Historia rachitidis omnis aevi observata medica continens

발행: 1787년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

is qua portio angustata crassi lumbrici figuis ram, illine altera ampullosa vesi carum for- mam induit: quae res tardum dissicilemque se stercoris eXitum effecit. Ex incurvis ossi- si bus sortissimum femur perquirendum sele- gi, quod medium , qua parte substantiam compacta esse debuit, tenui scalpello uno ictu quasi lardum in orbes discidi; adeo ,, enim molle id erat , . Id ipsum quoque

in rachitico infante II annorum observavit

rachiticus, Ventre tympaniticorum ad modum tumedie , pedibus incurvis, elevato gibbosoque pectore, qrticulis nodosis, cum totius eorporis macie. A morte sectua est. Intestina aere mediocriter tantum distenta , sedeompulsa deorsum visebantur ab immgni hepatis mole. Ex abdomine aperto penetran tissimus acor eXspirabat. Sanguis succusque ex vasis exstillans lentus, valde tenaX, digitos conglutinabat. Glandulae melanterii, a

lias vix conspicus, hic aliae pisa aliae globulos aequabant. Ossa tam fuere mollia, ut incurva tibia aliaque Ralpello discindi levi

Resp. I. ZE E R.

82쪽

72 HISTOR v ACHITIDIS s. Io. nisu potuerint, sanguine turgentia. Utroque in latere, ubi sternum costis unitur , insignes aderant nodi , discissi sanguinem stillantes. Dorsi etiam vertebras cultri acies facile divisit. Quaenam autem hujus p. n. mollitiei OD sum causa sit, quaesitu est utile; eo quod illa cognita propius ad naturam causae morbi Proximae detegendam adducamur. Solide hoc negotium rimatus est sWIET EN Ius ), cujus Praecipua momenta hic in summam cogam. Credit ille mollitiem rachiticorum ossium defectui terrae in illis deberi; eo quod

Per terram cartilaginibus ope arteriarum advectam illae in ossa abeant, ct vicissim haec

Iata ex iis terra ad eartilaginum statum reducantur. Namque si in ovo incubato genesin ostium attentus observes, isthaec Primo suo in ortu niI sunt aliud, quam molle gluten animaIe, quod in ovo incubato post breve tempus abit in pellucidam cartilaginem;

haec vero sensim in os duratur, cujus metamorphoseos occipientis signum est, dum camtilago in aliquo sui puncto incipit Opacari,

flavescere, ac in ea compages fibrosa apparere, prius non conspicua , apparente simul tunc ibidem rubore ab sanguine per dilatatas iam arterias fluente, quo tempore ossea quo ques a Ι. e. ad S. Iq85. Νro 8.

83쪽

S.IO. y A R S Ι. 73 que durities eodem in loco percipitur. Illud

autem, quod per dilatatas arteriaS cum fan guine advectum cartilaginem prius elasticam durum in OS mutat, terram esse Varia experimenta evincunt. Nam subducta durissimo annosoque jam ossi terra istud cartilaginis indolem rursus recuperat. Enim Vero annosaeemeterii calvaria in aqua forti, copiosa aqua diluta , macerata evasit usque adeo iterum

elastica, ut in PaVimentum projecta pilae instar in altum resilierit; non aliam ob causam, quam quod calVae hujus terra ab acido fuerit soluta; instillato enim alcati fixo terra

praecipitabatur. Porro a rubia tinctorum cum cibo animalibus data tinguntur ossa colore rubro ; non aliam autem eorum partem praeterquam terrestrem tingi argumento est, quod cartilagines, antequam Ossescant, colore hoc non imbuantur, neque calluS fracta ossa unienS, antequam ossis naturam induat. Et si ossa id genus rubra in acido macerentur, soluta in eo terra perit una omnis illa rubedo, ossaque in decolorem cartilaginem Vertuntur, atque terra ossium acido unita salem neutrum

praebet in crystallis. Denique in annosa gal- Iina tophos podagricorum similes qui nil aliud sunt, quam tera a ossium 'circa digitos

pedis habente rubia tinctorum esui data totam horum tophorum terram saturato rubore inxit, quae dein in acido diluto ex toto foI-

84쪽

74 HISTORI AE R ACHIT Ii IS g. I .vebatur. Tandem in juniori porco crescente,

cui os femoris tranSVersim praecisum est, eXPerimenta cum rubia eapta docuerunt , quamdiu rubia tinctorum cibis addebatur , ab illa os assiduo plus rubuisse, adeo ut intra men seni insignis crassitiei ossis pars rubuerit; omissa autem ex cibis rubia illam ossis partem , quae ab hinc succrevit, nullatenus rubuisse : addita vero denuo cibis rubia rubovem iterum adVenisse V sicque os circuliS rubris & albis variegatum evasisse. Ubi autem in 6 hebdomades non amplius dabatur cum cibo rubia, omnem interea rubedinem eX osse evanuisse. Intra hoc igitur tempus OmneSParteS terreae atrubia tinctae vi vitae iterum ex osse detritae, solitisque Viis eX corporeuliminatae sunt, earumque in locum aliae decolores Per Vasa allatae. Ex his itaque Omnibus satis liquet, illud, cujus accessione Carintilagines in ossa mutantur, nil nisi terram esse, hacque subducta duritiem ossium in elasticitatem iterum migrare; imminuta Vero tantum modo terra: hujus eopia una dura mollescere. In rachitici S autem videtur terra I 'nlassicienti quantitate ad ossa advehi: quo fit, ut e X parciori justo terra ad cartilagines in ossa Vertend s advecta medium quoddam ut ita dicam corpus inter os & cartilaginem,

85쪽

to dura ; sed quae pristinam suam flexilitatem

al1quatenus retineant ac pro elasticitate duritieque mollitiem nanciscantur. Atque EX hac ipsa mollitie ratio patet, cur ossa longuinterdum reperiantur Varie contorta , Velutos claviculae in LANS GUTHI ab puella. Terrae autem in rachiticis ossibus defectus duplici ex causa promanare potest , nimirum vel quod ab acido rachitico, de quo alibi b) , soluta terra illud nequeat excutstre &solidum ad statum in ossibus perVenire, Vel quod terrestres illae partes ad os Ia devehendae errore naturae non tam ad ossa quam ad alias potius partes V. g. Viscera, glandulas,&c. deponantur. Luculenta hujus rei exempla observatores memoriae prodiderunt. A. CAΜΕRARI Us c) secuit cadnver pueri rachitici cujus fratres sororesque pene omnes xachitide laborarunt , capite magno, turgida facie, imbecillis gracilibusque , at nec releurvis nec distortis pedibuS , corpore atrOlphico, magno ae tenso Ventre deformis, qui diu aegre spirans cum assiduo aestu ae sudore, lintrabilique Voracitate , pedibus ad corpus retractis diu jacens, donec octiduo ante fa

86쪽

76 HISTORIAE RACHITIDIS I. Io.

tum eos iterum eXtenderet , demum annQVitae 50 pro ime complendo ex improviso obiit. Origo omnium horum malorum tribuebatur fracturae ossis femoris dextri ex lapsu in planam hypocausti aream, cujus Curatio protracta est iii 4V'R sere usque mensem , Puero abhine non Valente plus pedibus insistere, ne dum ambulare; qui tamen diu ante fracturam variolis feliciter functus sanusnque visus expedite ambulabat. Vix pes fractus meliorem in statum rediit, cum aliud successit malum, tres nempe tumores sibi per omnia similes, unus in laevo frontiS cornu, alter in humero deXtro supra cubiti flexuram,

tertius in antico semore laeVo supra genu, Cuti omnes concoloreS. Fronti S tumor ovum aequabat, durus, indolens, diu in eodem manens , nullo unquam datore ruboreve contracto : tandem ubi major penitusque mollis evasit, apertus nil nisi multo sanguine fluido

effuso reliquit ad mortem usque ulcus planum sine ullo tumore. Humeri Vero tumor, quod jam minui jam increscere cerneretur, nunquam apertus fuit. In femore denique ovum anseris eXaequanS, cuti licet concolor, interdum tamen in medio rubescebat, at nee multum nec diu. Postremi duo tumores in sesquiannum durarunt, nunquam seu sponte seu arte aperti. A morte frontis ulcuS, Olim humidum, siccum reyertum, cutiS retra

87쪽

cta, cranium oboli plaga pericranio nudatum, circum circa Vero membrana densa , spissa , similis dicendae in humero ac semore. Sub hac cranium florent amplitudine tenue quasi ynica tabula superesset , arrosum perforatumque fuit; at nec nigrum, nec nisi levissime cariem redolens. Subjecta dura materfuit vere dura spissa tenaxque, qua incisa

plurimus prodiit sanguis fluidus, subtus pia

matre cerebroque illaesis. Ρorro supra humeri dextri cum cubito flexuram reperiebatur proxime sub integumentis tunica quaedam spissa, quasi cartilaginea , materiam continens albam caseoso coagulo similem; qua emissa comparuit os eXesum & consumptum, ut hiatus transversus digitum caperet; reliquum ossis utrinque jam digiti latitudine ar- rosum perforatumque digitis prementibus cedebat. Residuum ossis ad aXillam aequale , album , solidum comparuit, illaesis etiam ossibus cubiti. In femore denique secundum longitudinem inciso simillima reperiebatui

priori tunica vere cartilaginea tumorem Vestiens, continensque perinde caseosum coagulum , paulo tamen spissius, inodorum, circ ad unc. iij. Hic visu tactuque patuit, defuisse sub hoe tumore os in medio sui trami ad longitudinem digiti prorsus consumptum, salva parte ejus superiore ad coxam & breviora ad genu. Uti nulla tu tegumentis suin

88쪽

tredo, ita nulla in osse sub iis nigredo nee foetor; sed quae superfuere consumpto de osse frustuIa, fuere perrosa, alba omnia. ΟΠsis defectuin supplebat tumor dictus, fracturam quasst firmando, ut rectum nihilo minus maneret femur; reliquum ossis femoris nil vitii praebuit. In triplici hac carie alba nuDPiam ossa p. n. tumebant. Ceterum Ventriculus & intestina mirifice fuere inflata. He-Par vituIino majus etsi in superficie aliquot

purpureas haberet maculas , interna tamen

fui substantia fuit fanum. Cetera abdominis

contenta secundum naturam reperiebaretur. Pectus anticum acuminatum , costae Vero utrinque depressae, thoracisque caVum angustatum. Hinc pulmones parvi, liVidis notati maculis, ac pleurae spinam Versus aliquatenus adhaerenteS. In corde nil momentosi. Butiones utriusque lateris in Vita frequenteS, jamque majores jam minores, nunc eXigui, &glandulae ipse per omnia fanae. ΟS femori Sante biennium fracti firmiter quidem coaluit, non in rectum tamen, sed sub angulo obtu-D; calluS autem repertus rubicundus, fibris eX utroque eXtremo quasi ligamentosis, cartilagineis , se se invicem amplexantibus firmiterque tenentibus. Nihil hic aut cariosi aut consumpti. Analogum huic casum refert A. BENEVOLI ca): Puer, cujus duo fra

89쪽

I. IO. P A R A I. tres ex rachitide perierunt, sorores vero duae tempestive adhibitis remediis servatae sunt, versus I 4 Vitae mensem rachiticus fieri ec pit , atque intra breve tempus nactus est luridum colorem, dyspnoeam , impotentiam admotum , molestissimamque tussim, cum insigni ventris tumore & aliquali carporum intumescentia. Sub finem anni secundi Auctor accitus reperit Vehementem in puero febrem, validam dyspnoeam, multum inflatam faciem .summeque projectas Vires. Obiit In cada vere intestina solito ampliora, lien & pan- creas justo majora jecur tamen P. n. mole praecellebat, in reliquo sanum. Ρulmo vero totus coopertuS cernebatur albissimis lamellis , Iulium nummum ampliS, mediocriter polyposis, leviterque pulmoni cohaerentibus, qui incisus ubique scatebat materia aeque alba, at duplo tenaciori & crassa, quae ex illo compresb velut e spongia aegre proliciebatur. Materiam

hanc Auctor pro chylo ibi durato habuit, indeque omnia morbi symptomata eruere conatus est; id quod si praesertim cum priore

conferatur observationeI veri suntle haud est. Dudum ante simile quid observavit etiam s.

90쪽

8o HISTORIAE RACHITIDIS I. IO. dyspnoea in dies crescente veXabatur. CD put solito erat grandiuS, artus flaccidi tumentibus juncturis carporum tarsorumque. In cartilaginibus costarum nodi erant. Abdo

tus sensim eXtenuatus obiit. In abdomine omnia contenta solito majora sine qualitatis Vitio, intestinis aere turgentibus. Os sterni introsseXum. Ρulmones aridi, colore PIum beo; extima illorum tunica aspera, Prominentibusque tuberculis Verrucarum instar horrida. Incisi pulmones multis in Iocis materiam tartaream Vel gypseam sibi accretam exhibuere. Si jam tres has diversas observationes ad se invicem conseramus, propiuS verum est, albam illam substantiam plus minus coactam nil fuisse aliud, quam ipsam ossessium terram Vel ad ipsa ossium loca advectam , at male cohaerentem, vel plane ad incongrua Ioca errore naturae depositam, in primis Vero ad pulmones, non sine vitalium functionum laesione. Id unum dolendum, quod materia dista alba ab nemine chemice fueriteXplorata. Interdum etiam ossium illa terra ad glandulas videtur compelli non sine insigni illarum intumescentia. Ita GLIS SONI US a) : is aliquis nostrum testatur se'semel viis disse glandulas strumosas tam numerosas,

SEARCH

MENU NAVIGATION