De Ecclesia Septempedana libri 3 auctore Joanne Carolo can. Gentilio e Sanctoseverino 1

발행: 1836년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 로마

12쪽

DE ANTIQUA ET NOVA :

S pereupidis gloriae, ac doctrinae hominibus majori quid suam incitamento et virtutis, et laboris esse Onon potest, quam si patriae gloriam propositam sibi esse animadvertant Sie maximo totius Graeciae conventu, ludis olympiacis , celebratae potissimum suerunt civitates Graecorum, quod earum laudibus fortes viri, veluti quibusdam stimulis, ad Olympia certamina concitarentur, iisdemque laudibus, uti praemiis, si sorte victores evasissent, donarentur. Sic Pindarus, quum Xenophontem e rinthium olympionicam virum fortissimum exornare laudibus vellet, ipsam illius patriam in caelum esserendam suscepit. Ita igitur mihi

iam inde ab aliquot annis, si licet grandibus

Disi iam brum Cooste

13쪽

uti exemplis .in parvo, vobiscum agendum arbitratus sum, cives, ut laudibus vos vestris ad omnia virtutis studia vehementius Provocarem, atque incenderem: dum meas esse partes duxi id essicere, ut sciretis quidquid de patria vestra in vetustioribus literarum monumentis Positum inveniri potest. Et si forsan paulo fusius res aliquandiu commemoravero; hoc unum animadvertatis contendo, municipalem historiam

utiliter nunquam scribi posse, et comiter legi, nisi publicis rebus privatae devinciantur. ii an ea Piceni parte, qua Potentia flumen mitissime periluit, in planitie non longe ab Appenninis montibus , cui aeris, amaenitatis, et fertilitatis laus est deferenda, quam agro

Piceno tribuit Livius, Strabo, Martialis, aliique; S te edam ( fuisse majores nostri

si Strabo lib. Si et 8. - Plinius lib. S. cap. 2. is.

Claudius Tolom. in 6. lab. Eur. - Iginus Liberius Augusti Frontinus de coloniis romanis. - Balbus Mensor. Tab. Peutingerianae. Urbicus. - intelius Thesaur. geogr. - Sigonius de regno italieo lib. . l. - Reeisperius. - Ba cius de nutur. vin. lib. S. - Merula cosmog. p. 2. lib. d. Alberi ius descript. Italiae. - Blondus dec. i. - Nigrius geogr. com. T. - Prantonus de laudibus Piceni. - Anto-nellus IIist. Ascul. lib. 2. - Cluverius lib. 2. - Cellarius

14쪽

per Onus usque ad haec tempora tradidero, ono sere milliario haud procul a situ , in quo modo Septempeda nom seu Sancte severint c vitas assurgit (i). Et revera adhuc conspiciuntur maceries durissimae structurae, et lapilli fluviatiles ita conglutinati, ut unam materiam verius 'diceres , aeque ac Perantiquae urbis fundamenta a villicis terram altius fodientibus saepe saepius reperta. Ex iis addiscimus, illud structurae genus apud Septempedanos in usu fuisse, quod tophis seu lapidibus inaequalibus constabat, romia ' Potius , quam quadrati formam praeseserentibus. Ut autem opus firmius consisteret, atque Parietes externam quoque faciem, inluentium oculis praestantiorem Praeherent; usum ipsi Progressu temporis rece-runt . ut passim rudera fidem: faciunt, coctos lateres eidem operi superinducere. Sed utrius. que structurae genus apud eos in desuetudinem abiit, et, nonnisi lateribus iacentibus, tenacique calce coagmentat is, sive minoribu ,

ij Eudo episcopus Camerini in diplomate lato anno Os relat. a Muratorio. - Caelestinus III. in bulla an. iis8. Gregorius IX. in bulla an. l228 - Berlingiarius geogr. p. id. - Itin. Ant. Pii, aliique. x

15쪽

qui Iaterculi vocabantur, sive maioribus, quos frondatos appellavit Plinius, ( aedificia constructa fuere, Patentibus ubique figulinis, ubi

dominorum ac saepe consulum nomina in Iateribus inscribebantur, quibus non semel comsulares sisti sunt emendati, et ad nostros illustrandos oportuni caderent , si barbarorum immanitate, aut civium socordia non periis sent omnes. Ex iis autem consequitur, ut

faeile conjiciatur aetas tempusque, quo oppidum fuit constructum atque prolatum. Nam quae somniarunt aliqui de urbium conditoribus, deque aliis populis, qui saeculis, multis ante Romam conditam floruerint, quis hoc tem-Pore mmmemorare audeat' Fuit olim 2) istius. modi fabellis pretium; nunc una veritas exrquiritiis et probatur. Esse tamen Septempedam longe .antiquissimam neminem negatu

rum credo, ' .

. Nomen ipsum varias tulit mutationes, ita ferente temporum usu , apud quem summa est potestas in linguis, hominumque sermone.

16쪽

vero incolae a Plinio S tempedani sunt dicti.Ηanc igitur nominis mutationem post Plinii aetatem aeeidisse arbitrore nam omnes, . qui vix ullam antiquitatis cognitionem habent, norunt, quarto in primis , quinto, et sequentibus aliquot saeculis a Christo nato pro una passim alteram usurpari literam consuevisse. Neque devexiori solum aevo, sed, adhuc florente lingua latina, hujusmodi transmutatio cepit obtinere. Imo Pronum maxime fuit librariis in antiquis voluminibus exscribendis depravare , ct Pervertere nomen, quod neque ipsi unquam audierant, et, cujusmodi esset, utpote jamdiu obsoletum, ignorabant. De Septem pedanorum rebusi ante Picentum foedus eum romanis initum quid dicam non A.U. Chabeo. Nam ante annum qid. ab urbe condita, sida

2) i. B. Cancellotius in vit. S. Severini Episc. lib. d.

17쪽

3 6 T. Manlio Torquato, et M. Fulvio Petilio eonsulibus, frustra quaero ( ex historia, quomodo

Septempedani una cum Picentibus societatem illam percusserint, quae, teste Sigonio, ad annum unum supra triginta suit deducta. Laborantibus enim de salute patriae romanis ex civitatum Etruscarum bello, et ex Samnitum d feetione , auxiliumque a foederatis petentibus, scimus, Picentes, Pecuniam , et milites paratos ex formula esse, et, si Pluribus opus esset, plu- A. U. C. res daturos, respondisse (2 . Et id sane roma-Abs nis percommode accidit, dum anno abs. in hostium ditiones iterum invadentes omnem eorum impetum, et invictas vires mirabili, ac prope ineredibili felicitate perfregerunt. Dum ita, Picentibus coadjuvantibus, rommani late rerum in Italia potiebantur; Galli Senones induci non poterant, ut victorum decretis subscriberent; imo populationibus gras-xabantur in Aretinos , qui foedus eum republiea jam inierant. Quare consul per Picenum

ti) Livius lib. s. - Florus lib. l. - Eutropius lib. 2. - Livius lib. io.(n Pirentibus gratiae actae - Pirentes in si manani Populi Menere - Plinius. Disii troes by Cooste

18쪽

in. eorum fines transgressus non paucas edidit nobilium caedes, urbes passim cum incolis inflammavit , et haud multo post pluribus in locis pene ad internecionem eorum acies delevit. Atque hoc pacto illud atrox bellum suit extinctum, quod nisi cito , Piceno opem ferente,

repressum suisset, egiremam forsan Romae vastitatem , et capitolio rursus flammam allatu.rum videbatur. lUbi ad pacem ventum est, et ad coIoniarum deductionem in subactis Gallorum agris. romani praeprosperae fortunae nimium fidentes in Picenum insolescere, et ad tyrannidem sua Potentia abuti coeperunt. Quare bellum est (i ortum, quod, quam funestum fuerit Septem- Pedanis, nemo ullis unquam verbis consequi A.V.C. Poterit; quodque tamen ad annum a8 . fuit h8. dilatum; nam Prius romani in magnas volu runt angustias adducere Carici nos, et Umbros Camertes , qui satis firma praesidia communi

19쪽

hosti opponebant. Publius Sempronius Sophus, et Appius. Claudius Romae tum consulatum gerebant. Claudius igitur Camertes prostravit . et Sempronius , Picentum seritate nihil deterritus, cum Paucis exploratum ivit, undique advolantibus nostris, quos ille mira animi constantia contempserat. Pugnatum est interea alio quoties, irrumpentibus romanis in nostros; et modo illi, modo nostri victores abierunt, donee tandem Sempronius omnem vim expugnandorum Picentum adhibere constituit. Jam enim tanta armatorum vi loci omnes, erant oppu gnati , ut non modo concuti tellus, sed tota

Passim uiscere videretur. Tum Septempeda inius victoris concessit, et acerbissime, tulit sibi antiquorum jurium facultatem ereptam. Et li. eet P centus, qui e caede profugerant, ad audendum fortiter essent animati ; tamen Pr misiis (l integra fide steterunt, aeque Re nostri, ad quos Praefecitim quotannis ex urbe missum suisse teneo: nam ex subactis Picentum oppidis minime nostrum, quidquid

se his at Bere ardus Gentilius de Rovellono (2 ,

20쪽

si est eximendum, cum bellum sane, atrox atque

universum ( respublica in Picentes gessis set, cumque illud a Velleio Patereulo descriptum ad tempus aliud sit referendum. Piceno et tota pene Italia domita , ac bello primo Punico confecto, M. Flaminius Censor. viam Flaminiam munivit, et circum instruxit. Quod licet summo Septempedanorum bono caderet , in eodem lamen abjectionis gradu eos adhuc perseverasse video e nam romanis de hostibus devictis triumphum tantum iducere, et propagandi imperii fines studium, linica laus . erat. IIoc instituto, alternis annis ingentes e Pias educendo, populos bello superatos haud humaniter suscipiebant, et victi nihil imp trabant aliud , nisi ut castra sequerentur. Interim Saguntum, urbs amica populo r

mano, ab IIannibale Carthaginiensium d e dele. tum secundi belli puniet principium fuit, et Italiae, ac praesertim Piceno novarum calamitatum origo; donee I annibal a suis in Africam revocatus signa cum Scipione contulit, et victus profugit in Asiam, Carthagine domita atque subacta. Dum haec agebantur, Senatus in comi(ii Plinius hist. nai. lib. d. - FIoius lib. i.

SEARCH

MENU NAVIGATION