Dissertatio physiologica inauguralis de morte naturali et accidentali

발행: 1824년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

DE MORTE NATURALI ET ACCIDENTALI

QUAM, AN ΝUENTE SUMMO NUMINE,

NEC NON

NOBILISSIΜAE FACULTATIS ΜEDICAE DECRETO

PRO GRADU DOCTORA TUS,

SUMMISQUE IN MEDECINA HONORIBUS ΕΤ PRIVILEGIIS,

RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS,

PUBLICE DEFENDET

DIE X AUGUSTI MDCCCXXIV, HORA UNDECIMA MATUTΙΝΑ.

4쪽

Ex decreto sacultatis 2 Martii ι318 opiniones in dissertationibus propositae, illarum auctoribus

propriae sunt, et a facultate medica nec approbatae nec improbatae sunt habendae.

5쪽

OPTIMIS PARENTIBUS,

FRA I RI SORORIBUSQUE

SUMME DILECTIS, CLARISSIMO AC PRAESTANTISSIMO DOMINO

MED. DOCTORI,

TAMQUAM AMORIS ET REMUNERAΤIONIS PIGNUS;

PROFESSORIBUS ERUDITISSIMIS ;CONDISCIPULIS ATQUE AMICIS OMNIBUS,

Hasce studiorum Primitias dedicat auctor ,

7쪽

JΝΕΜo est qui dubitat, quam dissicile sit in tanto tamque

immenSO Campo, in quo exsultat excurritque disciplina medica, ejusmodi reperire locum, cujus disquisitio juvenilibus praecipue Viribus quodammodo consentanea Videatur ; quocirco quaerenti diu mihi tandem una prae aliis Placuit, quae, quamquam non sine magna dissicultate , satis aptum et fortasse non prorsus inutile argumentum dissertationis praebere mihi videbatur. Propositum scilicet mihi est dicere de morte naturali et accidentali. At ne in hujus materiae pertractatione quid noVi a me eXspectes, sed Terentianum illud in memoriam,revoces, Nullum est

jam dictum, quod non sit dictum Prius.

Νe quis ergo mihi vitio vertat, cuncta fere auctoribus diversis adscribenda esse, quae in hac dissertatione reperiuntur. Νon cuivis homini contingit nova excogitare Vel nova defendere ; profecto id a tirone nequaquam postula tur , praesertim hocce tempore , quo tam diversae sint opi-

8쪽

mones. Vix enim vera a falsis distinguere ipse potest; quid mirum i Ubi tot sunt praeclari in arte viri, qui seu

Veritate apparenti, seu novitate, seu facilitate doctrinae allecti vera relinquunt, salsaque arripiunt. interim lector qualis demumcumque sis, Ut de meis CGnatibus liberale facias judicium, et quae a me minuS RCCurate diligenterque disputata videantur , perbenigne istis

ignoscas, majorem in modum obsecro et obtestor. Verum enim vero, antequam ad rem ipsam aggrediar .

ingeniae praemonendum dUXi, quantopere debeam quan iisque beneficiis devinctus sim optimis Princeptoribus, Professoribus clarissimis Academim noS Iroe, quorum lectionibus me interfuisse et ipse mihi gratulor et laetus prae dico ; quamobrem viris honoribus et eruditione claris. prae eXimia informandi ratione , egregiisque institutionibus immortales ego gratias ago , agamque dum vivam. Fecis super , quantum Potero, Committam, Ut de mea in se grata Voluntate , studio et observantia Unquam subdubitent : ita viciss1m suo ipsorum favore posthuc Ut me Prosequantur , Perhumaniter Peto et rogo.

9쪽

DISSER ΤΑΤΙΟ

PHYSIOLOGICA INAUGURALIS

MORTE NATURALI ET ACCIDENTALI

De Morte Naturali. O Ia

FERREA profecto leX animatis quibusvis corporibus Statuta, ut quae aliquando exoriri coeperant atque per tempora Vigere PerreXerant, tandem etiam existere desinant, ita pariter corpus humanum a fecundato oro vivere inchoans, atque increscens , Per easdem Potentias , quibus successive increverat, sensim eousque solidescit, ut vitae ultra perennandae conditio prorsus auseratur , et anima demum sic inop tum sibi domicilium relinquati quod commune fatum mortis natu valis nomine insignitur.

Dum placidum hunc exitum attingere licet, tria nutritionis stadia corpus humanum pexcurrit, quae leviter assignare sussiciet.

10쪽

Prius incrementum audit, sub quo impellentes distendentesque vires , resistentibus sunt superiores , et hae in addensando corpore per gentes , Sensim mediam adducunt periodum , quae status dicitur , in quo inter dictas vires justum stat sequi librium, corpus viget, Valet, inque ampliorem molem , sed rursus cum proportionatu duritie ex crescit. Proin nec durabile iterum , licet perquam exoptabile, hoc stadium : veluti enim noX diem sequitur; frondes floresque marcescunt ;siccatae spicae ad messem deproperant , ita et ultimum stadium seu decrementum priora eXcipit, et in canitie maturam messem ac nox lugubrem atramque libitinae noctem insequentem annunciat.

Decrementum igitur mortis scenam aperit et ad fatalem eXitum ludere pergit : illud, ut modo innuimus , individualiter subsequitur, eo quod actiones solidorum corpus instaurantes, idem destruant; quo

nimirum ultra, repetito attritu, magis exprimuntur distianturque fluida , eo melius compinguntur solida , occalescunt , rigida fiunt, ex-

Succa minusque obsequiosa, Vasa Concrescunt ac eXSiccantur, canalibus ac carneis fibris cartilaginea aut tendinea, et cartilaginibus ligamentisque ossea natura innascitur; et sic volumine et viribus cordis imminutis, minuitur et ejus ivritabilitas.

Sed et gelatinosam blandamque indolem deperdunt fluida, acribus scilicet terrestribusque moleculis replentur, siquidem ob circuli languorem , laincque languentes secretiones et excretiones , haud debitti

SEARCH

MENU NAVIGATION