Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

hodiernorum prae veterum praestantia, ιtc. I s spericula intentat, Cephalotomia vulgo audit; qunm scit.

partus obstaculum, saepe a capitis volumine, vel per se, uel relativo ad peluim, iusso maiori dependeat, hinc ex-eintis iis, quae cranio continentur, reliquum corpus facile educitur, adeoque, si mortuus foetus forcipis ope protrahi non possit, nec tanta tamen sit pelvis arctitudo, quae, ut supra indicauimus, totius corpusculi sectionem requirat, hanc Cephalotomiam commendant Hodierni. Varia trunc in finem laudant instrumenta; simplicissima lassiciunt. LEvRETI perforatorium ex duabus laminis confectum perce - ortae ii detix Iamro, inprimis vii a FRIEDIo correctum fuit, aut S MELLII ' forfex, opti. me huic scopo inseruiunt; forceps Messi ardiana a FRIE-mo x et SΤε1Nio F emendata. ad ossa diffringenda etiam conuenire potest: exemto cerebro, vel sola manu vel uncorum Ope reliquum corpusculum educitur, aut solutis brachiis, hisce attrahitur, obseruatis semper pelvis diametris. Instrumenta quidem varia laudarunt Obstetricantes, quibus, perforato cranio immitiis, corpus educendum vOluerunt, uti sunt Capiti. traha MAvRICAEI, V LEURE1 Ictire tete 4 basuti), , Extractor BURTONI, IOHNSO. Ni BAoui E tire- tete a Gubis croi : sed omnibus hisce facile caremus, et cum, ruptis cranii frustis, gli Lcaut, ac caput iuxta maiores suas diametros protrahant, uncis multum postponi debent. Caeterum de methodo Cephalotomiam instituendi, variisque, quae in ea observari debent, cautelis, omnino consuli merentur SAX-

e. Vid. figuram ita STRINAnfangsgr. etc. T. 2. Tab. 3. Fig. 2. et apud FRIED l. c. Tab. 3. Fig, 3. d. L. c. Tab. s. Fig. q. e. In Tabul. Tab. 39. f. L. c. Tab. q. Fig. 8. g. L. e. T. 2. Tab. 6. Fig. a. h. L. e. T. I. p. 367- i. Apud VAN DE LAAR l. c. Tab. 6. h. L. e. Tab. II. Fig. 6,

202쪽

pertractatis itaque praecipuis, quae ad scopum nostrum spectant, argumentis, constitit, ni fallor, euidentissime, Artis standamenta non tantum certiora ac firmiora a Recentioribus1 iacta fuisse, sed et causas orianes. quae partum difficilem aut praeternaturalem reddunt, quartam multas olim ignorarunt, alias impersecte tradiderunt, hodie egregie perspectas atque accurate determina as esse, et noxiis ac periculosis Antiquorum auxiliis talia successsia adminicula, quibus, saluis etiam matribus, infantes uiui et incolumes in lucem emitti possunt: neminem ergo dari credo, qui non vltro largiatur, insignem esse Artis Obste triciae Hodiernorum prae Veterum praestantiam.

n. L. e. p. 2Co et seqq. o. Elem. A. s. p. 19S et seqq,

p. L. e. p. 2I et seqq. l. L. e. p. I9T. T. L. c. T. 2. P. ITI et seqq.

IV. D.

203쪽

SISTENS

GENITALIUM SEXUS SEQ 'IORI

OVI, NUTRITIONIS FOETUS ATQUE NEXUS INTER ΡLACENTAM ET UTERVΜ BREVEM HISTORIAM

205쪽

GENITALIA FEMINlNA. FOETUS. OVUM.

rartes genitales semineae diuiduntur in externas et in erinas. Ad illas, quae quippe sine facta corporis humani dissectione in conspectum veniunt, pertinent, mons Veneris, Iabia sudendorum exterua et interna, clitoris, urethrae vaginaeque orifcium et hynien. Mous V eneris colliculus adi posses est, ossibus pubis circa eorum iuncturam superina positus, pilosus in pube tate, genitalia superne terminans, et pubis ossa in coitu africtione defendens. Ab illo descendunt labia pudendorum externa, siue maiora, quae manifesta cutis duplicatione adipe repleta oriuntur, interne sebaceis glandulis humorem mucosum secernentibus abundant, externe vero pilis obsita sunt. Incipiunt ab inseriori synchondroseos ousium pubis parte et continuantur ad perinaeum usque, ubi plica quadam membranacea, stricta, quae, diductis labiis, ligamenti transuersalis instar apparet et frenulam vocatur, fossamque nauicularem obtegit, inter se iunguntur. Inter no labiorum lateri adnexae sunt nymphae, labia interna siue minora ab aliis dictae, a duplicatione cutis internae labiorum maiorum exortae, ad mediam fere orificii vaginae partem inferne productae, superne ad clitoridem continuatae. Habent et hae glandulas, quae mucum sundunt, et nerileas papillulas, quibus sensus vividi stimus inest, sub coitu inprimis manifestus. Augendae in congressu voluptatis causa praecipue adesse videntur, etsi alios etiam

habeant usUS.

η Nympharum coniunctioni superne inhaeret elisoris, i conicum corpus et penis glandi imperforatae simillimum. Constat duobus corporibus cauernosis, quae a pubis et

206쪽

a bo Mulieri UUf. Istens Genitaliam sexus sequioris, oui,

ikhii ossis ramo originem ducunt, sibique sensim approximata in ipsa olitoridis. apice confluunt. Suspensa est ligamento ab ossum pubis synchondro si descendente, fre. Dulum hybet inferiori in parte, ad latera. vero musculosi sellio - cauernosos ischii ossi assinos. Vasa recipit sanguinea neruosque multos; sensilis valde est, sub orgasino venereo intumescit paululumque elongatur. In foetibus interdum et in puellis neonatis, longitudine sua penem masculum mentitur. Obtecta superne et quasi obuelata est cutis duplicatione, quae praeputium Hiloridis appel

latura

Clitoridem inter et orificium vaginae positum estvrethrae otirini, foramen essicietas subrotundum, cinctum eminentiori vallecula, in cuius superficie sese aperiunt ductus excretorii glandularum, quae ad vetethram pertinent, mucumque copiosum secernunt. Eius generis mucus etiam in lacunis adest, quae inter clitoridem et urethrae ostium occurrunt, quas sipremas nominauit HALLE RUs. Ipsa autem urethra, pollicem longitudine aequans, recta et fere horizontali via infra ossium pubis iuncturam ad ve. scam adscendit. Aliquas lineas infra urethrae ostium orificium vaginae, diuersum magnitudine, quippe quod in puellis angustum, in feminis, quae cum viro commercium habue- runt vel partum ediderunt, magis dilatatum Obseruatur. Adsunt ibidem, in inferiori scilicet parte, lacunae nauis cum fundentes, infιriores HALLERo dictae. Occluditur vaginae orificium membranula, stricta satis, ab interna vaginae tunica enata, vasculis perreptata et epidermide obiecta.. Id vim est, quem praecipuum incorruptae virginiis latis signum dixeris. Vidi eum inter praeparata Ill. Lo- DARI circulum formantem, vidi et figuram magis semi nutarem referentem. Laceratus in coitu sanguinem fundit et earunculis vir Iiformibus originem praebet. Suffciant haec de genitalibus externis lg. a. a. Elem. Phreysol. VII. Libr. XXVIII. Sect. II. g. XXIV

207쪽

Ad internas partes generationi inseruientes reserun-.tur, vagina, Uterus, tubas, Ultaria, Ut rique ligamenta. Hae non, nisi aperto abdontinis cavo, in conspectum

veniunt.

Incipit autem vagina ab orificio supra iam deseripto

et ad uteri segmentum inferius abit, cui ita adhaeret, ut partem colli uterini amplectatur. Annectitur etiam ureiathrae nec nou intestino secto ob aliquod 'mulcia lorum comme cium. Tubus est quinque vel sex pollices longus, diueis ae latitudinis, ut de ipso eius orificio iam monui. Oblique ascendit in peluim et ad angulum fere rectum utero iungitur, qui tamen angulus in grauidis obtusior sit, post partum autem restituitur. . Componitur vero vagina

ex firma et dii tabili tela cellulosa, quae in superiori et posteriori extremitate peritonaeo Obtegitur, inferne autem

uersus orificium fibras musculares satis manifestas a constrictore et leuatore ani profectas habet. Adeunt illam vasa et nerui. Interior cius structura rugosa est, inprimis in virginibus, ita, ut rugae illae et plicae columnas auteriorem nempe et posteriorem, forment. lnter rugas occurrunt foraminuta multa, quae copiosum mucumfundunt.

Superiori vaginae extremitati inhaeret pars uteri inserior, ita, ut in tubum vaginae paullulum descendat. 'Ipse Dierus, seu matrix, apud virgines in media pelvis regione inter vescam et intestimim rectum locatus, . figuram habet in uniuersiam pyris ornaem seu potius lagenae complanatae. Cavum quodammodo eiciunt eius parietes, sibi incumbentes, triangulare, et compressum . in tenuissimum et compressum cylindrum desinens. Diu iditur plerumque uterus infundum qui supremam, c0rpus quod mediam , et ceruicem quae inferiorem regionem obtinet. Ea ceruicis pars, quae vaginae tubo inhaeret, segmeuisb. Picti iram dedit a. HALLE Rus in Icov. anat. fusc. IV.

208쪽

19 a Nulliri Di J. sist ni Genitalium sexus sequioris, ovi

segmentum inferius vocatur ; Fiat ibi, rimamque transuersalem efficit, orificium uteri audit. ipsa uteri substantia formatur ex solida et compacta tela cellulosa, cui accedunt fibrae musculares, vasa plurima ex hypogastricis et spermaticis enata, serpentino ductu decurrentia, infinitis in utero anastomosibus inter se iuncta, nec non nerui, qui ex plexu mesenterico inferiori, partim etiam ex renati plexu et intercostali neruo originem trahunt. Infra uteri tunicam externam vasa quoque lymphatica sese vidisse assirmant Wiss Lo VIus et MoRGAGNi , de quibus tamen adhuc dubitatur. Externa eius membrana, firma, a peritonaeo oritur, cuius continuatio est; interna vero, cauum uteri obliniens, arteriis exhalantibus innumeris a maioribus uteri arteriis enatis pertusa, floccosa est, inprimis in superiori parte, in ceta vice enim firmior euadit, plicasque et rugas dat, quibus insident lacunae mucosae et bullulae muco repletae, quae vocantur Ouula NABO THI. Fibrae uteri musculares, quas nitidissime delineatas dedit Ill. HvNTER,' quas tamen nuperrime reiecit Ill. WALΤER, non conspiciuntur, nisi in utero grauido, ubi magis dilatatae et expansae exstant. Vidi in praeparato anatomico Ill. LODERI longitudinales luculenter descendentes a laterali parte fundi uterini versus ceruicem, aliasque transuersales uterum orbiculatim cingentes, inprimis in corpore et superiore ceruicis parte conspicuas. Memini praecipue distincte me videre illas nuperrime in femina, quae haemorrhagia uteri enormi a placenta medio orificiivterni adhaerente enata, octauo grauiditatis mense sub ipso partu extincta fuit; memini quoque me videre illas sed alio ordine dispositas in utero vaccae grauidae, quum uteri

i si

ii e

209쪽

κulfit. foetus atque neos inter platensam se. I93 ut igitur equidem de fibrarum muscularium uteri pras

sentia, tum ratiociniiS tum ipsa contemplatione conuictus,ii dubitare nequeam.

Locum dedimus utero in medio pelvis. Valet au- teso hoc de utero adultae, non grauidae; in foetibus enimi pariter ac in grauidis differens eius est ratio. In illis in re gione lumborum haeret, fundusque extra pelvim prominet; in his vero, pro diuerso grauiditatis stadio, uel ita: ascendit, ut sundi suprema pars Ventriculum heparque tan-igat et a vesicula fellea flatio quandoque colore tingatur,

i vel adeo descendit, ut digito ad dimidium in vaginam im i inisso orificium tangi possit. Differt quoque uterus grauidus a non grauido ratione voluminis. Magis enim ma-

gisque increscit uterus in gratii ditate; elonaantur et dila tantur ab adfluente sanguine vasa, ut, quae antea serpen- tina essent, nec stylum quidem tenuissimum admitterent recta via plerumque decurrant et digitum fere recipiant; : augetur inde cauum; ipsa uteri sit bstantia sit mollior, ma- gis spongiosa, parietes crassescunt, et membrana interna,

quae Ouo adhaeret et decidua vocatur, spongiosam et sto Cosam induit naturam, totaque uteri figura externa in Ob- longum corpus mutatur. Denique vero, exortis uteri con-

tractionibus, ipsum segmentum in serius et orificium ampliatur, foetus et secundae expelluntur, emuit sanguis, eua-i cuantur vasa et collabuntur, nouisque tandem contractio-

nibus vasorum ostia occluduntur, sanguinis copia ad alias corporis partes depellitur, sensimque uterus in pristinum fere flatum, quo fuerat ante conceptionem, reducitur. E laterali parte fundi uterini egreditur in vii oque latere, canalis, tubam Fasiopianam vocant. Pervius est, et obliq'e in uteri fundum aperitur. Deflectitur deinde serpentino ductu ad latus uteri; quo magis autem ab illo decedit, eo magis dilatatur, donec versus finem, qui libere dependet, rursus angustatur. Constat duabus membranis tela cellulosa inter se iunctis, quarum externa breuior est, intζrna vero longior, ita, ut ad extremum tubae lacinias I I. I. N formet,

210쪽

104 Miliori Diss. Asens Genitalium sexus sequioris, oui,

sorinet, quas fimbrias dicunt. Externa membrana Ori- ltur a peritonaei plica, quae ex ligamento uteri lato prouenit, cui VS descriptionem mox dabimus. Ad posteriorem tubarum partem alteri peritonaei pli-.cae includuntur ovaria, in quovis latere unum. Haec vero sunt corpora albicantia, oualia, utrinque compressa, superne alae vespertilionis, seu ei peritonaei continuationi, quae inter tubam et ouarium ell, adhaerentia, inferne autem libere dependentia. Ad latus uteri nectuntur ope liga, menti tereti ascilli. Ipsa vero ouariorum interior substantia componitur ex tela cellulosa stipata vasculis nn merosis perreptata, cui insident vesiculae, ad viginti in uno ouario, rotundae, lympha tenuiori repletae, et ollula GRA A FIANA dictae, Harum sub coitu secundo rumpitur una, effunditur lympha eidem inclusa , spatiumque tandem replet substantia rufo. lutea, quae centrum albidum vasculis destitutum habet, totaque, ob colorem, luteum corpus appellatur. De hoc luteo corpore plura dicenda essent, nisi breuis esse deberem. Restant uteri ligamenta, eodem , ac reliquae partes,

modo describenda. Diximus autem paullo ante, uteri membranam externam a peritonaeo oriri. Idem igitur lhoc peritonaeum ad latus uteri procedens, duplicationem utrinque essicit latam, quae lateri pelvis minoris adhaerens, totam pelvis cauitatem in duas partes diuidit, et ligamen tum latum vocatur. Superior huius duplicationis margo duas plicas format, quarum anterior tubam, posterior ouarium includit. Ea vero ligamenti aut peritonaei pars, quae inter plicas illas occurrit, ala Ne pertilionis dicitur.

Numerosa vasa neruique tum in ligamentis latis, tum in alis vespertilionum, apparent. Haec ipsa vero ligamenta ad sustentandum in pelui uterum adesse, a multis viris, iisque celeberrimis , quidem creduntur; magis autem mihi arridet le. Egregie hoe depictum de- f V. tab. XXIX. s. III. tab. dii HvNTER s l. c. Tab. XV. XXXI. f. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION