Tentamen medicum de nostalgia, Gallice maladie du pays ...

발행: 1778년

분량: 8페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

GALLICE

QUOD, Deo duce , 6' au pice Dei-Pard , in Augusti simo Ludoxi o Medico Mon peliensi,

tueri conabitur, '

AUCTOR, ALEXIUS MIQUEL , Niso Petroyen sis , Dioecesis Ruthenensis , apud Aquitanos , Liberalium Artium Magister , ct jamdudum Medicinae Alumnus, He Ianuarii anno 1778.

PRO BACCALAUREATUS GRADU CONSEQUENDO. Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit, & innumeros non sinit esse sui.

Apud JOANNΕΜ ΜARΤEL NATU ΜAIOREM, RegiS, Occitaniae Comitiorum, UniVersitatisque Typographum Consiletum.

M. DCC. LXXVIII.

2쪽

PATRI SUO DILECTISSIMO

Has primas studii Medici primitias in Amoris ,

se gratitudinis motrumentum,

D. V. C. . Humillimus & Obsequentissimus Filius

3쪽

DE N STAT GTA,

GALLICE Μ ALA DIE DU P AVS.

O ST ALGIA , nostromania , nostrassia, philopatridomania , polliopatridalgia , nihil

aliud est ut vox ipsa grece sonat, quam immoderatum , intensum, imo & anxium in patriam redeundi desiderium , pro Vario morbi statu variis symptomatibus stipatum. Morbus iste omni nationi & utrique sexui communis. II. Docet tamen eXperientia morbum hunc adolescentes praesertim in exteras regiones missos assicere , & inter illos eos imprimis qui domi ViVere assueti, in publicum parum prodierunt; quive mollius in parentum sinu educatos dr prima Vice peregrinantes materni lactis ut ita loquar, oblivisci nescientes, dulci patriae memoria unice delectantur.

4쪽

III. Illis enim si peregrinae gentis in qua degant mores non arrideant; si ob nativi sermonis differentiam a sociis pro rudibus habitis illis ludibrio sint; si invite & repugnanter

nativum deserunt solum in quo diViter , delicatule opimisci lautis vescebantur dapibus , seu ubertim cibis boni succi nutriebantur , molliterque decumbebant ; .alienis moribus alienae vivendi rationi ViX assuescere possint.. Si allatae fortuito injuriae Vel quodcumque tandem ipsis taediosum , injucundum , & molestum supervenerit; amicis S parentibus orbati tristes fiunt, peregrinae aurae taedio Capiuntur : patriam animo VolVunt in qua deliciis quibusvis

S commodis quibuscumque fruebantur ; tunc maerore vehementi assiciuntur & infortunio suo Vehementer per culsi in patriae cogitatione defixi permanent; noctuque diuque in patriam reditum meditantur. Hinc , anoreXia , asthenia , agrinnia di Uexantur. IV.

Nec minus Nos algiae obnoxii sunt plebei ac rustici ,

qui rura arant, campos fodiunt, agrestibus & duris sub jiciuntur laboribus , parce nec-non abjectis minusque boni succi nutriuntur cibis , minimeque molle lectulum seu stratum est super quod obdormiunt. Attamen hi agricolae plerumque alimentis Vilibus enutriti, dure dormientes , montes excelsos , rupes horridas , qui in civitatibus affatim opipare aluntur, molliter & secure somno indulgent; hi inquam velut Iudei mannam fastidientes divinam coepas egyptiorum eXoptantes Viliora pretiosioribus

anteponunt,

Sed tamen optat Fumum de patriis posse videre so 2is. OvIDIUS.

montesque inhospitales, rupes inaccessas, desertos pagos, limosas palus , fumosaque Villarum culmina , deambula tionibus, coetibus deliciis praegrandium populosarum, splendidarum civitatum amaenitatibus praeserunt.

5쪽

Militibus cum patria excesserunt frequens est hic morbus, & olim ob eam causam plurimi castra deserebant. Teste Zvi ingero, helveti milites cantilenam quandam helvetiae delicias revocantem pro consuetudine cantitabant. Sed sub capitis poena deinceps repetere prohibitum est quia in hunc affectum canentes deducebat. VI. 10. In incipiente Nostalgia summa ad lares redeundi adest cupiditas , levis inappetentia , imminutus somnus , faciei pallor, morositas, taciturnitas , tristitiaque apparere

incipiunt, & saepe celant aegri harum mutationum causam. 20. In formata aegrotans pallidus , tristis, morosUS , nec non taciturnus solitudinem quaerit cum membrorum lassitudine , & molesta anXietate. 30. Idiopathice , morbus agreditur hominem benevalentem, deutheropathice Vero alteri morbo succedit, qui

morbus tunc est velut eausa ardentis illius desiderii, hinc diViditur Nostalgia , in simplicem & complicatam. OD. Simulatam vocant perplures Celeb. Medici dem erey , maladie des armees P etiam si non sit morbus. Qui enim hunc simulat, bene appetit, concolor est , pulsusque naturalis : licet morositatem , taciturnitatem , &solitudinem quaerere se fingat. VII. Ex superius dictis facile est hunc affectum dignoscere ,

nec minus etiam facile eum a caeteris quibusvis affectibus distinguere. 10. Distinguitur ab affectione hypochondriaca ex eo quod hypochondriaci magna mortis formidine tentantur , & perpetuo de propriis malis conqueruntur , Nos algici vero

nequaquam.

a Q. A melancholia ex eo quod melancholici circa unum tantum aut alterum objectum delirent ; isti Vero quamvisi uni tantum objecto ami sint, attamen cum nullum judicium

erroneum proserant circa illud ; ideo jure asserimus illos

6쪽

6 non delirare , nam dc si melancholicus deliret dum cogitat vel loquitur de objecto delirii, sicut & Νostalgicus de

reditu ad suos socos, nihil tamen ridiculum vel absurdum profert Nostalgicus; sed continuo de patria cogitans eam in colloquiis dulciter adducit, amanter de ea loquitur eam summe eXtollit ne quidquam delirii fatus , ac eX ejus loquela ardens ipsius in patriam redeundi desiderium manifestissime declaratur ; etiam si , ut superius monuimUS , se eo correp- . tum imorbo saepe deneget. 3'. Ex eo quod hunc affectum Nostomaniam vocavere per plures cordati Viri, nequaquam tamen cum mania istum morbum confundendum esse, ne eXistimetis Velim medicinae patres illustrissimi ; in mania enim adsunt delirium , furor M& audacia, Nos algici e contra delirii, furoris , & audaciae eXpertes sunt.

In inveterata, & complicata Nos algia majus imminet periculum , minorque est curationis spes quam in in cipiente simplici , quae auXiliis moralibus , coetibus jocosis, hilari, consortio , cum amicis , sociis , aut sociabus , ludis , ct aliis exercitiis quae animum a continua circa idem objectum attentione AmoVent.. IX. Quamvis in hocce affectu raro repetatur Medici auxilium clim statim sese offerat remedium tutissimum , Omnibus cognitum, in patriam scilicet reditus ; idcirco quid agendum sit a Medico breViter eXponere jUVat. Omni cura mens hilaranda , nec-non corpUS OXAgitdndum equitationibus,sed praecipue peregrinationes instituendae fiat ut objectorum diversitate patriae idea si non deleri saltem debilitari quaeat. Interdum dieta tenui, levibus aperientibus, diluentibus, ct demulcentibus utendum, nec etiam negligenda balnea

sunt.

Vinum , piperata, ct salina omnia parca di supensa manu

concedenda.

7쪽

Inter adhibenda pharmaceutica remedia in isto morbo; annotare valde perutile erit quod etiam si inappetentia purgantium necessitatem deposcere Videatur , ab iis tamen abG tinendum est , nec nisi summa cum cautela adhibenda , si

adhibeantur. '

Observatione constat per plures esse Nostalgicos , sea primarios, seu secondarios, qui post curatum febrilem morbum , taciturni facti supra faciem jacentes nihil omnino nisi amico respondebant, quasi soporosi prostrati, de reditu

ad patriam unice cogitantes manebant; verum hos taci turnos & soporosos e somno eXsuscitavit & loquaces re didit Medicus ope emplastrorum vesicantium. Et alii ad ultimum morbi gradum devecti nec-non circa agonem Versantes ubi in rhedam translati fuere , se minus male sentierunt, & quo magis ad patriam accedebant , ea proportione crescebant Vires , augebatur salutis spes, hac tandem adventu in patriam rediit sanitas. Dum in complicata, sussiciens , imo redundans nummorum copia , deambulationes , cursus, peregrinationes , ludi, aliaque exercitia locum habere nullo modo Valent propter confractas aegri Vires, propter adjunctum morbum, Vel tan dem propter dissicultatem , aut meram impossibilitatem in patriam redeundi ; Unice supersunt ut sacra anchora, colloquia aegro arridentia, jocosa, hortationes, aliaque auxilia

moralia.

FINIS.

8쪽

DISPUTA FURI

N. D. IOANNES FRANCISCUS IMBERT, cancellarius di Iudex. N. D. PAULUS IOSEPHUS BARTHEZ , Caucetiarius γ Iud Adiunctus. N. D. FRANCISCUS DE LAMURE , Decanus.

N. D. FRANCISCUS VIGAROUS. N. D. IOANNES SABATIER, N. D. LE ROX, coadjutis

SEARCH

MENU NAVIGATION