Dissertatio obstetrico-anatomica inauguralis, de vita foetus propria .

발행: 1782년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

DISSERTATIO OBSTETRICO ANATOMICA

INAUGURALIS,D E

VITA FOETUS PROPRIA.

AUSPICE DEO OPTIMO MAXIMO, Ex Auctoritate RECTORIs MAGNIFIcΙ

J0HANNIS FREDERICI HENNERT,

A. L. M. Phil. Doct., Philosophiae, Matheseos &Astronomiae Professoris Ordinarii,

Amplissimi SENATVs ACADEMICI conssensu, et Nobilissimae FAcULTATIs MEDIcAE decreto, PRO GRADU DOC TORA TUS,

Summisque in MEDICINA Honoribus SPrivilegiis, jure ac solemniter, auspicandis;

Ad diem 1x. Aprilis MDcc LXXXII. H. L. S. Publico omnium submittit examini,

5쪽

Quandoquidem eae sunt publicae societatis opiniones praeju

dicatae, ut qui, posthabita commentatione Academica, Do.ctoralem lauream ambiant, atro ignaviae vel ignorantiae caris bone notentur, mihi tyrocinii depiassuro calceos visum suit consultum publicae subscribere opinioni S solemni Academico mori

obtemperare.

Qua propter nonnulla De Vita Foetus Propria, cum publico Communicare decrevi, quae quidem embryonis vita ut paule examinetur accuratius, materiae Phγsiologo momentosae suadet dignitaS. Passim prolata sunt plurima, quibus nullam uteri S placentae vasis intercedere communionem evincitur, inter quae praecipue notatu digna occurrunt, quae super hanc rem viri conspicui AL. MONRO & P. DE NIND, optime de re Anatomica &Obstetrica meriti, in medium protulerunt; quemadmodum & de industria, meritis suis Illustiis, Geirorum Academiae decus R. FORSTEN, inter varias quaestiones Physiologicas, eam ad

amussim pertractavit, qua rejiciendam esse uteri S placentae vasorum continuationem aut Anastomosin, eleganter S invicte demonstrat: pedem vero ulterius movere ausus sui, B. L. S talia in medium proferre, quae prohibent, quo minus ullum matremanter S embr3onem statuamus cruoris commercium, sic quidem ut laetus vitam vivat sibi propriam , neque matri directe subordidatam; quam quidem materiem nulli hactenus agitatam novi.

6쪽

Quemadmodum vero super ipsam anastomosin plurima prolata sunt, quorum in refutanda vasorum continuatione nullum pondus est S essicacia, quae tamen, mirum in modum, eX tulerunt plurimi, pauca praemittere coati cuimus, ne Omnia arripiamus, quae prima quidem specie ad rem nostram facere videntur; continuo tamen mirabundi eo abductos fuisse viros, meritis suis conspicuos, ut etiam argumenta, quae, si severo enuclentur ratiocinio , nihil demonstrare videntur, in medium protulerint; haec igitur praemittam ct modestus obloquar. Sin vero aliquando in devium raptus fuerim, aut quae mihi certiora visa fuerint, vobis minus certa appareant, juvenilibus , quaeso, ignoscite conaminibus.

7쪽

PAG. I

DISSERTATIO OBSTETRICO - ANATOMICA INAUGURALIS,D E

VITA FOETUS PROPRIA

CAPUT I. Pensi Propositio: Veterum Sententiae: Distributio.

Pensi Propositio. η'd, commissis utriusque seXus corporibus, primum

ni hominis rudimentum prodit, parvum est S mol- F lissimum, tenerum, neque humori absimile, proprio occlusum receptaculo, ex quo, dum sensim volumine & soliditate increvit, suo icmpore expellitur, expulsum A respi-

8쪽

a DISSERTATIO OBSTETRICO - ANATOMICA

respirat, ct machinam exhibet ad speciem puleram, admirabblem prorsus, quin & Divinae Potentiae argumentum. Haec victu vegetabili & animali increscit & sustinetur: n que hac de re in nato homine dissicultas ulla est.

Magis vero latet, in nato nondum embryone, modus quo increscat & sustineatur: animalis vero hujus alimenti natura constat satis. Determinatu vero arduum, quid sit animale illud ; ea enim in re dissentiunt veteres & hodierni: neque ego eo sum temeritatis ut omnem in re obscura dissicultatem me levaturum protinus considam: quae vero huc.spectant, perscrutabor, S pro viribus ostendam vitam embryonem Vivere propriam, a matris vita plane diversam, neque huic directe subordinatam. Hanc igitur vitam foetus propriam demonstrare, & ab adversamium scrupulis vindicare pensum est, quod hisce pagellis suscipio: arduum sane, quum Varia sententiarum discrepantia, confusione dicam , obruamur undique ; quo fit, ut, remotis opinionibus qualibuscumque, solam veritatem, indagare ducam

II. Veterum Sententiae. Consusim super hanc materiem sensisse viros illustres. sed sanguinis circuitus ignaros, nihil est quod miremur, J nguine enim a matre in uterum delapso, incrementum accipere genituram a): sed eundem ab uniuerso muliebri corpore circum membra

nam dijundi bscripsit illustris HIPPOCRATES: quae duo

ca HIPP. De Natura pueri, Sect. IIl. p. 236. edit. Foti. n Ibid. P. 237.

9쪽

INAUGURALIS.

s conserantur loca, indicare posteriorem non ipsum sanguinem nutrire laetum, priorem autem, ex eodem increscere genituram , & alimoniam suam recipere, colligere est. Arrisit vero paucis haec HIPPOCRA I IS sententia, quippe qui potius cum GALENO , , S, qui eum secutus est, ARI. STOTELE O , mutuam vasorum uteri S placentae adfirmarent anastomosin: atque hi uno ore sanguinem maternum embryoni esse alimento; quod sic tamen accipiendum, huic se opposuisse aliquot, quorum singuli singula pro diversa foverunt

sententia.

Quippe iam ARANTIUS, Anastomosin denegans, vasa placentae alimentum ex utero sugere ilatuit ): dum FABRIC1US AB AQUA PENDENTE non continuationem , sed hic illic

appositionem, sic ut vasorum eX tremitates sese mutuo contingant, non Vero uno continuentur ductu, locum habere an tu

Varia vero exponere argumenta, quibus bini hi viri suam stabilierunt sententiam , inutile duco, quum melius de vero sanguinis circuitu edoctis nullum eX inde redundaret commodum: ipse enim FABRICIUS, dum sanguinem foetui ab utero per venas subpeditari, spiritus vero vitales' a matre per arterias succedere autumat g) , insigni argumento prostat, quantis tenebrarum nubibus, viris caeterum illustribus, ad veritatis sacra aditus fuerit obvolutus. Indicatum tantum volo veteribus etiam Physiologis eam stetisse opinionem, qua foetum per maternum sanguinem non nutriri & veram vasorum prohibendam ese Anastomosia alii adfirmarent, negarent alii.

10쪽

ι DISSERTATIO OBSTETRICO . ANATOMICA

f III. Distributio.

Ex tantis vero tenebrarum nubibus siquidem ea, quae obstetricantium & Anatomicorum praelucent observationes cum sanis conferamus ratiociniis, vita elucet emb onis propria nullo materni sanguinis commercio sustentata. Est vero prudentis ne sua indagine quae vel minus firma sunt&refellenda facilius, vel ulteriore confirmatione indigent, omnia arripiat, eXteriore modo gaudeant veritatis specie, ut suam exinde confirmaret sententiam: ingenuus autem profiteor mihi in indaganda, quae hisce pagellis pertractatur, quaestione, varia Occurrisse, quorum vim S ess caciam pro refutanda Anastomosi aut vasorum continuatione prorsus non capio: ea igitur, quae severo ratiocinio haec argumenta Perpendunt praemittam Cap. II.

Quicumque vero ea versatur sententia, qua vitam matris vivere embryonem S materno cruore nutriri statuat, autumet ne cesse est vel communem obtinere circulum, vel nutritionem sanguineam absque circulo communi.

Qui primum statuunt iterum duplici hoc fieri autumare possunt

modo: Vel vera vasorum continuatione aut anastomosi, sic ut arteriae uterinae venis umbilicalibus continuentur, S arteriae umbilic les venis uterinis, quod plane negandum sese obfert Cap. III. Vel eumdem continuum circulum per vasa non continua ab

sorbilonis ope perfici: quod & nobis veritati adversum videri exponam Cap. IV: quo quidem nomine si exulat absorbilo, prohibenda etiam venit omnia nutritio sanguia ea, absque cir

culo communi. .

Plura vero opponuntur & moventur , eaque gravis ponderis, quae tum Anastomosi, tum vitae laetus propriae, prima quidem specie videntur adversari, quae e medio tollere & proprium embr -

SEARCH

MENU NAVIGATION