장음표시 사용
11쪽
PRIMO, Observandum Venit, de morbis sui dorum vix quicquid bene intelligi; chemiam, quae ad fermentationem et mixturam illorum spectat, nos adhuc admodum latere fatendum est; et Gaubius quandam doctrinam chemicam admittit quam haud intelligo. Utcunque, Parum est momenti medicorum ignorantia ; nam quamquam fluida morbosa interdum fieri, ne quidem denegare possimus,
eo usque tamen ut morbi frequentiores pro ducantur, haud concedimus; et cum Gau-hio facile ccnsentitur, si, pro μ nisi laesis demum solidis, ' dixerit, nisi laesis viribus motricibus, in morbum erumpunt fluidorum a Dfectus.' Quicunque fluida toties peccasie, quoties solida putat, hallucinatur saepissime, in errorem seductus rebus fallacissimis ; potissimumque si judicium deducatur ab ingestorum vel egestorum facie, quae ViX ullum, ex quo aeque decernere possumus, signUm praebet ; ingesta enim diffunduntur, mutantur, et ejiciuntur ; et fluida secreta per organa secretoria producuntur, nec forte in sanguine ipso existebant. Praeterquam cognitum est, causas fibras motrices glandularum assicientes, illa quae secernuntur variare. Hinc dissicile
12쪽
est dictu effectum adesse, quoniam causa ade
SANGUIs ex tribus partibus constat, sero nempe, lympha coagulabili, et globulis rubris, quae inter se diffunduntur, habentque suum a natura constitutum modum, a quo si deflectunt, morbus imminet. Sero fluiditas, lymphae consistentia, debetur ; exinde cohaerentiae inter particulas humorum, prout magis abundat lympha, Vel serum, duo dantur vitia, excessus ac defectus. Hic tenuitas, ille spissitudo seu lentor, dicitur; de quibus pauca in ordine. LOQUITUR primo Gaiabius de spisitudine, quam in tria genera dividit. Primum ponit defectum aquae, Vel eX paucitate magis fluidi humoris, prae minUs fluido, pendet. Jam nos
accingamus, causaS, qUas censet tale esticere, ad eXamen reVocare. Ecce verba illius : Potus parcior, eXCretiones lymphaticae, i. e.
Lyae, auctiores, disssipatio humidi per motum, calorem, &c. absorptio aut restagnatio ejus dem a crassamento separati, id malum producunt ' ViX denegandum est, haec posse spis tudinem proferre ; eXpendam US VerUm, qUO- usque valeant. Flu oris conditio mutationes
13쪽
Perpetim patitur, haud tamen morbidae censendae sunt; nam, ex quantitate fluidorum deglutita, uberius vel parcius fiunt secretiones;
quapropter quae continent vasa eundem conservant statum. Itidem, si detur fluidorum conditio, aquosorum abstractio quidquam Valere videatur; attamen, nonne in VeniamUS,
oeconomiam humani corporis ita in aequi pondio poni, ut una secretio minime augeri possit, nisi altera imminuatur ; perspiratione, V. g. Uberiore existente, urinae copia halitusque pulmonalis minuuntur, et mutuam inter se praestant Vicem excretiones serosae. Singularem itaque adesse constitutionem oportet, scilicet omnes secretiones quae fluidissima ecorDOre asportant adaugeri, antequam spissitudo morbola inducatur. MOtU8 calorque, procul dubio, aquosa dissipant; Veruntamen, nonne inter se conjunguntur Variae fluidorum partes, lympha coagulabilis, nempe, quae sanguini spissitatem tribuit, cum iero conjungitur, acieO Ut ViX eSistimandum sit, aquae pOYtionem praeter naturam aD strahi posse; visi
simul abstrahatur pars lymphae coagulabilis tPorro etiam, si concedatur motum caloremque B tenuis
14쪽
tenuissima disipare, numne valeant spissa
reddere tenuiora 2. GA UBIUs pergit loqui de duobus aliis generibus spissitudinis. Paragr. 283. Nascitur et iners gluten in humoribus, cum crassamenti ParS mucosa Ultra modum increscit: Haec aquae amans, hujus quoque abundantem copiam imbibcre ac in viscare potest ; uncle species haec tenacitatis, a priori di Versissima, or tum habet eX alimentis glutinosis, coctione debiliore, circuitu humorum languente, intermi sto motu animali, frigore, retentiS e Acre
mentis mucosis. 'Mucu M in sanguine adesse, nullum experi. mentum probat. Et, quia glutinosa assum an tur, haud aequUna est concludere, in sanguinem pro isthac ratione ire. 3. QUOD attinet ad tertium spissitudinis genus, Paragr. 28 q. Crasia mentum porro superpondio suae terrae, in qua vis cohaestionisma Xima, laborare potest, atque hinc tenacitas naici pessima, sicubi, et aquae defectus, ut sieri aisolet, accesserit. Discrepat autem hoc vitium pro Vario terrae cum materie salina et oleota connubio. Acor inhaerens stipticum
producit concrement Umi qUO Vel aquosus etiam latex lolidescit. Pingui obvoluta terra pi.
15쪽
ceam in amurcam abit, quae, resinae in mo-dUm, aquam respuens, tenacissime vasis ad .
haeret aegre abstergenda. Terrestria, dura, sicca, austera, adstringentia, farinosa non fermentata, glutinosa pinguia, coagulantia, refrigerantia, stupefacientia, titulo cibi, potus, medicamenti, veneni ingesta, materiem dant, cui si junguntur, V Ic. Nec am Urcam, nec
chemiam Gaubii intelligo; et hypotheticas esse
probabile est. ΙΥΑ ut A lentorem scholae Boerhaavianae tam famosum incerto fundamento inniti liquet. ILLUD, quod ad tenuitatem attinet, in duo genera dividit, in aquosam scilicet et salinam, 287. Paragr. Prima, eaque simplicissima, species aquosa dici potest, cum ortum de oeat aquae humores inundanti, qua reliqua principia nimis soluta et distula in moleculas justo
minores, laxi US cohaerente S, tenuantur. Sequitur, abusum aquosorum, maXime Calidorum,
vitam desidem in aere humido,' &c. AQUOSA tenuitas rarior est certe, quam plerisseque visum fuit; aeque enim ferme arduum est, aquam in vasis corporis humani sistere, ac imbrem in cribro gerere. Emuit per eXcretoria tam celeriter quam ingeritur ; nec eXplicanda
16쪽
canda est haec tenuitas aquosa, nisi omnes excretiones serosae, sicut Urina, perspiratio, eodem tempore deficiunt. At, num unquam hoc accidisset 8 Profecto rarissime accidere potest; alius excretionis imminutae munere fungitur alia adaucta. Verosimile videatur, aquosorum magnam vim hydropem esiicere posse e vasi.bus in corporis cava essi uendo : Et hoc raro evenire creto; temulenti enim, non semper hydrope corripiuntur; et complures largissime de aquis mineralibus epotant impu
ERGO, etsi tenuitatem aquosam denegare imis postibile sit, nihilominus rarissime occurrenda
ALΥΕ Α tenUitatis species certius obtinet; sanguinis circulatio quodammodo facit, ut fluida tenuiora salinaque evadant. Et cognitum es, hanc fluidorum diathesin variis causis majorem reddi posse. Tenuitas salina patescit, ut in scorbulo , et ex alimentorum et egestorum conditione, quae sale scatent. Ex quo haec tenuitas salina maXime constat, quae- 1lio est, quam forsitan verbis exsequi non
possum US.' Liud on the scurver.
17쪽
possumus. Multa de acrimonia fluidorum oleosa, et de salina et terrea, locuti sunt medici : Ex his tamen salina tantum bene cognoscitur ; et de hac pauca dicemus, quatenus in valeat. Gaubius hanc rem scite tractavit,
notando, acrimoniam eXternam ViX unquam
posse morbos creare quia illius effectibus obsistit natura : Corpus qua ostiis porisque patens introitum alienis concedit, janitore sensu custoditur, qui ab appulsu acri irritatus motus ciet, quor iam efficacia constrictis viis hostilis materies eXcludatur, aut aliquo usque admissa rejiciatur, saltem diluta ac obtusa utiacunque mitescat. Apposite insuper dixit, cibos potusque, quos homini in alimentum destinavit natura, blandOS esse, miteS, nec emi nente quodam acrimoniae gradu pollere 'L1NGuΑ facultate acrida distinguendi potitur; stomachus tantam sensibilitatem habet, ut saepissime talia rejiciat; quum autem inventriculo maneant, ibi fermentationem patiuntur, quae Vel indolem eorum commutet, vel faciat ut cum aliis misceantur et obvolvantur. Cum ad intestina perveniunt, vel eli.
minantur statim, vel quodammodo diffunduntur, involVuntur, Vel neutralia fiunt; et cum
18쪽
fluida intrant, se ad aquosa adjungunt, et quoddam eXcretorium stimulant, quo eX systemate ejiciantur.
Ex his itaque colligendum est, acrimoniam hactenus in pathologia nimis late dominari ;etsi ne abnUendum est, acrimoniam invitis naturae conaminibus irrepere interdum, morbosque praebere, Ut in Variolis, rubeolis, aliisque, e X contagione pro Venientibus ; de natura ejus utcunque nihil scimus; vel de specificis quibus superetur; et tantum in potestate
nobis est, febrem temperare. SED, Ut ad propositum re Vertamur. Aristhritidem ex materia morbifica originem duia cere, perVulgo, Ut supra dictum fuit, opina. bantur medici; praeterquam autem quod rarior est haec causa morborum, et etiam, cum existit, de ejus natura sanationeque ParUm Omnino no VimVS, quin motuum statum temperare ; in praesenti, contra hanc materiae moris bificae opinionem, ObjectioneS generaleS eX-tant seqUenteS.
I. THEORIA haec fallax et hypothetica est. Nemo per ullam sanguinis eXcretionumque analysin, quatenus scio, talem materiem revera e Sistere, hactenus ostendere potuit. Hanc
19쪽
Hanc rem ad amussim perscrutari, nequaquam necesse est. Nam futilem esse ab iis, qui eam amplexi sunt, inter se minime convenientibus, clare constat. Alter muci l agi nem, alter vero salinam acidam, aikalinam, neutram Ue, &c. Pro ejusdem causa agnoscit. Syden hamus calorem putrescentem, et acrimoniam; Boerhaavius denique ipse, liquidi nervos irrigantis acrimoniam, seu lentorem nimium, eam statuere Voluit. Hae igitur opiniones diversae atque contrariae e
UNA tamen opinio, materiem scilicet esse terrenam, magnopere Viguit; et profecto, concretiones articulorum cretaceae, istius veritatem confirmare Videntur; ex quibus hypothesin stabilitam esse, probabilius est. Sed, a lmateria quaedam terrena interdum juxl l articulos conspici possit, nequaquam in morbi initio, et saepissime nunquam omnino, accidit. Ne unus quidem inter viginti concretionibus hisce podagricis forsitan laborat. Quando morbus aliquo tempore duraverit, solummodo tunc adparent; et mali haud causa, ast essectus prorsus, videntur et Ad quod com
probandum Statilius enititur '. et . Si materia istiusmodi etiam conceda
20쪽
I 6tUr, eam neqwdem Phaenomena enodare posse, asserimus. Ouo sit ad articulos determinatio ῖ Quonam exponi possit absorptio tam repentina 8 Unaquaeque oeconomiae analogia animalis, pro tali materiae transsatione subita, qualis a pedis pollice ad ventriculum usque obtinet, rationem eX promere, Omnino inops est. Ex uno pedis digito ad pedis diversi alterum mira Velocitate transit, et eodem brevi intervallo ad sedem pristinam denuo se confert. Anne Ullum commercium, unde hoc factum eXponamVS, eousque adparuit 8 Certe nullum. 3. NEQUE profecto ex materiae morbisicae depositione eX poni possunt vehementes ii pa-roxysmi ab animi pathematibus subito exorsi, quae adeo non humoreS CXtrorsum cogant, ut vim vitalem quam clarissime minuant. . QUIN et arthritis iis ipsis pathematibus saepius lubito sanatur, quae, ad horum sententiam, materiem morbificam eXteriora versus Propellere, ac parOXysmum eXcitare, magis quam tollere, debent. An hanc doctrinam defendendam, omnia argumenta adhuc adducta refellere in promptu est. Sat sit dicere, quod ea in genere erro'