Quænam fuerit mulierum apud veteres Graecos conditio?: oratio in Theatro Sheldoniano habita, Die ...

발행: 1846년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

IN THEATRO SHELDONIANO HABITA

7쪽

QUAESTIOΝΕΜ sane multiplicem ingredimur: nam Permagnae suerunt saeculi Homerici Dorum et Ionum, tam in hac re, quam in aliis dissimilitudines. Itaque orationem nostram ita disponamus, ut quae sint uniuscujusque gentis vel aetatis propria, quae denique Graecorum omnium communia, Pro virili ostendamus. Modo meminerimus eos, de quibus ahitur, non Graecos solum fuisse, sed homines apud homines vero quosvis non posse non multum valere mulierum formam atque ingenium, matrum auctoritatem, uxorum caritatem,

liberorum pignora. e sorte, dum omnia formulta quibusdam luculentioribus quam verioribus obstringimus, intelligendo, quod ait Terentius, saetamus, ut nihil intelligamus. Heroica autem virtus, ut a Iove principium eapiamus, bellica quaedam fuit, et cum eximiis corporis viribus conjuncta. Cujus natura muliebris cum particeps esse nequeat, fieri non potuit quin, ut a persectione summa ablegata, aequo mi-A 2

8쪽

4 Q ΕΝΑΜ FUERIT MULIER noris aestimaretur. Μulierum tamen conditionem

honestiorem fuisse multo atque digniorem apud Homericos illos, quam in liberrimis, si Dis placet,

recentioris Graeciae civitatibus, et credo, et me probaturum spero Cujus rei causae sunt ab ipsa. Heroum indole repetendae. Hanc vero, ut a minum Homericorum speculo utaris, eroum

occidentalium non prorsus dissimilem fuisso dixeris: modo religiones eximas, et qui ab iis

pendent mores atque affectus. Argumento, Bacta toties agamus, Shahesperius erit noster, qui Christianorum Equitum mores atque Sermones, non sine convenientia quadam atque decentii, personis Homericis mutuos dederit. Istiusmodi vero animus, ut sublimior est ac generosior, ita suapte natura sceminarum quodammodo verecundiam assert certe non is est, qui in imbecillioresse sortem praebeat, aut justam iis libertatem indignis suspicionibus praecidat. Sed exempla proferre in promptu est. Ipsius Hectoris persona, in qua, ut nobis, ita sibimet ipsi admodum placuisse Homerum libenter crediderim, unde magis colorem trahit, quam ab egregia illa tum uxoris caritato tum caeterarum mulierum observantix Hic enim, orantibus suis, ut se ultrici Achillis irae subtrahat, obstinato in mortem animo ita secum reputat;

9쪽

APUD VETERES GRAECO OONDITI, 5 Eodem spectant, quae super mortuo testificatur Helena: αλλ' οἴσω ΣΕΥ ακουσα κακὸν μος ουδ ασυ λον λ ει τίς με καὶ ἄλλο ενὶ ι γάροισιν ἐνωτοι--ἀλλὰ συ τόνγ' ἐπέεσσι παραφάρι-ος κατέρυκες σῆ τ' αγανοφροσύνη καὶ σοις ἀγανοῖς ἔπεσσι.

Tum vero Achilles etiam, Heroum princeps et eTemplar, quanquam in plerisque parum humanus, Briseida suam satis honeste habet, idemque verbis optime conceptis amorem conjugalem laudat, --ε δεπις ανὴ 'Mὸς καὶ ε χέφρων τὴν αυτοῖ φιλέει καὶ κήδετα , ως καὶ ἐγω τὴν ἐκ θυμου φιλεον, δουρικτε v περ σουσαν. Nec alio verti debet quod Homerus, sive quis alius fuerit Hymni Apollinaris auctor, aretalogorum Occidentalium prope ritu gloriam canendi suam virginibus Deliis servandam commendat atque praedicandam. Dein mulierum nobilium aeque ac virorum nomina pica illa ἐπιθετῶν magnificentia ubique cumulantur; nec vel unum, quod sciam equidem Homeri locum inveneris, quo sceminei generis contemptus, nedum odium significetur. Accedit quod vita eortim hominum agrestis erat

atque soluta, et naturam, ut quae maxime, ViVam

10쪽

6 QUAENAM FUERIT MULIERUM

et incorruptam reserens quod amplificandae rei muliebris esse satis est perspicuum. Ondum ingruerat illa publicae felicitatis notio, quae cum privata non posset satis consistere. Ondum Graecis desierat res cara esse Domus Pro uxoribus adhuc et liberis, non pro patri tantum et gloria pugnant. Bello consecto patre milias fiunt, non oratores, judices, athletae publici. Itaque mulierum Homericarum, sicut virorum, ita nobis depicta est simplex sane et rustica, cultusque et aruum elegantiorum expers eadem tamen dulcis et honesta, et naturas accommodata. In aedibus quidem interioribus nimium aetatem degunt, non tamen, ut Asiaticae pleraeque et Athenienses, in iis

Perpetuo obserantur. In atrio, ac medio Onvivarum circulo quotidie sedet rete virorum sermonibus interest Helena libere in publicum prodeunt ausicaa, Andromache, Troades aliae: descendit in procorum coetum Penelope, quanquam, ut e Postulabat, cautius, et non sine comitibus. Dein studia mulierum videmus ad nostram politiorum hominum elegantiam satis mehercle inurbana. Reges regumque Pueri adimenta custodiunt, boves ad epulas vel sacrificia caedunt atque torrent. Regum uxores atque filiae artem textoriam, cujus, ut apud Heroinas Christianas, laus maxima, exercent, ancillis pensa dividunt, penum curant, liberos, civitate nondum

SEARCH

MENU NAVIGATION