장음표시 사용
11쪽
complicatus non saltem cum ophthalmia, sed&cum singulari illa objectorum apparentia, qua magnitudinem diminutam. 9I7 Phaenomena mydriasis antecedanea sunt: Oculi naturaliter magni, amplis praediti pupillis, iridibusque s. fuscis,
nigrisve, si caesis; Fallitur tamen oppido Plemiumn Ophthalmograph L. f. C. 6. p. 327.s opinatus, utplurimum ab ortu homines eas nancisci pupillarum figuras, neC facile ab externa causa , vel interna dein adipisci: Nimis facile consentit etiam illis, qui praetendunt nigros habentes oculos, fere magnis esse pupillis, ideoque in pupillae dilatationem prae reliquis promptius incidere: Frequens
enim observatio non confirmat. ssitas puerilis accusatur
ab Aetio, loc. supra Cit. aliisque, ob tunicarum, quod praetexunt, debilitatem. Squalor carceris tenebrici longus, propter quem pupilla magis magisque dilatata ac diu talis persistens amittit vim se contrahendi. Medicamenta narcotica, copiose vel diu oculis applicita, de quibus solide disserit Galanus: Z) quod nimirum medicamenta exopto. mandragora & hyoscyamo , doloribus oculorum adhiberi solita, nulla alia re sublati ad praesens doloris speciem praestent, quam quod ipsum sensum obstupefaciant, hinc multos, cum liberalius fuissent admota, nunquam naturalem statum recepisse, sed ex his principio
quidem obscure ac aegre Vidisse, tempore Vero hypOChysi, suffusione, vel mydriasi , pupillae nimia dilatatione, vel tabe, vel corrugatione correptos fuisse. Plaga, impetus violentior, allisio similesve injuriae, vel detecto oculi bulbo, vel palpebris obtecto exceptae e. g. pila in sphaeristerio violenter oculo impulsa: cujus ad finem dissertationis duo proferemus exempla e propria B a pra-o Galenus de Meth. med. L. 3. C. a. p m. 3 7. a. in finς,
12쪽
qui & tibicines saepe mydriasin incurrere observavit,quod buccis fortiter inflatis canunt. Ophthalmia, s sicca, s humida, occupans interiora oculi. ParalysiS nervorum oculi, quinti paris maxime ac optici. Unde mydriasin subin. de praecedunt palpebrarum bulbique paralysis, atque gutta serena incipiens, & perfecta. Hydrophthalmia, s . nimia humoris aquei abundantia, oculi hemisphaerium an-
tia vitrei p. n. , lentem crystallinam impellens in pupillam, unde haec dilatatur. In colliquatione vitrei praetendit modilbinius pupillam naturali ampliorem & semper quasi immobilem, visumque admodum esse impeditum.
g. I 8. Phaenomena constitutiva se concomitantia : Primaria sunt
ac pathognomonica: α pupillae amplitudo praeternaturalis, nimia: Eaque 3 constans, perpetua, ad luciS appulsum atque frictionem palpebrae superioris, se non moventis, vel constringentis. Dilatatio per gradus ordinarie augetur, aliquando etiam subito fit maxima, praesertim a causis & injuriis externis. Maximus is dilatationis gradus est, quando pupilla siC ampliatur, ut iris fere se totam retrahat ad circulum corneae internum, suique ViX relinquat vestigium , ac admiratione dignum sit, quorsum socondat adeo notabilis portio iridis uveaeque 3 Circulus pupillae hic p. n dilatatus Ordinarie regularis est & aequalis , aliquando autem irregularis, distracta magis ad hoc vel illud latus pupilla: aliquando magis elliptica fit. Pupillae sua constat naturalis nigredo, ut vulgo loquuntur, sive pupillam hanc dilatatam inspicientibus apparet Vacuum quasi
vid. Praesitd. disp. de Hydrope oculi p. I Is a.. ,
13쪽
quasi, non illuminatum, obscurum, simili modo, quo per foramen majus, minuise e longinquo in Vacuum alicujus conclavis intuentibus illud ipsum Videtur nigrum esse. Nebulosa tamen quaedam levis perturbatio diffusior atque profundior, quam crystallini incipiens opacatio in Cataracta, observatur introspicientibus, pro varia distantia & oculi commotione , accedere & recedere. D Mydriasin plusquam duodecies in homine Observavimus, nunquam vero conjunctam visionem illam depravatam, cujus primum Oribasius aliique subsequi DCere mentionem, β.io. minutiorum χ. apparentium objectorum, quam actu sunt, notaVimus, neC talem unquam e pupillae dilatatione, qua tali, proficisci posse auuaeter statuimus. Unde suspicamur, Veteres illos Medicos aut ipsos nunquam mydriasin vidisse, vel attentius ObserVasse, aut aliquem horum reVera quidem Visionem illam depraVatam deprehendisse, sed in mydriasi complicata , qualis illa fuit Diri De-m Ours, β. i S. 6 atque dehinc ex accidentali phaenomeno essentiale , & extraordinario constituisse ordinarium , citra rationem ac eXperientiam.
Imo Vero plures Vidimus, confer. exempla cas ad finem dissertationis hujus quibus sub maxima etiam pupillae praeternaturali dilatatione Visus tam perstitit salvus , ut omnia objecta distinguere ac literas legere Valuerint., Sed exempla quoque sunt non infrequentia Visus in mydriasi hebetis, nebulosi, confusi, ut nonnisi majora distincte perceperint Objecta. O Quo magis eXponitur pupillap n. dilatata lumini fortiori, eo major est confusio visus, imo aliquibus luminis sensus molestior : Unde f) in loco mediocriter illuminato commodius atque distinctius vident: θ)Visus in aliquibus vel statim in principio, vel successive factus obscurior aliquando tandem plane aboletur,
tumque vel complicata statim fuit gutta serena, vel super-B 3 a
14쪽
accessit, atque sic t nydriasis abiit in talem guttae serenae speciem, quae secum babet pupillae dilatationem : vel gutta serena incepit cum mydriasi. Accuratioribus enim hodierianorum observationibus,bbb propri s etiam quam plurimis nostris certum est ratumque, guttam serenam non absolute nec semper comitem habere dilatationem pupillae, quin potius guttas Occui rere serenas, quae aliquando naturalem servant pupillae amplitudinem, aliquando praeternaturalem adsciscunt angustiam. g. 19. Di fert m hiasis a reliquis pupillae affectibus, & quidem ab i a ama υrosi ct gutta si eua. quod in his Visus, absque Vitio extus conspicuo, Vel subito totus aboleatur, Vel magis magisque desciscat in plenariam caecitatem, sive p. n. ampliata
sit pupilla, s nimium constricta: a Phthisi ρα irae, quod illa
nimiam pupillae dilatationem, haeC nimiam importet angustiam: ab A inesia, quod haec fixam, immobilem,aut segnem certe, respectu motus sui contractorii supponat pupillam, absque diametri augmento p. n.li: a Paragro be, quod haec pupillae distocationem & remotionem a centro iridis notabilem innuat: a Ruptura, laceratione' i , quam ρωγμὴν appellat Wbothusius, quod haec circularem pupillae ambitum plane destruat & plus minus irregulariter patentem essiciat& hiulcam. g. 2O. Species myiariasis facimus: Natur Lem, improprie sic dictam, quae insignem quidem & extraordinariam importat dilatationem pupillae,sed absque motus pupillae visusque laesione, qualis vel connata est, Vel adscititia, successu aetatis demum acquisita, a causis externis & internis: aes albicam, aut symptomatio m, quae non ipsius Liveae iridisve culpa, sed alienae partis accidit vitio, a causis, circa finem g. IT. allegatis: Hi Falbicam, s. essentialem, in ipsius uveae quadam parte fundatam. q. a I. bb Dnn. de St. Yves, Taylor, Demours, & aliorum.
15쪽
Phaenomena consi entia: Recens, non inveterata mydriasis curatur facilius, uti testantur exempla, quae notavit Forsus, St. 7 es, Dem Vri, nostraque ipsa &c. Nec quae naturae lege habetur, bona est, nec quae se. n. est, inquit Gateuus.
cc) Celseus autem assterit, dd ) quosdam sine ulla manifesta caussa subito occaecatos fuisse: e quibus nonnulli, cum alia quandiu nihil vidissent, repentina profusione alvi lumen receperint. Analogice alvi profluvium superveniens ophthau mi a correpto, bonum rei Apocratisse huc etiam spectare videtur.
Commodum aliquod e pupillae dilatatione, per natiavitatem contracta, laudat Platerus si ) exemplo alicujus, cui cum pupilla contigisset amplissima licuit capite immoto per visum dignoscere objecta non saltem directe jacentia, sed&in lateribus dissita, quod & propria, in se ipso facta olim observatione confirmat: Propria pariter experientia & in multis aliis repetita, evincit Visionem in utroque oculo similem permanere, etiamsi alterius Oculi pupilla multo sit amplior, quam alterius: Hos etiam Vesperascente coelo, aut in loco non admodum illuminato, acutius videre reliquis hominibus, atque sic mydriasin hanc existere causam aciei visus Vespertinae recte iudicat idem Platerus. Respiciunt haec max me a nativitate contractam, se pillae majorem dilatationem, quae per plurimos vitae annos sine ulteriore labe & Vitio visus durare poterit 3 Praetern
turalis vero pupillae dilatatio, & mydriasis stricte sic dicta,
seu ab externis, seu ab internis inducta causis, eodem vestigio diu stare non solet, quin graviorem in visus laesionem acco Galenus de Symplomat. Cauc L. I. C. D. p, m. Ig. c
16쪽
ae abolitionem invalescat, praecipue si oculus eadem laborans, luci vividiori saepius eX ponatur, Simili enim ratione tum excaecantur,aC qui e diuturnis subito protracti tenebris, visu ante gaVisi adbuc, hunc repente perdunt omnem.
Quamvis enim recentem, neque graVibus aliis complicatam affectibus mydriasin curabilem esse, contra mem- 'ium gg) aliosque, evin Cant Vel sola FOresti, Demo urs, St. Yves, nostraque exempla, & mypocrati Videantur lili) pupillae aut minores, aut ampliores factae meliores esse illis, quae Caesium, aut argenteum, aut Coeruleum nactae sunt colorem ;Tamen verissimum e si Galani effatum: ii) Nec quae naturae lege habeatur pupillae dilatatio, nec quae p. n. sit, bonam esse, & dudum annotavit Hνeur an, il) dilatationem pupillae, si negligatur, tranSire in Cataractam. Woothusitus tam indictatis, quam explicatione orati vix aliquot lineis, ad rem spectantibus,affectum mydriasis tetigit plurimaque omisit ad rhombum facientia, recte tamen monuit, pessi inam esse mydriasin, Cum paralysi musculorum oculi, aut spasmo musculi iridis hippum intelligit
conjunctam. Prioris symptomatis dabimus infra g. 35. specimen casu admodum singulari. Sive igitur paralytici quidpiam in palpebris,oculique musculis antecesserit, sive consecutum sit mydriasin metus imminet plenariae tandem visus abolitionis: Et vice versa si visus imminutionem aequis
si Plempius Ophthalmograph. L. f. C. s. p. g. 8. inquit: Conscribunt Practici curationes mydriasis & tabis pupillae: Et multi
in observationibus sivis per exempla edita omnes'earum pene species sinatas assirmant. Ego medius fidius nulli eorum veram mydriasin, vel tabem pupillae curandam obtigisse assirmaverim :vel si contigerit, non curasse eOS.hh Hipp. Praedictor. L. 2. S. a. p. IO L. ii Galen. de Sympi. Caus L. I. C. I. p. m. I . C
17쪽
aequis passibus comitetur pupillae dilatatio, tanto minus de mydriasi bene sperare licebit, & ne quidem de Cura somniare, quae scit. resolutis fibris uveae muscularibus in confirma. to malo nullum porro locum invenit.
Mydriasis illa symptomatica, quae nonnullis hydrophthalmia dc empyesi laborantibus, aut a lente crystallina, pupillae incuneata accidit, fata sua habet communia cum ipsis suis, unde pendet, affectibus ; His enim tempestive debiteque sublatis, evacuatis, dissipatis, locove motis tollitur &ipsa mydriasis, nisi, ex diuturnitate nimiae dilatationis, proprium & immedicabile Vitium contraxerit uVea, vel per modum paralysis, i. obrigescentiae& corrugationis.
q. 2q. Pathologia. Mydriasis maxime referenda videtur admorbos conformationis, qua Vias P. n. Patulas hiantesque, respectu
np. phaenomeni essentialis in diametro pupillae auctiore, s. majori amplitudine. Symplomatum classi ea vindicari videtur, Sc actionis quidem animalis, in sensu Visus , laesae ac imminutae, si is notabiliter sit labefactatus: Actionis depravatae, si vere obserVentur Objecta minora, quam actu sunt: Actionis animalis, in motu, abolitae , respectu impotentiae motus contractorii pupillae. Praeferendum tamen putamus primum genus, morbi scit. conformationis, facta denominatione a potiori, licet omnino alterum quoque phaenomenon, immobilitatis pupillae, a mydriasi praeternaturali, stricte sic dicta, sit inseparabile. Phaenomena visus autem Variant, Sc magis sunt accidentalia.
HecIum morbi, dilatationis pupillae praeternaturalisa quatum est. tunica oculi uVea, in toto suo concreto , qua Omnes suas partes Sc lamellas: Principale est: tunica uveae
muscularis; Fibrae enim & tunicae musculares sunt subje-
18쪽
Etum &instrumentum motus, sicuti naturalis,ita & praeternaturalis. Subjectum hoc mydriasis modo est essentiale, quod& morbum & causam in se habet simul ut in mydriasi idio-
pathica,q. 2O. modo per consensum , Causa haerente extra UVeam, e. g. in lente crystallina , in mydriasi np. sympathica
Subjecfum igitur cause proximae, quae dilatationem uveae praeternaturalem producit, vel ipsi inhaeret liveae, vel aliis Oculi partibus . in - & externis, unde consensu L privativo , t positivo compatitur uvea. Non potuimus haec ex institutionibus medicis praeterire , cum non modo ad accuratiorem pathologiam notorie spectent, sed viam quoque ste nant ad distinctam solidamque tam aetiologiam, quam therapiam. g a 6. Sed ob graves easdem rationes ipsum hoc mydriasis
subjectum, uvea, ejuSque foramen, pup/sia, citrati US expendimerentur anatomice, ' siologice ac aetiologice. EX anatomicis
quidem ea saltem strictius prosequemur, quae mydriasin propius tangunt. Tunica oculi choroidea quam aliqui etiam vocant liveam) accedens ad comissuram scieroticae cum cornea in circulo firmiter annectitur per fasciolam quasi aliquam, ligamentum ciliare dictum, replicatur vero dehinc in transversum, per modum septi transversi , tuncque VO-Catur uvea, quae, in medio circiter foramine rotundo perforata est, quod audit pupilla I ea haec tribus constat lumesiis, tenuibus, arcte sibi invicem agglutinatis: Onterior 'gersus corneam,est in aliquibus Varie colorata, hinc Iris Vocatur: Media, inter anteriorem &poste-
Uveam in medio hactenus diximus perforari, addito τω circiter rQuodsi nimirum pupilla a centro iridis revera & semper distet magis versius oculi majorem angulum, ut m mslom praetendit in Mem. de ΓAcad. des Sc. Δ 7 I. p. I . parum , certe ad nostrum thema, importat.
19쪽
riorem collocata, duplici 'seriniarum, quae musculares esse videntur, ordine constat, altero orbicularium, pupillae oram ambientium, altero radiatarum , eXUVeae circumferentia &basi assurgentium: Posterior, Versus crystallinum respiciens, fusco-nigra, & undulatis quasi plicis,prominulis, plurimis, eligamento ciliari versus pupillam radiatim excurrentibus, quae UOCantur citiares processus, instructa est Processus hi ciliares in suis extremis juxta pupillam sunt latiores ac eminentiores, angulis terminati acutis. In cujusque processus ciliaris duplicatura subtilissimum deprehenditur rete vasculorum. Assignant aliqui his processibus structuram fibrillarum musculosam. Respondent processibus ciliaribus prominulis totidem sulci,in membrana vitrei,
Plurima,quae hactenus de uvea tradidimus anatomica, conspirant observationibus R'sibii , Hesteri, Morgaguit , aCpraecipue fovit. Sed cum Mer rus rotunde asserat, nullas in iride fibras observari Circulares, quibus pupilla consoringi possiet & angustari: Morgagnius etiam anCepS haereat,circa I asserendas, i negandas hasce orbiCulares fibras, ac nuperrime scripserit illarus, se nec in homine, nec bove illas reperire, optabile Vero esse, ut inveniantur ; mm) itaque &nosi ras, quantulascunque,de his pupillae fibris orbicularibus adjungemus observationes, & olim factas, &recentissime Coram philiatrorum, intentis adspicientium oculis, corona repetitas: In circulo dissecuimus scieroticam ac subjacentes internas oculi tunicas, in distantia quatuor fere linearum a conjunctione sua cum cornea pellucida. Separavimus vi-C Σ treum
20쪽
treum atque crystallinum a in amento & processibus cili ribus, atque remoVmus hosce humores una cum hemisphaerio bulbi posteriore, ut uVeae structuram atque confinia pupillae scrutaremur a partς sua postica. Solvimus vero tandem quoque ipsam uVeam iridemque a suis ad scieroticam adhaesionibus, ut iridem ac pupillae limites a superficie harum anteriore rimaremur. Utrobique vero non saltem naturale it ud pigmentum,quo Obducuntur perpetuo,& uvea quidem fusco - nigro, subinde dc iris, haec vero in aliis, caesio,griseo, sed & tenuissima quaedam lamella, fibris muscularibus imposita, distinctas fibrarum muscularium directiones Obvelat,in iride praesertim, Sc circa limbum pupillae anteriorem pariter aC posteriorem , ut ne quidem radiatae fibrae, de quibus tamen nemo hodie dubitat, in iride veniant in conspectum, in aVersa quidem parte, s. in uvea manifestiore8. Unde suspensa manu Zc placidissime appressimus spon-giolam mollem, humidamque, ut pigmentum illud abstergeremus atque tolleremus successive. Comparuerunt hinc evidentius statim fibrae radiates,in uvea praesertim , - ad limbum pupillae excurrentes. Circa pupillam quidem , unius vel sesqui-lineae circiter latitudine, alia structura, alius ordo videbatur,sed non distincte orbicularis,donec scalpello placide abraderemus lamellam tenuissimam, & fibris radiatis 3c pupillae impositam limbo, atque tum demum manifeste circulares, s. orbiculares, pupillam ambientes, plurimas, proxime sibi adiacentes detegeremus fibrillas musculares, latitudine, quam diXimus, Unius, Vel sesqui-lineae. Conspeximus illas & nudo, 3c Variis, optimisque microscopiis armato oculo, eVidentius in Parte Liveae, lentem crystallinam
Si quis dubitet, musculares esse has fibras,3c orbiculares& radiatas, respondemus: Colorem habitum que illis esse,
