장음표시 사용
11쪽
Malit Oronteam viridante resurgere Daphnen Rure, quod obliquo flumine Rhenus alit.
Verba Ducis mentem, jam nunc Leidensibus aequam, Et patriae virtus clade probata, moVent. Caussa perorata est, inquit: discedite laeti, Et mea victores dicta referte domum. Doma meus jaciat Clarii fundamina templi, Consecret ingenuis artibus ille locum. Ille novem excipiat, Phoebo ducente, Sorores, Cecropiamque nova Pallada sede locet. Obvia laurigerae ruit urbs excita choreae Sedibus, & Dou e voce manuque favet. Laeta sonant, luctus veterumque oblita malorum , Compita, & alterno murmure turba fremit. Surgite frondentes hederae, consurgite lauri, Nascere Arausiaca consita oliva manu. Mollia Dousiaco plantaria crescite cultu , Crescite, & in pingui luxuriate solo. Vivida Christicolae seminaria, crescite, coetuS, Crescite, legifero nata juventa foro . Crescite, quae succis & freta potentibus herbis Poeoniam miseris, turba, feretis opem. Tu tamen, o Phoebo Musisque dicata severis, Laeta stuper reliquos tolle, caterva, caput.Artibus eloquium mutis dotemque ministra Pauperibus, cornu divite Suada potens. Domu, chori deus ille tui, delubra canendo Dedicat, & Musas in nova tecta vocat. Ibit in exemplum, manibus formanda paternis, Pieriae proles mox numerosa domuS.
12쪽
Nubila telluris stiper, & super alta vapores, Disce per aerias pura volare plagaS. Te penes imperium longos stetit omne per annos, Praecipuum reliqua dante cohorte locum. At nunc regna tenent subsellia prima togati ordinis, & vates ambitiosa premunt. Sed tamen ins babiles, iterumque iterumque novandas Gloria doctrinas non diuturna manet. Vidi ego, qui numero librorum & mole tumebat, Exsequias vivum foetibus isse patrem. Vide ego clamoso stipatos agmine, quorum Mox cum discipulis fama sepulta fuit. Obruit audacem ventosior alter Agyrtam, Et novus antiquum pellit ab arce Sophum. Finibus angustis, spatioque coercituS arto, Egreditur patria vix regione tumor. Sola, per immensum spatiata Poetica mundam, Grande dat ingeniis, & sine fine , decus. Nec timet Eloquii vis temporis ulla ruinam, His horiaeque carens morte manebit honor.
Sis odiosa licet, fatuoque molesta magistro, Vatis & arguti lingua diserta viri: Funere livor edax, nigroque calumniae dente Cessat, & exoritur splendor ab igne rogi Lipsius ille, novi lux & dos prima Lycei, Vivet, & implebit Solis utramque domum. Baulis, ille pater Venerum, quaeretur, Iambus
Dum placet, & lepidis litera plena jocis.
Carmina Scaligeri, numquam peritura, legentur, Dum celeres Athesis volvet in aequor aquas. Monstrorum domitor , veteris certissime secti Conditor, haud nisi cum tempore, fuste , cades. Te
13쪽
Te canet Hesperiis, te commendabit Eois Calliope doctis vatibus ora movenS. Hei is ille, tui felix successor honoris, Digna dedit cineri carmine justa tuo. Prodigium secti, quo non velocius umquam
Ingenium aut venam)Teutonis ora tulit,
dii tamen eximii, quo se jactaret, habebat, Scutigero numeros quam placuisse suoS. At non ille, ducis turbatus funere, solus Victuris cecinit publica damna modis. Grothu, obstupuit genetrix quo Belgica nato, Belgica, mox raro dira noVerca Viro; Ingenii monumenta, scholae Leidensis alumnus, Qui vagus externa prodidit exsul humo; Heliasiacae socians feralia carmina chordae,
Scaligeri jurat morte labasse polos. Quassaque Leidensis graviter fastigia templi
interitum studiis praemonuisse bonis. Horrida Cunaeus Themidos spineta viretis Palladis alternans, gratus utrique Deae, Nunc quoque in Elysiis Scalanam vallibus umbram
Perdita Veronae sceptra tenere canit.
Addite Scaligero, judex sanctissime, Regi, Jura dabis nigro post tua fata gregi.
Terror, & insui sis flagrum, tauqee, Vacerris. Barbariae ducibus tu Rhadamantus eriS. Adgemit his culti moerens Scriderim oriS, Proteaque ingenii fata subisse dolet: Simideique brevem condens Rutgersim urnam, Ad superas manes vidit abisse domos. Inter avos ingentem animam Culcania coelo Inserit, Argivo carmine Musa potens B x Lae-
14쪽
Laetius hinc alium, sterili remanente favilla, Phoenicem BataVis crescere posse negat. Denique ad Herois tumulum manus enthea Vatum, Quos numero plures Leida fovebat, adest. Implicitique comas taXo, dextrasque cupresso, Ter tacito lustrant ore graduque rogum; Et simul exstinctas plorant cum Principe Musas, Grotiuile querulo murmure dante modum. Qui recidiva tamen Leidam sperare renasci, Heius de Phoebi sacra novante, jubet.
Felices animae, quas vis arcana recentis
Palladii, & magni contigit aura Senis. O mihi, si tenuis fluxisset rivus ab illo Flumine, quod vivis ora rigavit aquis lo utinam nec in haec aetas dilata fuisset Secula, verveces quae dare jura vident. Leida, Poetarum nutrix, linguaeque potentum Mater, & Historicae dives alumna facis. Tunc super Europae celebratas artibus urbes Fama frequentatae lausque erat una scholae. Nulla sed humanis ut inest constantia rebus, Sensisti dubiae sortis & ipsa vices. Cum patria Batavas, quid enim simulemus, Athenas, Pressit, & innocuos nigra procella viroS. ussus, aeternis nomen memorabile fastis, Invidiae affatus fulmine damna gemit.Versibus & Sophiae s udiis Barlaeus honestae Inclytus, haud potuit jure tenere locum: Amstela, Leidensi quos indignante Minerva,
Jussit Athenaeum condecorare novum. Dextera, quae numquam cessaverat, impigra muru
romere congestas heul pronibetur opes. Et
15쪽
Et liceti heroo pactas tibi, Leida, Camenas Carmine conciliet, non placuisse dolet;
Crimine cum vacuus numerosa volumina crimen Sede sua motus sensit habere novum. Tristia sed valeant, purum maculantia solem, Nemo bonus patriae quae reditura Vovet. At mea praecipuo quo te canet ore Thalia,
Quem spolium de te, France, Batavus habet pUnica, Salmosi, species & imago capacis Pectoris, & mundi Bibliotheca movens: Qui doctos vagisse modos jam traderis infans, 'Et puer emeritos exsuperasse senes. Quem nihil antiqui, patet, ignorasse novique, Romula, seu siquid pagina Graeca dedit. Quem Syrus, & Nabathaeus Arabs, quem Nilus & In-Quemque suo Phoenix audiit ore loqui. (dus, Nec tua per Scythicas quaerens cunabula sentes Celtica, Boxhorvi, cura perire potest. Inachios prudens Romanis jungere fastos,
Et veterum annale S continuare NOVis.
Eloquio populos simul imperioque tenere Nobilitas didicit, te praeeunte, patrum. Omnibus at Critica palmam Grynodius arte Abstulit, ingenio perspiciente sagax. Censor, & Ausonii judex sermonis honestus, Cui dederunt paucos secta priora pares. Hunc nec Aristarchis, Vitio quos, France, creatos, Itale seu jactas, praeposuisse pudor.
Nec voluit, sollers chartas versiare Pelasgas, Filius acceptum degenerare decuS. chia Corneli tenebrosia volumina claranSCura, dedit mentis pignora certa bonae.
16쪽
Ultima Leidensis, Perinovi, gloria Pindi Tempore, sed primis adnumerande viris, Vertice qui Batavi portasti pondus Olympi;
Infregit validum nec tibi pectus onus. Eruta te tenebris celsiae Babylonis origo, Et data lux Phariis nobilitavit agris. Nec patriae cdram tua dextra negabat: at illa O pudori externas legit iniqua manus. Vendere simplicibus fumos, & vendere pennas, Obsequium blandis fingere sueta sonis, Natio adulatrix, levis & comoeda, Batavo Debita candori praemia saepe rapit.
Historicumque timens veracem, turpiS avorum Ut lateant optat facta nefanda nepos.
Haec sunt, Leida, tuo fulgentia sidera coelo, Nunc quoque Palladiae lucida signa rati: Nomina purpureo, gratam decet, insere peplo, Ut decorent fastos longa per aeva tuoS. His tua triginta viguit jam gloria lustris,
His ducibus laus est: continuata scholae . O utinam jam non me successore labaret , Staret & o nostra res tua firma manu lo utinam Phoebi renovata calesceret arat Desertusque novo viveret igne focust O utinam secti redeat florentis imago,
Patriaque Helusiadas Grotissae que daret Confectis utinam macie senioque Camenis Sit juvenile meae reddere robur opis lNon studium, aut vigiles deerunt tibi, Leida, labores Quo tamen, ingenio destituente, labor )Cura quidem stimulat cupidum mihi pectus honoris Spiritus at supera defit ab arce datus.
17쪽
Festa dies, recolis quae gaudens prisca Lycei
Lumina, fervorem mentibus adde novum. Grandia doctores acuant exempla togatos, Nomen ut a grata posteritate ferant. Aemula spem capiat juvenum generosa caterva, Se patriae quondam maxima fulcra fore. O ita summe , velis, Batavae Deus unice tutor Gentis, & Aoniae Praeses amice domus. Sic iterum, sic saepe bonis optanda recurras, Et melior semper candidiorque dies. C E
18쪽
Ulchrior coesto, nebula fet is, Phoebus exsurgit, Mibus canoris Susitans Musas, vocat, ut revi Aut Atria L sic.
Ad diem fessum rapit igvis idem,
Ducit S secum Sacer ordo suaves Gratias, Suadam, Heveresque Grajm , Atque Latinas. Artium Mater, sapiens suinerva Attulit summum pretium laborum, Gloriam ; virtus, honor, qtque rams,
Omnis assurgeus Chorus Ille Petro, mus rogat, cantet solito Parentum Laudibus veros Batavi Drei
19쪽
Iuchoat Cates, tumidoque Phoebum Pectore excussi, ruit her, stilus Numine intersio, memorans Batavi Sidera caeli. dum Musae vigor haud moratur Semidoctorum numeros mirorum:
Aha he , vugasique fugare suet ,
Scaudit Olympram. Candidas felix animas PoetsDevocat coelo, Batavisique reddit, maguus a Douga venit ordo, claudis Hinc Perigoni.
Carpit, o solersi propriosique cuique suas dabit laudes meritamque factis Gloriam gustus tribuit; nec ultra Vilia spernit. Acer hic sensus domis ' ; ormi Mente conceptum lepor, i& verusias; suam flumi dulces numeri, modique Auribus apti s
20쪽
Euge i sic fusteus Academiae laus Nititur sola celebri Docentum Ingeni fama: dabit haec opima
Levila, si felix, Tres dona noris Fida dum Musis flatio vocσris, Grata Di namque binc Tibi vera Tirtus,
Ars, hinst , cturum. Eul habes Vatem Veteres cssuentem
Carmine Heroas, smul ille monstrat, Omnium laudes sibi largiendas, judice Phoebo.Elicit Piudo, vocat Ille ab Haemo, Ducit & gremis Patriae per orcs, Ad Tuum Rhianum modulis sonoris, Ducit ab Hebro Talia Eurotas didicit beatus Ad pias ripas meditatu Phoebo,