O Post alias , aeternum illud sibi fingere nemo
Sana mente potest. Totum quodcunque vocamus, Natura esse nequit diversum a partibus ipsis. Nam Totum esse nihil nisi summam particularum, Cernimus. Hinc motus si per se aeternus habetur, 136s Particulas omnes aeternas esse necesse est. At, quae, dum loquimur, veniunt, ac temporis omni Momento natae, nec heri, nec nuper, ut ipse Credis, erant: non sunt aeternae ; nullaque proinde 'AE terna est. Igitur, quod constat partibus illis I 3 o Perpetuo genitis, aeternum credere noli.
Cur genus humanum jugi reparabile foetu, Esse novum, recteque putas ' Hoc scilicet ipso, Quod sit perpetuo reparandum; ac filius esse Debuerit, quicumque pater. Si filius; ergo
13 s Non est aeternus: quia patrem, sive priorem
219쪽
Agnoscit, quo proveniens exivit in auras. Semina de arboribus, de semine provenit arbos. Nulla arbos igitur, nullum quoque semen ab aevo. . Sic ortum cepisse diem noctemque necesse est: 338O Νempe dies noctem sequitur, sequiturque diem nomNeutra potest ergo per se, aut aeterna Vocari. Utram etenina natam dices, utramve parentem 'Non aeterno etiam tempus prolabitur aevo;
Quando ex particulis memini me dicere pridem
a 38s Semper progenitis constat, semperque caducis. Ver, restas, Autumnus, Hyems, annum ordine ducunt Inque vicem se se, Mundi argumenta recentis, Excipiunt. Inter sibi succedentia nullum est Quod non post aliud veniat: nullum ergo sua vi Tempus & usque fuit; nullum consistere posset, Ni causae arbitrio, primum quoddam esse jubentis, A quo deinde fluant reliqua, alternisque recursent.
QUIDNI, respondes, nativo jure moveri omnia dicantur Placeat conjungere motum Corporibus, dotem ut propriam, nullius egebunt Impulla: frustra motus quaeretur origo. Talia de formis Atomorum Somnia nuper
Iactantem audivi. Nolebas indiga fabri . Corpora; motoris pariter non indiga velles. a1oo Unde ego jam notis sermonibus utar; & illa Quo cecidere modo, facili cadet hoc quoque pulsu. Si nativus erit per se se in corpore motus Ut dos Materiae; qualis, quantusve, rogabo: Quam versus Mundi partem ' Lentulae, citusne laqOI Rectus, an obliquus i Forsan curvatus in orbem l Nam
220쪽
Nam cuncti esse simul nequeunt: unum esse necesse est. Si talem aut talem dicas; alium esse repugnat: Nam secus esse nequit, natura quod ipsa poposcit. Sed motus nullae species Cum corpore pugnant:
1 Io Cur ergo hanc per se prae cunctis corpus habebit; AEquo jure aliam per se cum possit habere lHanc etiam, si per se habeat, variare nequibit:
Nam quod naturae est, nulla est mutabile causa. Sed motum semper variari posse videmus :a IF Ergo Materiae nativum haud esse fatendum est. NE QUICQUAΜ objicias: ut qualemcunque figuram: Certo corpus habet, quamvis nullam sibi certo Vindicet ante alias; ita motum corpus habebit Qualemcunque, licet valeat sibi sumere nullum: a 2O Atque hunc externae variabunt denique causae et Ut rota circumagitur directo fluminis ictu ;Cum secus haud possit proprio super axe moveri. Sic ais ' Ecce quies e rebus tollitur omnis ;Nec motu caruisse, ut non caruisse figura, Has Corpora jam positant: quod nec tu essarier ausis. Esse figuratum nam corpus quodque necesse est et
Bem, positus limes qui terminat, ipse sigurat.
Sed corpus nulla motum ratione requirit:
Stare potest; neque naturam, statione quieta ,1 3o Corporis amittit. Μoveatur, sive quiescat, Corpus idem remanet, compactum e partibus iisdem. Nonne etiam, tibi dum gravitas nativa placebat, Collapsas Atomos , in centrum sorte cadendo Si tandem veniant, ibi tum cessare putabas lat3I Pausam ergo requiemve Atomis aliquando futuram