Dissertatio medico-chirurgica inauguralis de phlebotome ...

발행: 1722년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

DISSERTATIO MEDICO - CHIRURGICA INAUGURALIS

A. L M. ΡΗΙL. ET MED. DOCTORIS, HUJUS OUE THEOR. ET PRACT. PROFESSORIS ORDINARII ,

NEC NON

PRO GRADU DOCTORATUS,

Summisque in MEDICINA Honoribus & Privilegiis rite ac legitime consequendis, Eruditorum Examini submittit

JOANNES GRAS HUIS, Groninganus.

Ad diem et . λην. 1 22. hora locoque solitis.

4쪽

PRAECEPTORIBUS

DIGNISSIMI S

A M I C I SCHARISSIMI R

Hanc quaLemcunque AE ertationem dedicatam Volo.

5쪽

. INAUGURALIS

- - - .

cturum me de Phlebotomia , qua Lippis &tonsoribus vix quicquam magis notum putat vulgus, mirabuntur forte multi; Cum revera materies haecce satis gravis non rite percepta quoad omnes ejus Circumstantias, utilitatem, moXamve , flocci dum pendatur, multa & humano generi infestissima incommoda patret quod si mecum considerare velit quisque hanc dissertatiunculam lecturus admirationem

suam facillime deponet, &, procul dubio illud thema hac pertractatione dignissimum judicabit.

moremur, quum satis luculenter pateat eam deducendam a*λε se Graecis Coa dc τεμ ωymi, id eoque nihil aliud esse quam Heme sectionem. 3. ς comμὼν vel Venam secare est Cultello Chirurgico venae cuidam pro neces1tate, lubituve electae vulnusculum infligere, ut exinde profluat sanguis. . Huic operationi subjtangi solet a quibusdam Arteriotomia, quae solummodo a priori in eo differt, quod .in hac vena, in illa vero Arteria secetur: Verum quum ArteriO- tomia tam rara sit, & prae metuenda insigni de Lepe letali haemorrhagia, nusquam sere nisi in Capite instituatur de Uenae sectione utpote intentioni Medicae ut plurimum satisfaciente, tantum agere statui. s. In omni operatione Chirurgica rite administranda ad tria respicere oportet. a) quid ante Operationem ipsam. b)quae inter eam. c) quae post eam observari de adhiberi ecbeant. A 2 6.

6쪽

. IIJSSERTATIO MEDICO - CHIRURGICA

Hinc unicuique antequam operationem hanc aggrediatur bene attendendum, num Omnis qui requiritur apparatus in promtu sit, neve' minimum quid deficiat: Supponimus enim nunc hominem sic di i positum cui Vena secari debet , potest. T. Ante operationem ipsam praesto sint α. Ligamen ex linteo vel alia quadam materia Consessi3m,. pollicem unum latum , longitudine ratio de partis quae subliganda varium. quo Vinciatur Vena. 3. Scalpellus vel lanceola Chirurgica qua vena pertundatur, quae optime temperata sit ne cito hebescat, & variae magnitudinis ac latitudinis prout venae incidendae majores, minoresve sint. aptissima censetur apice peracuto dc ancipiti in anaulum satis acutum desinente. γ. Excipulum quo sanguis eXsiliens recipiatur, notis quibusdam insignitum, ut semper accurate pateat qUantum emu-xerit sanguinis, nisi quis sorte diuturna praXi adsuetus hoc adminiculo opus non habeat. Vasculum aqua repletum ad partes sanguine forte commaculatas abluendas, ε. Mantile purum in usum eundem.

Penicilli ex linteo ter quaterve duplicato, quibus Oz-

cludatur VulnuS ..

Fascia satis longa, ad partem obligandam, splenia fir

manda . .

θ. Aciculae quibus fascia firmetur. ι Si vero pars foveri debeat, aqua calida dc mantilia calida ad sint. nec non κ. Spiritus quidam Cardiacus E. g. sal volat. oleos. sp. sal. am. &C. si aeger forte Syncopen vel animi deliquium patiatur, vel in eorum loco aliqui solummodo aquam frigidam, eam si nauseabundi sunt ad faciem aspergentes vel acetum ad

hibenta.

λ. Hisce alii adjungunt stiptica vel enaema Medicamenta ad compescendum nimis validum sanguinis emtixum, ast incentenis quibus adfui casibus iis nunquam opus fuisse eX per-

7쪽

tus sum. Alii bacillum quoque praesto habere jubent, quem, aeger manu sua tenens brachium si forte in eo institu

tur operatio 2 eo sustentaret, cumque manu Circum Vertendo musculos in motu retinCret.

8. Pro misso hocce apparatu, omnibus in ordinem suum rite dispositis, ad ipsam Operationem propi Us nOS accingΛ-mus, ubi primo considecanda venit Patientis positura, quae talis sit ut ipsi commodissime Vena iccari queat, quod respectu venae & partis in qua sectio instituitur diversimode appro-Prianda, quod accurate definiri vix potest: Unusquisque operaturus commodis smam sibi eligit. Interim decubitus aegri prae

reliquis eligitur , quia tunc omnium optime Universae corporis partes quiescunt, S sanguini liberrimus conciliatur effu-TUS : semperque attendendum ut vena secanda luci solis vel Candelae accensae sit eX posita. s. Quaenam Venae utplurimum incidantur vix opus erit designare, quia omnes fere in corpore eXterius sub cute apparentes cultello Chirurgico subjici queunt. plerumque tammen eligi solent in Capite vena frontis. ad Collum jagularis externa. in ore sublinguatis. in Brachio Basilica , Mediana, Cephalica dicta. in dorso manus earundem rami; circa talum

Saphaena et in dorso pedis ejus ramus vel alius quisque, sic ec

Vena Praeputii. 1 o. Hisce a Veteribus multae aliae adjunguntur, qUas pertundi quandoque Volunt: ut in Capite, Circa tempora, pone aures, ad angulos oculorum dc sic porro, quae etiam a nonnullis recentioribus Commendantur , Verum cum CXigui momenti haec sint, & raro in stituantur, iis non inhaerebo. qui plura de his desiderat evolvat Marc. Aur. Seeterini Lib. de raraci medicina. quaenam autem in hujus illiusve venae apertura disserentia sit , inferius forte locus inquirendi dabitur. hoc tamen obiter notandum haud adeo multum interesse ac Veteres multi sibi persuadebant, quaenam secandae eligantur vet-nae, modo talis sit quae, ab arteria nervo aut tendine satis libera sine illorum laesione disiecari queat, satiSque magna, Oculooue eX posita sit.

8쪽

6 DISSERTATIO MEDICO - CHIRURGsCA

11. AEgro in situ suo sic 8) collocato , ic vena aperienda

iam electa pro exemplo silmamus in brachio, Cum parum 4n circumstantiis disserentiae, verbo facile notandae sit, quaenam pars corporis nostri sumatur) primo denudetur locus si vestibus suit indutus, quo facto Chirurgus calida sua manu brachium sex dato exemplo) paululum fricet, ut sanguinis motus ad hasce partes Icceleretur, Venaque magis adimpleatur 3c intumescat , frictio enim haec artificiosa quasi systole&diastole naturali succurrit. Jubetur patiens ut brachium eXtendat, Ligamento 7. α.) Vincitur pars inter cor locum ubi vena incidenda, quae leX accurate semper observanda est. Hinc

si in fronte, collo, sub lingua similive loco vena secanda est, ligamen ex duplicato linteo collo circumductum, ipsi

aegro ambabus manibus constringendum datur, si vires vitae hoc permittunt , quia ipse anXietatem ibidem a Compressione valde molestam optime moderari potest. Vena sic Constringendo mediocriter ardianda est , ut a sanguine cui nunc liber transitus a tergo negatus est intumescat, bene ca- .vendo ne simul nimis fortiter ligando Comprimatur arteria ;tum pars illa si opus sit denuo parum fricetur, & omne adhibeatur conamen ut vena bene conspici adur, quod si quandoque essici nequit, digitorum apice saltem eXploretur in curate distinguendo a tendine, arteriave vel nervo hic loci tam vicinis , dc hoc ipso tempore oculi acies aperturae locum Commodissimum eligit. Quo facto manu sinistra dextrum

brachium amplectitur, dextra vero sinistrum, Ambidexterenim Chirurgus sit & pollice suo venam paulo infra locum,

acie visus denotatum Comprimit Chirurgus, ita ut vas teneatur si Xum , cavendo ne Cutis , ut multi solent, deor mirahatur tunc enim facta incisione , cutis cla venae orificia sibi invicem non respondent sanguinis em uxus sistitur sed solummodo figatur. Sumatur Lanceola 7. c.) pollice indice manus liberae, quae evaginata in loco satis propinquo praesto sit, Verum haud nimis prope ad apicem teneatur digitis, manus ipsa enim lucem plerumque tum impedit, nec Teutote nimis, ne 1 ortasse directioni duorum digitorum minus

9쪽

DE PHLEBOTO ME. 7

nus seliciter obsequatur cuspis. manus s1c instructa ad locum dissecandum, a quo oculorum acies jam dimoveri non debet adducatur , dc digitis reliquis liberis parti vicinae adpositis, suffulciatur, ita ut polleX una cum indice jam Curvati nudam

lanceolam teneant prope venam , hos eXtendendo , porrigendo adigatur scalpelli acies intra ipsam Venam, & quidem oblique juxta ejus ductum, si enim recta secundum longitudinem adigatur , vena, parum forte dissiliens ab acie phlebotomi vel minime attingitur, vel non satis aperitur, quod ad haecce non attendentibus saepe accidit; nec etiam transversim est incidenda, ne penitus abscindatur , vel si id non Contingat, vulnus, naturali partium contractione semper nimis amplum evadat dissicilius sanetur. simul ac sensimus cuspidem lanceolae penetrasse in ipsum venae cavum, eam parum Hevando dissecamus, dc vulnus satis amplum pro lubeu S venae amplitudine infigimus, quo latius caeteris paribus) eo melius, ut sanguini liber exitus concilietur. educto Phlebotomo sanguis exsiliat in excipulum 7. γ.) a famulo tenendum, sicque tamdiu continuetur donec desiderata sanguinis quantitas cflluxerit : enimvero si nimis lente profluat vel penitus re tardetur , quod a variis causis fieri potest, aegro mandatur ut, fortiter respiret , tussiat, musculosque vicinos perpetuo moveat, quibus sanguinis circuitus in his partibus acceleratur; sin vero a grum escente sanguine illud fiat, auferendus est; vel a particula quadam membranae Cellulosae aperturam OC-Cludente, retro pellenda est si fiexi possit, sin minus , peracta sanguinis evacuatione abscindatur. dum ea fiat dimovenda

digitiS.I2. Sanguine, ex Volo vel praescripto, susscienti qua

titate educto , fluxus ebus , ni se soluto ligamento II. α. sponte desinat, sistendus est, dc apertura Claudenda, sublato vinculo mox pollice vena paulo infra. aperturam Compri matur, quo facto sanguis ilico sistitur: sumatur tunc mantile 7. ε. aqua madefaectum, quo sordes ab asperso sanguine abstergantur, idem alii spongia efficiunt, tumque penicillo 7. o ) aperturae labia ad de invicem adducendo vulnus

10쪽

obtegatur fasciaque aciculis firmata archetur , vestis demum si exutae sint prudenter iterum induantur, brachiumque modice fleXum ope linteoli ad pectus adfigatur, ut commode absque motu retineri queat. Animi & Corporis quies patienti commendetur. Haec de Operatione ipsa sussi

ciant.

1 3. Quam facilis egregia haecce Videatur Operatio, ut pote in exigui vulnusculi venae, oculis nostris patulae, inflictione solum consistens, dissicillima tamen dc omnium fere pessima ipsam quandoque stipare Symplomata Videmus; quorum quaedam eX Chirurgorum imperitia, nonnulla etiam ex ipsius operationis dissicultate proveniunt. In vestigemus itaque quaenam mala eam subsequi solent , eorumque Diagnoses, causas , Prognosses, dc indici cationes paucis perstrin-

I . Primum quod hic occurrit vitium levissimum quidem est ; sic. quando post intrusae lanceolae eductionem nullus iubsequatur sanguis, quod a variis causis dependere potest; saepe enim hominis, cui secanda est vena, obesitate occultatur Vena quo minus oculo pateat, digitisque dissicillime persentiri queat, unde lanceolam suam vel non proinde satis

in trudens, VenamVe nequaquam attingens, vel si attigerit non perforans, Chirurgus, absque ullo fere sanguinis em uxu extrahit, sero errorem animadvertens , hoc in Cedemato sis s- militer quandoque eveniet, ubi nullum vas venosum , nisi prius, facta Compressione, remoto humore aqueo tunicam cellulosam adimplente dc extendente, apparet: Vel quando

Venor inanitae & collapsae sunt idem accidit, ut & quod Eruditissimus Celibri egregie animadvertit s timide scalpellom quis

demittat, summam cutim laeerat neque venam incidit, addit Uir egregius nonnunquam etiam ea latet, neque facile reperitur.

Dissilit etiam quandoque vas seseque cuspidi lanceolae stibducit, imprimis si paulo hebetior, cutis dura sit & vena laxa haereat. Vocatur vulgo venae semo alba, quia nihil sanguinis fere prodire solet; de qua licet AEgro plerumque ingrata nil mali metuendum , repetatur ergo incisio, idem Vulnus

SEARCH

MENU NAVIGATION