The naturalists' miscellany, or, Coloured figures of natural objects; drawn and described immediately from nature

발행: 1789년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

213쪽

1SIS HIPPURIS.

ARACTER GENERIC US. Flores Hydrae, sparsi e floribus lateralibus. Stirps radicata, lapidea, rigida, saepe articulata. Lin. Sets. Nat. p. 1287. ARACTER SPECIFICUS, Uc. ISIS stirpe corallina, articulis striatis, geniculis

attenuatiS.

Lin. 8s. Nat. p. 1287. ACCABARIUM ALBUΜ. Rumps Amb. 6. p. 228. t. 84. HIPPURIS SAXEA.

Clus. exot. 124.

LITHOPHYTON articulatum internodiis striatiS. Guali. res. 118. fig. 16. Jactare sane possunt perpauca Lithophyta elegantiorem faciem quam haec, de qua jam agitur, species. Ne quid enim dicam de ramulorum pulchritudine, bella est oppositio albarum expansarUmque partium, nigrorumque quibus connectuntur geniculorum. Notandum tamen est pulchrum hunc aspectum non esse ipsius na-O a turae;

214쪽

turae ; haec enim vestivit isidem cortice albo et spongioso, foraminibus parvulis creberrime excavato, in quibus, cum adhuc recens sit lithophytum, habitant animalia polypos referentia, quae ipsum corallium aedificasse creduntur. Crescit Isis Hippiaris in variis mundi partibus, in mari praecipue Indico. Diversae extat magnitudinis, alta interdum paucas uncias, interdum duos fere pedes.

217쪽

IO IN TED COR A L.

GENERIC CHARACTER. The Coral having the habit or appearance of aptant. The Stem or internat pari differing in the different species, and generalty either of a horny or astony appearance.

Ellis. Zooph. p. 1O5. t. 3.Few, is any, of the Lithophytes can boast a more elegant appearance than the present species; Whicli, exclusive of the neatnesi os iis ramifications, is distinguished by the agreeable contrast belNeen the white expanded pans and the black internodia by which they

218쪽

are united. It is to he observed, hoWever, that thisbeautilat appearance is very different stom that of the sanae coral in iis natural state; in whicli it is coaledover by a sost or spongy whitim pari, thickly marhedwith smali foramina, whicli in the recent Lithophyteare the habitations of so many animais resembling polypes ; the supposed fabricators of the coral. The Isis Hippuris is produced in severat paris of the worid, butis chiefly found in the Indian seas. It is found of various si Zes, frona a DN inches to nearly two stet in height.

219쪽

CERCARIA MUTABILIS.

ARACTER GENERIC US. Vermis nudo oculo inconspicuus, subpellucidus,

ARACTER SPECIFICUS, Uc. CERCARIA VIRIDIS, interdum rubra, Corpore cylindraceo mutabili, cauda acuminata sub- bifida.

CERCARIA VIRIDIS λ

Ostenditur in tabula animalculum, situ Varium, microscopio summopere auctum. Hujusmodi aestivis mensibus densissima super paludes conglomerantur agmina, adeo ut interdum tota superficies rubra videatur seu viridis; alias ipsius aquae corpus vel hoc vel illo colore non leviter tingatur. Forma limaci, motu hirudini similior est cercaria. Cum huic, ut et aliis multis animalculis, summa sit contractionis vis, hinc fit ut nunc sere in orbem colligatur, nunc in diversiimos longitudinis gradus ad libitum extendatur. Motu incedit tardiusculo; cumque natet penitus eXplicata, Utraqtae CX- tremitas pellucida videtur, corpusque granulis Virentibus aut rubellis, piscium ova non male referentibus,

refertum.

220쪽

resertum. Caput seu anterior pars obtusor, cauda autem acuta, apicem interdum levissime bifurca; quod tamen ViX ac ne vix conspici possit. Cum in reliquis omnibus prorsus conveniant cercariae in tabula depictae, nisi quod hae sint rubrae, illae virides, nolumus ob solam coloris differentiam vere distinctas pronunciare.

Virides saepissime mensibus Maii et Junii, interdum

Citius, mane plerumque et vespere aquarum stagnantia um superficiem occupant, medio die fundum petentes. Rubrae, quae longe rariores, aquas nonnunquam quasi in sanguinem convertunt; narrantque auctores Universos populos hoc signo ingenti stupore perculsos: quod sane vulgo facile condonari possit; causam enim saepissime ignorent necesse est, cum ipsa animalcula sine microscopii ope non nisi acutissimo oculo conspici possint. Vidi egomet non semel magnam paludem Una nocte rubore obductam et sanguine veluti perfusam, cujus die proxime elapso ne minimum erat vestigium. Notandum est etiam eodem fere modo, licet minus, decolorari paludes a monoculo pulice Linnaei, nec- nona larva culicis communis, aliisque multis. Quid igitur mirum, anteactis temporibus, CUm adhuc curta esset philosophia, vitrique optici ignoraretur usus, si homines vani et meticulosi aquas sangUineum rubentes conspicati, Deos illico infestos et praesens aliquod exitium pertimuerint Immo narrat celeberrimus SKammerdamus totam Lugduni civitatem hac ipsa re supramodUm attonitam, aquis primo mane immenso ut postea compertum est) animalculorum agmine quasi Cmentatis: nec dubitamus quin species eadem fuerit cum hac nostra quam descripsimus. Hoc praeterea omine turbatos Romanorum animos, inter alia quae Caesaris

SEARCH

MENU NAVIGATION