Chirurgia è graeco in latinum conversa, Vido Vidio Florentino interprete, cum nonnullis ejusdem Vidii co[m]mentariis

발행: 1544년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

ςς GALENVS DE FASCII S. EX SORANO.

Calceus C XXXVII. Fasciam primo talis inij cimus,lum per ipsos obliquam ducimus ad platam. ab eaque ad alteram partem taloru Obliquam attrahimus, postremd circa cruein orbem porrigimus,ut illis accommodetur,quibus deuincire talos couenit. Ad calcem. CXXXVI ILFastice caput sub talis iniicito,eaque circa ipsos oblique ad plantam demit tito, tum oblique circa calcem,& in orbe iuxta talos adducito, ut illis aptetur, quibus obligare calcem volumus.

FINIS GALE NIDE FASCII S.

ORIBASIVS

502쪽

' On basius de laqueis e X Heracle V1

DO VIDIO FLORENTINO INTERPRETE.

Quae ratio sit laquei attollentis.

sinistra manu cotinetur, sinus vero dextra prelieditur, dc capitibus supiniicitur, sic, ut capita sita sint in medio sinit . quo

fit, ut ex una parte, laquei nexus feratur,capita ςx altera. Habet aute hic laqueus facultate extendedi aequaliter pertinetq, non modo ad extendendu mebra,sed etiam ad continediam, eum in suam sedem copelluntur,& ad figurandii corpora,vb quid manu fieri oportet. Recte quide eas partes intedit,quae binis ossibus continetur quandocunq; enim alteru vitiosu sit, sinus super ipsum, capita super integru imponuntur. na sinus corpori inhaeretes affectam parte vehementer diaedunt,at capita, cum recedant a corpore, eam parte, uς bene valet,vel nihil omnino intendiar, i v l certe siminimu. Mebris quoq; , cum reponutur,aptissimus est sicuti cubito, cuin aliqua trium partiu excidit,in quas ubi Blapsus est,brachiu curuu est,ne- Lo que extenditur,id est in posteriorem,interiorem,atq; exteriore.in quo casu laqueus ossibus brachii iuxta prima palmae partem inijcitur capitaque eius sublimiora feruntur,&, ut retinacula sint ad aliquid immobile deligantur. Ad figurada insuper corpora, ubi manu medemur, adhibetur commodissime. in iis enim,quae iuxta anum vitia infestant, ubi tractantur,brachia poplitibus subi j-ciuntur,& huiusmodi haben et attollentes ad brachia dantur 1n vicinia manus, eorumq; capita ad ceruices hominis adducta, inter se vinciuntur. quoniam attollens laqueus non solum inijcitur implicitus,sed super membru quoque circumponitur. suspensa enim fascia sinus membro subiicitur, capitaque eius per medium sinum traijciuntur,eaque ratione circumpositus conficitur.

503쪽

Quomodo laqueus Nauticus debeat adhiberi iEx medio sinu duplicatae habens duos item sinus facere oportet,eosque in

ter se permutatos ita collocare,ut interior extrinsecus, exterior ab iteriori partate situs sit. hac enim via nexus laquei ab Vna parte,capita ab altera procedunt. Est aute idoneus ijs,quae extendi inaequaliter debent: valet item ad continen das ferulas, quae fracturis accommodantur . iunctura namque adhibita unum habenae caput sinistra manu teneatur, alterum vero per affecta partem volva

tur, sic ut unus & alter sinus fiat, per quos reliquum habenae caput traijciatur, ut ab ea parte, quae in nos spectat, verius contrariam porrectum sinistra rursus contineatur. quo iniecto ferulae in sinus demissae ad vitiosum membrum den- ibtur,capitaque attrahantur,& inter se alligentur, ut ferulas teneant. Valet item ad cubitum sustinendum, non secus atque ad intentionem, aut ad ferulas continendas, imponitur enim,implicaturque ad cubitum suspendendum,ubi latae fascia non est. in quo casu sinus ita inter se diducendi sunt, ut alter prope cubitum sit,iuxta manum alter, capita vero ad ceruicem adducenda sunt, ibique

nodo inter se deliganda.

Laqueus χαλ quomodo implicetur. Ad κες habena duplicanda est,cuius utrumque caput sinistra manu continendum: sinus vero dextra prehensus conuertendus est, sic, ut capita ad simi- olitudinem literae. X. aduersa inter se sint, inde enim nomen habuit Μαιώς. quo facto sinus capitibus. X. literam referentibus superinij ciendus, quodque ex his subiectum est,per medium sinum attrahedum. eoque fit, ut medius laquei nexus appareat: a lateribus Vero,hinc sinus unus, inde duo capita se ostendat. Valet autem,ubi oportet inaequaliter distendere.

Pastoralis

504쪽

Pastoralis laqueus qui & Sandalius

dicitur,quomodo in1jciatur. pastoralis dictus a quibusdam sandalius cum eo implicatur,quem nominauimus, hic siquidem primo est adhibendus ut Sandalius fiat: quo iniectoxo sinus eius dependes attrahi debet ab infer1ori parte sursum, per mediu eius sinus,qui contra capita situs est . sic enim ab una parte laquei nexus ab altera capita collocanturrin nexu vero terni sinus duo scilicet a lateribus,tertius in medio conspiciuntur. Adhibetur autem commodissime ad talum prolapsum ubi reponitur. unus enim sinus a posteriori parte tali super latum neruum datur, a priori alter ad partem pedis superiorem,medius,hoc est tertius plante subiicitur. quo facto capita ad id vinciuntur ,quo extendedi causa utimur, neque talo duntaxat conuenit, sed maxillae, quae excidit, ubi in suam sedem compelli tur. unus enim sinus ad frontem hominis,alter ad occipitiu datur, medius peros procedit utrinque sub malis, capita vero per tempora ad aegri caput ferun-3 o tur, ac siue, ut retinacula sint, siue, ut a superiori pa te extendant, ibi inter se vinciuntur

505쪽

Draco laqueus,qua via inijciatur. Ad laqueum draconem media habena a posteriori parte tali, incipiat iuxta latum neruum .capita vero versus priorem ferantur ad superiorem partem petadis, ubi .X. literae similitudine accepta, ad plantam porrigantur, & rursus in ter se aduersa eandem literam repraesentent,post haec circa talum, vel ab infe riori parte sursum,vel a superiori deorsum circumdentur,tum deligetur ad id, cuius opera ad extende dum utimur. Facita utem hic laqueus ad talum suo lo

co motum, ubi reconditur.

Qua ratione is laqueus adhibeatur,quem simplicem nodum dixerunt. Laqueus,cui nomen est simplex nodus, a quibusdam Perineos appellatur. Quomodocuque autem vocetur,eius ratio est. Habena simplicem nodum accipiat, eiusdemque sinus attrahatur,capita vero depe deandi. deinde mebrum, quod reponere opus est,inter superiores sinus collocandum, tum alter sinus in alterum insitus,ad capita ducendus, commvnsque nodo cum capitibus ad id 3 ovinciendus,quod ad intendendum adhibemus. Habet autem inaequalem extendendi facultatem.

Lupus

506쪽

Lupus laqueus, quomodo nectatur. Duae habenae iustae longitudinis duplicentur, sic ut capita ab eadem parte eollocetur,sinus inter se aduersi sint,tum capita,quq ab inferiori parte,sursum, quae a superiori deorsum vellantur, sic,ut medius laquei nexus,utrinque vero bina capita se ostendant. Habet autem vim extendendi aequaliter,pertinetque non modo ad ossium,quae restituuntur, intentionem, sed in herniae curatione ad membranam abdominis adstringedam, item ad vincienda venarum capita sanguinem fundentia. Nos autem in sinus coni j cere lina simplicia consuevimus,quae communi medicorum vocabulo,quod relaxent, dicuntur, i neque haec ipsa temere adiiciuntur,sed ut, ubi quae arctata sunt, remittere volumus, per lina id praestemus,& non per capita. Nodi Herculei ratio. Ad nodum Herculeum,habenam adhibere oportet,quae duos nodos acci-30 piat inter se distantes,quo fit,ut Herculeus nodus utrinq; se ostendat,hinc autem sinus,inde vero sint capita duo. Valet ubi aequaliter intendere consilium est. Quod si sinus, qui contra capita est, medius incidatur,a lupo laqueo non disseret.

507쪽

S implex chalchesius qua via implicetur. 1 Ad smplied eharchesia qui vim habet exlededi equaliter duplicari habe na debet,capitaq; eius sinistra manu cotineri,sinus Vero dextra sursum couer Qq suo imponi capitibus, quae media opus est aduersa inter se collocare in 'E ei Em. X. lite . eo facto sinus capitibus iniectus, a superiori parte deorsum ut trahatur per medium eius partis,qua X liter fuit accepta similitudo. sie enita laquei nexus medius apparet, ab Uno latere sinus unus,ab altero duo capita. Duplex charchesius quo modo implicetur. Duplex charehesius aequaliter distedit, ac simplici longe est emeaeior. eius autem ratio est. Habenam prehendimus duplicata, capitaque leua cotinentes, sinum patimur dependere.tum ex capitibus, quae cotra sinum sunt, alteru duplicamus,sic ut paruus sinus fiat quem in sinistra manu ponimus, alterum per sinum traijcimus deinde nexu per sinus couertimus,& in sinistra collocamus. quo facto,ex capite,quod cotra sinum est, rursus alteru sinum essicimus,quem nexui adiungimus .postremo pendentem sinum per mediu nexum trahimus, 3 oab inferiori parte sursu. quo fit, ut ab uno latere sint duo capita,ab altero unus sinus,quibus laquei nexus medius interijciatur.

Duplex

508쪽

Duplex charchesius,quo modo ex smplici fiat. Cum duplex charchesius varie cosueuerit implicari, siquidem per se inter dum interdu fit ex simplici,nonnunqua conficitur circumponendo,supra de monstratum est,quo modo per se ini j ciatur, nunc qua ratione ex simplici sat exponemus .Adhibere igitur primo simplice charchesum oportet sinusq; alterum ab altero diducere,deinde eum,qui subiectus est,in superiore coniicere,& similiter utruq; diducere, ac per jactu, quod ipsis mediu interlicitur,sinu qui contra capita est,ab inferiori parte sursum attrahere. sic enim rursus laquei nexus medium sese ostendit, hinc unus sinus inde bina capita conspiciuntur. Duplex charchesius,quomodo implicetur circumponendo Quonia vehementi validoru corporuinietione, laquei capita,ex Vna parte saepius rupuntur,ante perfecta intentione,ne cogamur intedetis adhuc laquei 3 o capita relaxare, charchesiu circuponimus.Tenetes igitur sinistra manu caput, circa mebru restituendu tres sinus efficimus inter se distates ita,ut ex his quod fatis est, dependeat:post hic primu sinu in postremu demittimus,& semel aut iteru eos couertimus,per quos mediu sinum rursus attrahimus.quo fit, ut circa mebru laquei nexus,ab uno latere unus sinus,ab altero duo capita se ostedat.

509쪽

474O R I B A S I V sPlinthij quod alioquin quadruplex

circulus dicitur, quae ratio sit. Ad Plinthium laqueum,adhibetur habena circulum reprς sentans id est si ne capitibus, haec ab interiori parte manus, pollicibus minimisque digitis ei cumdatur nec non utrique indici, ut sinus in Utraque manu terni sint, unus eir ea minimum digitum circa indicem alter,tertius sirper pollicem.pos haec, si nus in quos insiti pollices sunt, ad proximos minimis transferutur, tum ad in diee, qui minimis iniecti merui deinde sinus, in quos indices demissi postre nio erant medij a pollice a superiori parte deorsum velluntur, sicque ab uno latere duo sinus,totidem ab altero, medius intex hos laquei nexus ad rhombi similitudinem conspectui subi jciuntur. Habet autem squalem intendendi fata cultatem, & non solum ad intentione,sed videtur ad menti quoq; fracti com positionem pertinere. nam mentum ipsum sub fractura aliquando peruersum, in laquei complexum, rhombum referentem inseritur ab exteriori parte . sinus vero per malas, partessque superiores,ad summum caput serutur, atque ibi inter se deligantur. Laqueus Epan ylotus ita enim appellatur,quoniam sinus super sinum

iiiij citur qua via inseri possit.

Ad Epangylotum, unum habenae caput, inter sinistrae manus pollicem &indicem collocamus,eamque extrinsecus ultra primam palmς partem adduci- omus,inde per palmam ipsam,datam, inter pollicem & indicem utriusque manus attrahimus, post haec inter minimum & proximum digitum demittimus.

eo facto habenae caput dextra manu sursum vellimus, extremamque partem inter minimum ac proximum digitum tenemus.quo fit ut duo sinus emciantur,inter quos attractus nodus apparet. Facit autem ad corpora figuranda, ubi manu curatio adhibetur. inter sinus enim utraque manu hominis coniecta,reliquis habenae partibus totum corpus firmiter continetur.

Ratio

510쪽

Ratio eius laquei,quem auriculas nuncupant. Ad auriculas,epangylotus primo inij ciendus danda aute opera est, ut alter sinus amplior si,quem implicare oportet ad modum laquei chiasti, sic, ut duo sinus oculis exponantur,inter quos, quod ex habena dependet, duplicatum se ostendat.Recte autem adhibetur,ubi prolapsa maxilla reponitur,tum ad processus capitis recondendos. sinus enim dantur ad tempora aegrotantis, quodq; inter eos duplicatum conspicitur, ad frontem, deinde vinculu illud in1jcitur, quod leporem auritum appellant, postremo auriculae,vel ut contineant, vel via seperiori parte extendant,furer caput offensi porriguntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION