장음표시 사용
1쪽
3쪽
7쪽
9쪽
Eam liballi Tacite de ullo Agricola partem, quae
res in Britannia gestas continet, magnopere et a priore et a tertia differre plerique interpretes et editores suo iure annotaverunt. Nam cum tota vita contineatur quadraginta sex capitibus, imperium Britannicum spatium non plus Septem annorum comprehendens undetriginta capitibus illustratum est. Deinde vero multa in hac libelli parte insunt, quae aut ad vitam Agricolae componendam parum pertinere aut dicendi genus a vita enarranda alienum prae se ferre videantur. Accuratissime de ea re egit Andresen in dissertatione, quae inscribitur: Dieantstehun undaenden des Tacitetschen Agricola.' Separatabdruc aus de Festschris gur rittenSaeularieter de Berlinischen Gymnasium gum grauenΚloster. Berlin, eidmann 8 24 S. Ι quaecunque praeter longitudinem in media Agricolae parte offendant,
ita comparata esse, ut ad historiam potius quam vitam scribendam pertinere videantur, rectissime disseruit. Ac praecipue hosce loco orationem atque colorem rerum magis quam vitam scriptoris proprium prae se derre
10쪽
i descriptionem Britanniae insulae et eius incolarum; 2. historiam rerum a Romanis ante Agricolam in Britannia gestarum L nonnulla a vita moribusque Agricolae illustrandis aliena, ut ea, quae cap. 14 de Hiberata insula, cap. 7 de militum iactationibus, cap. 25 de navalium et terrestrium copiarum commercio et aemulatione, cap. 37d Auli Attici nece legantur; 4. Calgaci et Agricolae orationes; 5. fugam Usiporum. Atque ea ratione disputationem instituere liceat, ut
primum, qua ratione ductus acitus in media libelli parte illustranda tam longus fuerit, deinde, qui sit
factum, ut in hac parte rerum potius quam vitae scriptorem ageret, explicare studeam, postremo de compluribus eorum locorum, qui aut omnino non pertinere videntur ad vitam illustrandam aut ita comparati esse, ut potius res in Britannia insula gestas enarrent quam facta moresque Agricolae, accuratius agam.
Sed priusquam de his rebus quae mihi proposui exponam, breviter indicandum est, quid de consilio, quo hic liber conscriptus esse videatur, sentiam. Ac probandam esse Urlichsti sententiam putaverim, qui id egisse acitum in componendo Agricola statuit, ut vitam soceri carissimi et dilectissimi, quem exanimi sententia virum domi bellique magnum duceret et cuius facta moresque pulcherrimo claudis monumento