장음표시 사용
3쪽
5쪽
7쪽
E DIDIT ATQUE P R AE FATUS EST
MED. D R. ET PRO F. P. CuM XV ICONIBUS.
9쪽
Et Apso fere biennio, utilem fore rem ratus AMANDUS K FΝIG Pater, quo interim mortuo, Filius, splendidi bibliopolii bene meritus haeres) collecta praecipua, quM
Aneurysmata illustrant opera, edere, Cel. LOBSTEIN, quem iniquum nobis nuper eripuit fatum, auxilium petiit. Annuit consilio praeceptor, lubensque negotium ipse suscepisset, ni titubans jam tum Valetudo, juncta laborum Academicorum turbae, impedimento fuisset. Otium igitur litterarium impendi equidem in curam operis, libellos comprehendentis, qui praecipua doctrinae momenta, singuli evpedientes, juncti, quantum id fieri potest, integram sistant de Aneurysmatibus notitiam, eXclus S tamen commentationibus latino sermone non scriptis. Interna Aneurysmata enodavit, uti notum, LAΝCISI p. I.)Quae externis Aneurysmatibus ferendae curationes manuales sint, tentaminibus multis atque multifariis, edocuit GUΑΤΤΑΝΙ p. IOI.)Aneurysmaticos praecordiorum morbos persecutus est
10쪽
Mophi historiam dedit VERBRUGGE p. 339 ) quae
elementorum instar cuivis esse posset; Αneurysmatum cordis apud auctores sparsa exempla collegit, & memorabile addidit. Rarum Aneu sinatis observavit WELTINUS p. 469 in arteria intercostali sedem, rarioremque ejus causam, hemiplegiam. Flementa doctrinae, prouti Verbrugge, scripsit MURRAY p. 97, & curationem Aneurysmatum femoris perfecit demonstrando numerosas ibi arteriarum inosculationes, &insignem, quae laeso trunco superes: spem, membrum servandi.
Quod Ad. Murray in extremitate inseriori, illud ante insuperiore praestiterat TRE p. 1 7 ) Qui adeo auctores
Brterias corporiS eXtremorum curatius describentes , &artis theoriam illustraverunt, & medicinae manualis fui damenta posuere.
Adjiciendum AsM ANNI p. 381.) opusculum duxi,
quod concinnae descriptioni Aneurytimatum in genere experimenta addiderit, quibus inanem esse operam, qua Lambertus Aneurysmatibus mederi putat, demonstravit. Haec de voluminis contentis.