Historia rachitidis omnis aevi observata medica continens

발행: 1787년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

quandoque visum , observare in hac aegra ,, non licuit ,, . ROSENS TE IN ab autem omisso etiam sale ex LEVRETI formula, ne forte huic magis quam rubiae tinctorum curatio adscribatur, sequens consulit decoctum: Rad. rubiae tinctor. dr. ij. Cort. aurant. siccat. scr. sem. Concisis adde Seni. Reni C. contus, gr. XV. Coqu. in Aquae pura'. lib. Vj. ad reman. lib. iv. in Olla terrea vitreata. Refrigeratum & clarum decantetur in vitreas lagenas usui asservandum. Notandum interea F. C. o E TINGERUM b per eXperimenta eruisse , duplicem radici rubiae tinctorum inesse vim, aliam ossa Vivorum animalium tingentem, aliam tonicam adstringentem, hancque in crassioribus ejus partibus

osteris, illam vero in subtilioribus phlogisticis residere, atque vim antirachiticam nouiliis, sed austeris illis, utpote tonicis esse tri-

a l. e. p. m. σο. b Dissert. de virib. rad. rubiae tinctor. antirachi licis a virtute ossa animal. vivor. tingendi non pendente. I. 32. in E G. BALDING. sy loge opusc. Vol. 5. Νro 9. p. apo.

272쪽

26s HISTORIAE RACHITIDIbuendam ; qui demum subdit ca) : ,, non solo,, eX ratiocinio sed eXpertus testor, radicem, , rubiae sive in substantia sive in decocto mul- tum prodesse in simplici rachitide, ejusque is primis praecipue principiis, , . Quod si porro rachitis in neonatis jam sit conspicua, queis

amarum eX rubia seu pulverem seu potum haudita sacile ingesseris, ejus usu interno nutricis Iac est medicatum reddendum, cujus rei fingulare exemplum prodidit L. B. SICHI b : rustico cuidam e 7 filiis omnes, eXcepta prima filia, rachitide periere , se cupitus bimulus atrophicus, ceteri vero plus minusve anniculi, compressis ad latera costis , sterno admodum eXtuberante, grandi capite, abdomine tumido, artubus eXtenuati S. Symplomata haec nunquam non se se versus 4 Vel 5 mensem eX- serebant, a ventris semper tumescentia & sty- Pticitate eum dyspnoea occipientia. Filia jam circiter duodennis articulus Rdhuc parumper nodosos habebat. Ρηter harum prolium optia mi habitus riteque conformatus uti ct duo ejus germani ac mater illorum nunquam aegrotaVit ' uXOr autem temperamenti melancholici colorisque fere in nisrum vergentis negavit

273쪽

perinde se unquam aegrotasse , nisi quod molestis quibusdam brachiorum torporibus identidem esset obnoXia, ut quandoque ne in , duere quidem se se idcirco valeret. Adjecit nihilo minus, fratri suo omnes perinde proles eadem in aetate decessiste. Cum vero in octavum jam aut nonum mensem utero ge reret, monuit SICHI, ut simul ac peperisset,iptan ad foetum inspiciendum accerseret. Factvin. Reperit ille pusionem rite quidem conformatum , at paulo tamen grandiori, ac par erat, tum capite tum Ventre , smaulque parumper laboriose spirantem, ac proinde manifesta jam connatae rachitidis indicia prae se ferentem, qualis etiam ad 4VRy usque vitae mensem mansit. Ea propter matri praeter idoneum Vitae regimen imperatus diuturnus deco cti ex rubia tinctorum usus , nimirum

Μ. j. Aquae fontis q. s. Stent primum in

cinere calido infusa; dein lento igne diu coqu. cum ebullit. Tum D. U. lib. j. m. & V. Hujus ab usu in matre lotium rubuit, & post

aliquot menses lac etiam rubellum visebatur,

pretesertim paucis a decocti potu horis; porro molestus ille brachiorum torpor abiit, & quod

274쪽

264 HISTORIAE RACHITIDIS6.38.

amplius, teter cutiS color pedetentim in album nitidum mutabatur. In aliunno Vero ab Iactis hujus medicati usu urina perinde rubebat , in primis post lac a decocto poto su-ctum reddita; dyspnoea desiit, puer agilis

CVassit optimeque coloratus; 7' mense duo in maxilla inferiore dentes incisores erupere, dein ex ordine alii successere. Nulla jam in Partibus organicis obserVabatur familiaris ra. chiticis dis proportio, justa erat capitiS Ventrisque moles, & functiones naturales rite Peragebantur. Artus imi juxta ac summi carnosi, robusti, non nodosi, ita ut septimestris puer pedibus bene insistens iis uti gestiret. In aetate II mensium morbillis cum pes-fimis symptomatibus tussi ferina, an oreXia, Vomitu , convulsilonibus, sanguinis e X naribus, Dre, ac demum etiam auribus stillicidio ) λ- liciter superatis iterum eX toto convaluit, spemque fecit fore, ut ablactatus etiam sub idoneo diaetetico regimine ab rachitide maneat tutuS.

2. mundae regalis radix ab II. BOER- Η Α A v I o a inter antirachitica remedia relatav a Mater. med. ad g. I 89.

275쪽

PARS II. lata, & P. GHERLIo a adversus rachitidem prae primis familiaris, quam post saepinsime in cassum tentata quaeque aperitiva &chalybeata demum edoctus reperit specificum esse remedium rachitidis, ita ut quotiescunque illam data opportunitate praebuit, nunquam fefellerit. Miracula inde vidit, liberatis ejus usu plurimis infantibus ac paulo etiam adultioribus utriusque seXus ali rachiride . . quae pro desperata saepe etiam ab omnibus habebatur. Trium nominatim rachiticorum aegrorum meminit hoc remedio sanatorum, puelli nempe sesquiennis, tum alius fasciis adhuc involuti, cui eXtreme emaciato cum tumido ventre spina quoque dorsi occipiebat insigniter curvari; sed remedio hoc cum lacte dato non solum rectus iterum & obesus, Verum venustissimus quoque piissio evasit. Tertius etiam quinquenniS fuit puer, Vere monstrosus ; quippe qui nil nisi Venter fuerit, ceteris ' membris usque adeo e X tenuatis, ut ossa tantum sola pelle testa superfuerint, puerque ita ranam ventre, faciesvniam referens, distortis oculis , ac saepius manuum brachiorumque carnes dentibus commordens fascinatus

276쪽

incantatusve omnibus videretur. Datis autem

in do dies quovis mane jejuno stomacho pulv. tenuissimi rad. osmundae regalis grani S IO eX haustulo de coeti tepidi rad. petroselini venter sensim subsedit, recuperatisque carnibus puer perfectam nactur est sanitatem.

eontempta, GLIS SONIO b) tamen utilis Visa, quantae interdum in domanda rachitidis malignitate sit energiae, Variorum docemur obserVatis. LEPROTTI Pontificius Archiater,

teste BENEVOLI cc) , in leviori rachitidis gradu solum farsae decoctum praebuit cum se-lici semper successu. Vidit etiam BENE UOL I duos pusiones ab occipiente rachitide solo hoc decocto liberatos; & in gravissimis minacissimi morbi symptomatibus, copioso diuturnoque entis veneris d9 usui non cedentibus, ubi primum decoctum farsaparillae usurpari coe-Ptum , Omnia in melius abiisse, quod sequente4 comprobant historiae. Quatuor illustris f

277쪽

miliae filiis aQ vitae anno rachitide sublatis a),5' qtioque cum circs IIVm aetatis mensem jam perinde carpi ae genua essent nodosa, tu meretque venter debili toto corpore cum pal-Iore , plumbeo adnatae colore, anasarca, dyspnoea & molesta tussi, post frustra omnem impensam in eo servando operam, tandem suasu medici Genevensis coepit Auctor praebere quotidie m. & V. emis Veneris BOILEANT

gr. j, ct post aliquot hebdomades granum IJ, donec exacto bimestri medicamentum cujus usus monente Genevensi medico identidem erat interrumpendus seposuist et ad tempus. Verum post 8 vel io ab hinc dies morbus ingraVescebat coorta diarrhaea saepe cruenta, Isaut ao dejectiones per diem causante, cum febre, lotio parco, totiusque corporiS macie. Reditum ergo ad ens Veneris, simulque contra anasarca mars cui ut uni ante mortuorum in castum datus) praescriptus, ita ut quo iS ma ne praeberentur croci martis aperiti vi gr. iv. Vesperi autem entis Veneris gr. iij. Sed obori brevi post narium haemorrhagia, eaque vespere quodam profusa cum insigni faciei inflammatione ac vehemensi delirio, ulteriorem croci

martis usum prohibuit, suffectis ei lenissimis fratisque justulis diureticis. Diarrhoea OP-

278쪽

Pugnabatur en ei natibus e decocto turionum bottoni) rosarum rubrarum in aqua ferrata, vel e sola hac aqua cum ovo in ea soluto. Cumque constanter observaretur dyspnoea eo fieri lenior , quo minus cibi caperet aeger, omne ejus nutrimentum reductum ad tria parcissima jura per diem ex pane, adjecto pro renata OVO. Ρer hyemem amiciebatur indusio ex Anglica fronella. Ceterum usque adeo fuit debilis, vix ut brevissimo tempore lectum deserere quiverit, idque ad 19 Vm usque aetatis mensem. Ab hinc usque ad aetatem b ennio paulo majorem sub hac therapia symptomata jam leniora jam intensiora experiebatur,

solo hydrope anasarca eatenus emendato , ut crurum tantum superesset Gedema, ceteris artubus summe emaciatis. Exactis ita ultra biennium aliquot mensibus repente omnia intra paucos dies in deterius labebantur. Ρraeter maciem ac diarrhoeam gingiVae cum nigrore Putridae factae, passimque lividae in corpore maculae emersere cum debilitate propemodum letali. Idcirco dari quotidie in 4O dies coeptum decoctum sartaparillae, ex ejus scrup. iV primum , dein dri ij in aquae unc xvj incoctis

ad remanentiam unc. vj, adjectis aliquot soliis cochleariae ac yvae arteticae, datumque simul sine ulla in posterum intermi ilione eneveneriS m. & V. ad gr ij. Non dum lapsis 8uut 1 O diebus manifesta jam cernebatur uni- Verti

279쪽

verssi morbi emendatio. Tuin vero scorbuti ac maciei ergo ubi primum per febrem ac di arrhoeam licuit ὶ lac una muliebre in a menses datum, principio m. & V. ad uiae. ij praeter consueta jura; cumque eVidenter prodesset, missis deinceps ausculis purum lac mane ad unc. V, Vesperi paulo minus, aliquot iam per ante cibum horis, concessum. Finiente 3 Raetatis anno tumor carporum , genuum & ab

dominis in totum subsedit, desiit dyspnoea, tussis , febris, di arrhoea , Oe dema, ceteraque symptomata, sola superstite debilitate , modicum iii cessum aegre concedente; sed sub assiduo entis Veneris usu a quo non ante cessatum, quam aeger sanuS Omnino , ViVaX, eu- sarcos robu1tusque eVast Vires mirifice rediere. Porro ab duarum hujusce pueri sororum gravissime rachiticaruin seniori graviora diuturnioraque symptomata acciderant. Initio Februarii nata primis vitae mensibus tam fano erat corporis habitu, ut rachitica futura nou crederetur. At ViX anniculae factae pallor obortus , dyspncea, Ventris tumor, carpi, genua , malleoli protuberare , sternitin elevari, spina dorsi cum claviculis insolenter curVuri, caputque grandescere. Deinceps seorbutus

280쪽

a o HIs TORIAE RACHITIDI S . D. accessit, hydropS anasarca, diari hoea saepe

cruenta , urina Parea, tussisque suffocationem semper minitans. Ulade summa cum carnium tum virium exhaustio; bienniumque sic amicta morti proxima saepenumero reddebatur. Fratris igitur exemplo mOX initio datum ens veneris, tum decoctum farsae cum cochlearia& yva arthetica, & quoties per febrem aediarrhoeam licuit, lac etiam. Ens veneris ad menses demptis paucis diebus a medicamento hoc per vices vacuis) praebebatur; sarsae vero decoctum intra hoc tempus quartam usque ad vicem iteratum, Vario ambo effectu, nisi quod vitam serVarint: unde mater, ut decoctum sarsae quintum etiam daretur, praeteriae & ens veneris, adursit. Et Vero paucis

post diebus febris desiit; tussis ac dyspnoea

mitior facta. Ab hinc melior corpori redibat color, venter subsidebat, & in dies in melius prosi eienti non multo post spinae quoque tortuositas ct clavicularum curvita5 emendabatur, subsidentibus pariter sterno, capitis mole , & articulorum nodis. Unde puella pedibus primum insistere, tum etiam incedere coepit; donec morbus ita sensim evanuit, ut nec vestigiuna superesset. Cumque intra I 8

ab hinc menses puella ter quaterve rursuS pal- Iescere ac languere ccepist et, dato semper iterum in a Vel 3 menses ente Veneris tandem ad integerrimam perducta est sanitatem. In

terea

SEARCH

MENU NAVIGATION