D. Ernestvs Henricvs Weber ... procancellarivs panegyrin medicam in avditorio ivridico die VII. M. Septembris A. MDCCCXXXVIII. celebrandam indicit : annotationes anatomicae et physiologicae. Prol. V

발행: 1838년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

lae ita praeparatae sacculi sunt, quorum finis angustior et apertus in cavum intestinorum hiat, tutior et clausus sinis musculis intestiuorum adversus est. Glandulae materia iniecta penitus replulae et extensae so am habent sacculorum simplicium piri fere siguram repraesentantium. Diameter longitudinalis I in. Paris. aequi Paranda est, diameter transversa et in fundo glaudulae Liu. Glandularum numerus lautus est, ut altera alteri proxima fili, glandulae enim vicinae tam parum a se invicem distant, ut interstium ViX sus siciat ad unam glandulam recipiendam. Nam

in uua linea quadrata Parisiensi 144 - 100 glandulae positae sui Quilibet, qui glandulas ita praeparatas in supersicio externa intestini contem-Platur, suleatur necesse est, eas admodum similes esse villis intestinorum,

i. e. villos esse cavos e Xli Orsum conversos. Neque a Veritate abhorret,

has glandulas similem homini utilitatem asserre, quam villi. Quemadmodum enim villi non solum resorbendi causa facti sunt, sed etiam a reli V culoso densissimo obducuntur, succum ente Picum haud dubie simul secernente, ita glandulae et ipsae in cavum intestinorum Crassorum satis P tere videntur, ut fluida in eas inde intrare possint. Etiamsi igitur iis maxime os scium secernendi adscribendum est, tamen forsitan continuato studio aliquando probari Poteril, resorptionem etiam in vasculosis parietibus eorum fieri. In tenuibus intestinis mihi non contigit similes glandulas in iecta materia replere et sic conspicuas reddere. De glandula Dentriculi castoris. Ventriculum castoris glandula permagna, iuxta Oesophagum P0- sita, instructum, alii anatomici descripserunt. Mihi cum Duper a praenobilissimo Lampio, urbis nostrae senatore meritissim O, Occusio Os e tur castore in Dessaviae captum inquirendi, inter alia structuram eius glandulae cruere studui. Quem in finem ventriculum et Oesophagum materia fluido sponte sua solidescendente totum replevi, eo animo, ut materia Per plures aperturas illas, qua ductus glandulae in ventriculum hiant, in ductus intraret eosque ad sines usque repleret. Neque vero Spes me

12쪽

fosellit. Membranam serosam et musculosam Ventriculi, glandulam extrorsum obducentes, tollens, ductus ericretorios amplissimos et brevissimos esse vidi. Plurimi ductus excretorii, septem lineas longi, diametrum transversam circiter duarum linearum Parisiensium habuerunt et pluribus sinibus coecis paululum tumentibus instructi erant, Forma ductuum igitur eadem quidem est, quam in aliis glandulis, Omnes autem partes ductuum illorum et sines adeo clausi colossea magnitudine admirationem movent. Ductus igitur appendicibus pylo vicis duodeni piscium similes sunt, hac diversitate intercedente, quod lunica muscularis et serosa non singulos ductus circumdat, sed totam glandulam tegit, et quod ductus glandulae ventriculi in ramos dividuntur. De caνι latibus cor se oris humani materiis solidis et

liquidis plane expleti S.

Multum anatomici in eo elaboraverunt, ut organa corporis humani in classes et ordines recte disponerent. At Vero, quoniam Corpora Organica hac re maxime ab inorganicis disserunt, quod cavitates corpore in clusae non interstitia casu facta, sed canales et cavitates certo fini accommodatae et propterea certo modo inter Se coniunctae sunt, ante multos iam annos in eam incidi quaestionem, an non caritates etiam corporis humani in certas classes et genera discernere liceret. Itaque in Anatomia Hildebranditana a me denuo edita Omnia cava in tres classes disposui. Principium nimirum divisionis inde repetitum est, num in vitales magis propinque aut magis remote cum spatio, a quo circumdamur, cohaereant. Discrevi enim I. cas a aperta, II. casea vasorum Seu Caνα media, III. cas a clausa. Ad cava aperia ea retuli, quae Ostiis visum non fugientibus in cute humana hiant, ore, naribus, ario, Dpertura organorum genitalium, ostiis glandularum culanearum et mammarum. Ad eam classem omnes etiam ductus pertinere clarum est, qui canali intestinati aut organis uropoeticis et genitalibus continui sunt, ergo tracheam, non exinceptis cellulis pulmonalibus, porro ductus eXcretorios hepatis, pancreatis,

13쪽

xenum, testiculorum adeoque glandularum mucosarum et culanearum. Ad alteram classem vasa sanguifera et vasa lymphalica retuli, ad tertiam caveas saccorum serosorum et synovialium et telae cellularis. Ostia harum duarum classium visum sugiunt, succique in corpus nostrum nutritionis causa recipiendi ex apertis cavis per Poros Visu non comprehendendos in vasa lymphalica et sanguifera, e vasis autem ad cava clausa transeunt ibiquo Nutriendis corporis partibus inserviunt. Materiae contra e substantia co Poris nutrita removendae non immediate ad superficiem corporis tendunt, sed primum succis in caveis telae cellulosae contentis admiscentur et inde a vasis resorbentur, aut si materia nutrienda fluida est, e fluidis recipiuntur caveas serosas replentibus. Simili igitur via, per Vasa sanguifera hae quoque materiae e partibus corporis nutriendis ad superficiem corporis aut ad cava aperta reducuntur, ibidemque e corpore eiiciuntur. Multa, hac divisione cavorum clariori luce collocantur, V. C. maxima diversitas naturam animalium et plantarum intercedens. Nam Plantae hac re ab animalibus magnopere discrepant, quod caVa aperta apud eas non excultae sunt . Carent enim ductibus longioribus cum tubo intestinati, trachea, aut canalibus urini seris comparandis, et via dimenta tantum habent cavorum apertorum glandulis nostris culaneis similia. Plantis et animalibus magna superscies necessaria est, ut corpora haec organica in magnum contactum cum rerum natura veniant. Exhalatio enitri et resorptio, tu Plantis et animalibus vehementissima , magnum superficiem requirit in qua exhaletur resorbeaturque. In plantis Vero eX- terna corporis Superficies maxima est per immensam divisionem radicum in ramos et fila minima, atque per immensam superficiem soliorum et ramorum. In animalibus contra superficies introrsum conversa maXima est, Per innumeros villos tubi intestinatis cum radicibus Plantarum comparandos et per immensam divisionem canalium excretoriorum in caualiculos et cellulas, quae haud inepte cum soliis plantarum comparantur. Iam si materias contemplamur, cavi talibus illis animalium Contentas, aerem e duabus classibus cavorum plane exclusum videmus, Iasim neque

14쪽

vasa, neque caveae corporis Saccis Serosis Obductae, neque articuli, no- quo collulae telae cellulosae aerem liberum in Se habent. In plantis contra multae cellulae imo etiam vasa aerem includunt. Incidas in corpora animalium aqua submerSOrum, Deque eX aperto Corde, neque e Vasis, nequeo reliquis cavis a me enumeratis bulla aurea in aqua oscendet, modo non aperueris cavi tales quas opertas nominavi. Discindas ramum plantae illaesae, aquae immersum, Statim poteris aerem eXprimere. Sequitur e Xinde omnes caveas secundae et tertiae classis solidis et

liquidis partibus penitus expleri, neque dari ibi interstitia aere aut vaporibus expleta. Recte hanc veritatem pronuntiavit Ioannes Mullei φ) his verbis:

riSunt qui credunt, caveas serosas in animalibus vivis aere repletas esse, ne que dicunt cuiusnam generis hic sic sit. Errant. Sacci serosi animalium vivorum ita ab inleslinis repleti sunt, ut nulla plane interstitia in iis remaneant. A supersicie membranarum serosarum in vivis animalibus non maior liquoris copia secernitur, quam Necessaria, ut membranae lubricae sint ct concretio earum inter se avertatur. Viscera abdominalia, musculis abdominalibus semper compressa sunt, itaque non spatium nisi canali intestinati inclusum mutationes patitur supra et infra. Inter Pleuram costalem

et pulmonalem, Vita superstite, nullum Plane sputium interest pulmonuinque superficies sequitur semper motum thoracis. Alio modo respiratio locum noti haberet. Neque inter pericordium et cor fluida gasi formia aut liquida adesse statuendum est. Altera pars cordis euim semper sanguino distenditur, altera parte contracta. Cordis parte Sanguine coacervato distensa pericordii cavum semper repletur, sive pars sanguine plena sit ventriculus, sive atrium. Ponamus vero contracto corde pericordium non penitus e Xpleri; pulmones pressu aeris per bronchos intrantis exintendi locumque peri cardii Occupare necessarium foret.

Iullei Handbuch der Pliasiologie des Mens chen. Cobtenet 1834. B. I. p. 413.

15쪽

ΙIaec vero praelatus sum, ut solemnia inauguralia modica duorum virorum doctissimorum iudicarem, quorum alter

vici iii IMMANUEL NOVALIS GO ET Z,

MEDICINAE BACCA LAUREUS, ita de vita, studio medico dicata , ad Ordinem medicum retulit. Nulus sum Monisii, in dioecesi Lipsiensi, d. XXIII. Octobr. a. h. s. a. patre I ΠΙΝΝE GEORGIO FREDERICO, verbi divini ministro, quem quinquennio abhinc morte mihi ereptum pie lugeo, matre RAROLIX D-ΜUrua e gente noliti FRtE DERIGAXA, quum dilectissimam matrem super

stitem mihi adhuc esse vehementer laetor, et summum numen, ut ad cxtremam senectutem salvum esse velit, ex animo precor. Primis sanctae re

lisionis litterarumque elementis imbutus xum ab Oso patre carissimo, qui xummum iere raue melicitatem in educulione et eraditione liberorum suorum inveniens, me proprio studio ad alliores disciplinas praeparulum, annum decimum quintum agentem, gymnasio Allebuta si tradidit. Ibi per tree annos et dimidium Praeceptores mihi uerunt b. MATTHIAE, b. LAMSIIOR Us, b. ME SERs ΠΜIDTIt s, b. SCHXEIDERUS , MEYXERUs , WAGNER S, viri praestantissimi, quorum de me merita xemper colam mentegratissima. Annum agens unde cesimum, Academiam Lipsiensem adii, receptus a b. I cVro t. t. Ite t. Mug n. Per V annos virorum Aioc. et Ea p., quibus haecce alma litterurum muter excellit, institutione huc usus sum ratione. Audi i de philosophia IV. KRUGLUM, de ho legetice et methodologia medica b. III ELUM, de botunice et historia nuturuli Exc. FcII ii AEGRI MANUM , de botunice medica et vegelubilibus cryplogumis e. K ΝZIUM, de chemia Alc. K AMNIUM iun. et Alc. GDMAXXUM, de plysice b. IRAXDESIUM. Porro praeceptorex mihi fuerunt in anato-

16쪽

thologia et therupta generuli Eic. NADIUS, in muteria medica b. III si s , in pharmacia Exc. NUENNIU Din. , tu doctrina de oculorum morbis Eic. EIIMUS sen. , in arte obstetricia et theoretica et practicu IV. I ERGIUS, in medicina morensi Exc. II ADLERUS , tu pullo logia et the- rupta spectuli b. II AANIUS et Elc. CERUTTIUS. Denique in institulo clinico sub auspiciis IV. CLARI, Eic. IILII et Elc. WEXDLERI prima vilae praclicae pericula feci et institutum ophthalmiatricum Exc. LITTERICIIIo duce frequentavi. His praeceptorιbus omnibus Ea cellentissimis pie colendis,

quorum benevolentiae et humaniliatis magnitudinem oratione complecti nequeo , gratias ago muximus, eosque ut persuasissimum sibi habeant rogo, Inec summa in me merita nullum unquam ex animo meo deleturum esse oblivionem. qua occasione non possum non gratus prosteri rerum

mearum tenuitatem levulam esse stipendiis, et summi Gratiosi Medicorum ordinis humunitule in me benevole collatis, et singulorum virorum Eicc. Muniscentia, qui collegiis ipsorum interesse libertilissime mihi conceps runt, inter quos Eicc. WANARUM , ENDII ANXUM , FcII H AEGRIGI UMel b. IIIISIUM nomino. Iam vero iustae pietulis rationes me iubent publice gratius agere viro, qui omnium de me mainime meritus est, Eic. IIDIO.quontum huic viro debeam, qui mihi amunuensis in cura amrotorum aedibus Sci. Georgia munus demandans, semplum ea perientiae campum veruit, cui per tres annos et in hoc institulo et in pruiri privata ad manus esse conligit, eloqui quidem non possum, hoc vero intimo pectore sentis, me ad ultimum viliae spiritum non obliturum, quantum ex huius viri exemplo, praeceptis, doctrina, quantum ex animi nobilitate et paterna in me et severilule et clementiu hiauserim tructus et delicturum, non obliturum, quod me non indignum habuerit, quem commendaret ud munus medici secundarii

in instituto publico Colduriensi mihi deferendum. quod postquam eae Collegii

17쪽

Ne si consilio et huius instituli medici primarii ac dirigentis conpensu Iono riscentissime et benignissime mihi demandatum est, fremium ex anno et quod exeuerit sub moderamine E c. et E . WEI II administro. Quodsiides ab ianualibus putriae mihi monstrata et larga occasio egregium thesaurum experentiae medicae comparandi mihi oblata me impellere debet, ut indefesso studio optimos inde colligam fructus, quanto id magis mihi conli

x et auspice et duce medico seniori, qui allius iam in ιacra huius artis, cui vires et vitam consecravit, penetralia descendit. quo magis vero hunc virum veneror, quo maiori ipsum amore amplexus xum, eo sincerius est rotum, ut, si ea, quae ipsi iam intra Iulus tinni curriculum debeo, non possum remunerare, furore riua saltem quotidie evadum dignior. Examine theoretico anno li. s. tricesimo Secundo, Practico, annis currente Candidatus eam docui inani ordini medico probavit, ut secunda censura dignus haberetur. Disputationem postea scripsit: Perfr phiae cordia εinistri cum aniliastalione Per Disium vali uiarum Oriscilaortae exemplum sistentem, eam die XVII. mens. Aug. a. c. rite contra adversarios defendit, itaque eodem die summis in arte medica honoribus

Alter Candidatus Praenobilissimus summorum in arte medica hono

rum est

CAROLUS FRANCISCUS ANTONIUS PUSINELLI,

MEDICINAE BACCA LAUREUS, cuius vitae ratio his verbis eius cognoscitur. Natus sum Dres lue ranno huius saeculi J V putre AXTουο, mufre CAROLIXI Νονυ II, e gente Biri 60ROFI, quorum parentum uli illum

18쪽

praemulura morte ereptum gravis3ime doleo, ita mammopere Delor de haeredhuc supers ille, quae me tanta cum cura educavit, tantisque me cumula- fit amoris generosissimi benescias , ut quomodo ego gratum piumque animum ipsi salis declarem nescium. Deum autem D. II., ut ad remotissimos usque anno' salvam sospitemque servare velit, en is3i 3 precibus oro atque obsecro. Prima rerum humanarum divinarumque elementa tru-dila mihi sunt O schola, quae tunc foruia Dresilae sub auspiciis experientissimi W1EX RI. Deinde in scholum huius urbis catholicam translatus, Domini summe reverendi, IOSEPHI DIETRICIGL , qui nunc polentissimi regis Saxoniae a concionibus est aulicis atque a conciliis Visurialus Apostolici, rerum sacrarum praeceptis et institutionibus usus sum, cuius viri praestantissimi et generosissimi tanta semper erga me tua benevolentia ac benignitus, atque tot et lanta elium nunc favoris et gratiae vere paternu sunt documenta, ut, data hac occasione, publicum gratissimi animi summaeque pietatis testimonium proferre non praetermittam. Ut gymnasium aliquando adire possem, classes sic dictas gymnasiales cum illa schola communesus frequentavi et praeceptorum optimorum doctrina adiutus tulerarum elementa tracturi. Anno sic praeterlopso in numerum discipulorum, qui gymnusii, quod Dresilae est ad aedem crucis, disciplina utuntur, a Rectore GROEBELIO , viro illustrissimo, receptu8 3um. Per quinquennium iam ipsius Lectoris, quam reliquorum praeceptorum dilectissimorum inesto tutione et benevolentia gavisus, anno h. r. XXXIV. Lipssum me contuli et

M ignis i Hansii auspiciis in civium Amue Academiae numerum relatus sum. Et illo tempore arii medicae operam dedi, illustrium virorum disciplina usus. Praeceptores enim lubui in philosophicis Exc. N Inr sTE N1 Μ, in anatomicis et physi0D icis Eic. IVENERUM, in anthropologia et psychiatria Ill. II INROTIII M, in historia naturali Eic. ScHis AEGRI- II EXUM et Po PIGIUM , in chemire Eic. N EIIXIUM ilium, in physica Eic. FAcIIXERUM. Sic per biennium praepuratus examen theoreticum subii atque deinde ad practicas transgressus sum disciplinas. Ruthologiae

19쪽

generialis e rictionem opera privata e celeberrimi III nTMIXXI compendio, Veruptae autem ex institutionibus Ea c. NIDII huurire studui. Ad morbos ipsos dignoscendos et currendos Exc. CERUTTI aditum mihi pus fecit. Leu- tum II IASIi M de muter tu medicar IV. CLARUM de exanthemulibus cir nicis et arte percutiendi et auscultandi; IV. IoERGIUM de arte obstetricia; c. K NI /UM de chirurgiti et ophthalmiatrice operativa, institutis simul in ea lucere operationibus: Erc. Es KIUM, insigni benevolentia et humani lute me ea cipientem, de morbis oculorum et arte formulas medAcus conscribendi: Aine. IVEXDLERUM de medicina forensi; etc. CERUTTIUM de una omiu puthologica audiri disserentes. Ita praeparatus insto tuta clinica adire coepi, et quidem regium medicum, quod sub IV. CLARI, viri maxime conspicui atque de me summe meriti, auspiciis foret; chirurgicum Exc. A UNGI, qui ingenua me ornaria benignitate; obstetricium IV. ARGII et villumistricum Laec. LITTERICIIII, quorum innumera et eximia bene ficia grato semper ianimo servabo. Muci imum denique ultimo tempore fructum ex instituli poli linicifrequentatione desumere mihi contigit.

Viri enim ExcelL CERUTTIUS et BRAUXIUS , gravissimi eius moderatores, non doctrina solum, sed singulari etiam comitate et humunitate me adiuverunt, ut quomodo religionis ac Pietatis meae documentum iis proponam, vere nescium' Die autem mensis Augusti AI ea amen pro licentia medicti

Sic in putrium redituro et hunc litterarum et literalitatis almum sedem relicturo, nil magis curae cordique est, quum ut praeceptores Illustrissimi utque Dilectissimi ulteriorem etiam mihi servare velint gratiam. Deum autem D. M., ut ob tot et tunia Leneficia larga manu praemiis meruis eos o ure velit , rogare nun2uam desinam.

Candidatus Praenobilissimus examine duplici, altero theorelico, altero practico tentatus, in utroque Prima censura se diguum Praestitit.

20쪽

Itaqu6 Candidato dignissimo lubentissime Viam ad summos in arte medica honores parabimus. Fiet hoc die VII. mensis Sept. a. c. defensa disputatione eius: Addidamenta quaedam ad pulsu3 normalia inprimis diurnιel nocturni cognitionem continente. Ad quam Solemnitatem academi

cum celebrandam Vos RECTOR ACADEMIAE MAGNIFICE, PROFESSORES ET FAUTORES HUIUS LITERARUM UNIVERSI TATIS CLARISSIMI DENIQUE VOS COMMILITONES ORN

TISSIMI humanissime invito. P. P. Domin. XII. p. Trin. a. MDCCCXXXVIII. LIPSIAE,

SEARCH

MENU NAVIGATION