장음표시 사용
11쪽
narum artium sedes , ac totius miraculum Orbis, frequentibus barbararum nationum in Italiam incursionibus saepe diruta atque Vastata , non solum imperii majestatem dignitatemque Verum etiam: eleganti rum disciplinarum studia , eloquentiaeque laudem amisiit : ad
aut nulli aut admodum pauci Epistolarum scriptores reperium ur , quos aequo animo ferre legendo possimus. Et quamquam Seculo decimoquarto Dantes Alia gherius, Ioannes Boccatius, ac praesertim Franciscus Petrarcha omnium primi conati sint mortuam latine scribendi facultatem tamquam ab inseris excit
re , successis non infelici; mul
12쪽
tum ramen & ipsis defuit: quod quidem facile essent consequuti , nisi postea mutato consilio, maluissent illam linguam, in qua
nati erant, quamque una ςum Iacte nutricis sexerant, vocibus
augere , figuris dicendi ornare,& ad persectionem absolutionemque perducere, quam in ea lingua ex aureis illis antiquorum scriptorum libris, quos bellorum
calamitas reliquos fecerat, tamquam ab Orco retvocanda Opexam perdere: in qua excolenda& naturali illius puritate nitore que persequendo bene cuin illo agatur, qui cuipiam ex veteribus scriptoribus proximus, sed bio go tamen intervallo proximus accesserit . Latuerunt post bos utime literae nod p u S λ
13쪽
nos ' sed rursus Nicolao V. Ponti Max auspice , a nobilissimis ingeniis excitatae re Vixerunt.
Etsi autem alii his atque alii successerint usque ad nostram aetatem ; nec unquam Latio latinus aliquis scriptor egregius defuerit , eorum tamen hominum , qui scite eleganterque Epistolas scripserint, magna semper paucitas extitit: quod profecto cuidam rei magnitudini difficultatique tribuendum LMultis enim dc multigeneribus rerum atque artium cognitionibus neceste illi est , qui recte Epistolarum scribendarum laudem spe atque animo commplectitur ' ad quam assequendam multis est opus literis , Opus ingenio, opus eloquentia, Opus
14쪽
Tirerum maximarum usu , Opus inprimis acerrimo exquisitoque
judicio. Verum enim vero post prima illa antiquitatis lumina vix ullus Epistolarum scriptor exstitit, in quo haec omnia suis
absoluta numeris reperiantur , praeter IACOBUM SADOLE-Tu M Cardinalem quo nem nem, in eo praesertim genere scribendi , ad eorum quos mia rata est antiquitas laudem, propius accessisse omnes fatentur . Sive enim sermonis nitorem dc nativam quamdam pulchritudinem , sive rerum gravitatem
stolis limatius, gravius , ac ira omni genere persectius optari potest Z Quamquam autem Cardinalis lite praeliantissimus: , a
15쪽
summis Pontificibus Leone X. Clemente VII. & Paulo IIL temporibus dissicillimis, ad gravissi-
'ana Sacerdotii & Imperii nego- tia continuo adhibitus , in ma- gnis vitae ac studiorum impedirui. mentis versatus fuerit, adeo ta- . . men ingenio ac labore profecit , ut dicendi facultate ex multarum
siculorum scriptoribus quos cum illo conferas paucos itavenias,' quem praeseras. , plane dicas
monis imbutus , nitidus semper mundusque, & ubi res postulat splendidus ac magnificus , ita Ciceronem & ut quisque Ciceroni proximus imitatur & Ω- quitur; ut non eadem quae illi , , sed libet solutusque incedens,
16쪽
ejusque oratio . non inepta ac putida verborum M. Tullii conquisitione constructa , inon jejuna , non inops, non succi illita & tamquam intempestivis conspersa flosculis, non in angustiis haerens , sed suo innixa pondere , suo illustris nitore , 'splendida ac magnifica . tam quam proprio sonte fluere videatur . Itaque ad omnes tanti
viri Epistolas squas quidem in
venire licuit recensendas evulgandasque animum adjeci. Ac Epistolae quidem Pontificum Romanorum nomine scriptae , jam
editae a nobis sunt. Nunc privatas omnes seu Familiares, cum veteres sive iam antea editas ,
17쪽
collectas additis clarorum virorum ad SA DOLETUM juxta annorum seriem dispositas , ac intres partes distributas , in lucem emitto . Qua quidem ex re , si aliquid iis qui ingenuarum a tium studiis dediti sunt commodi utilitatisque redundabit, totum id quantumcumque est, acceptum Tibi referri debet , Princeps Eminentissime . Quum enim paucis abhinc mensibus Pontificias S A DOLETI Epistolas Tibi obtulissem dixissemque
multas a me praeterea fuisse collectas Familiares ejusdem Cardinalis literas , quae si una cum ceteris jamdia editis evulgaren
18쪽
remus; memini Te consilii hujusce mei rationem mirifice probasse , eaque in medium protulisse , quae me operis suscipiendi studio jam flagrantem magis
magisque inflammarunt . Magnopere enim cum ad artium optimarum praesidium , tum . ad Romanae Sedis decus atque ornamentum pertinere dixisti, ut
disertissimi Cardinalis Epistola:
cum sermonis venuitate atque elegantia , tum rerum inibi e plicatarum Varietate , copia , dignitate praestantes. assidue Ver- isentur in manibus , & in ma- Urem aliquam proferantur lio minum lucem ; praesertim tria i ,
tam Corrupta apud multos itu idiorum 8c scientiae disciplina - . A,
Suscepi igitur cum mea sponte:
19쪽
incitatus,tum gravissima Tua authoritate permotus , Cardinalis Amplissime, omnium S ADOLETI Epistolarum edendarum curam.
Quas quidem nomini dicatasTuo ad Te potissimam mitto: optimi scilicet Cardinalis virique clarissimi , atque hominis disertissimi plenas eloquentiae , plenas auctoritatis , plenas dignitatis lucubrationes , ad Cardinalem itidem omni virtutum genere cum alatissimum , nec cultorem modo , sed & patronum literaram munificentissimum . Quas quidem virtutum laudes si commemorem , dicamque Te ad summam generis no-h, bilitatem, & ad communia amis
. . plissimae nobilissimaeque familiae
OLnamenta , di optimarum scien-
20쪽
tiam disciplinarum , & studium
de omnibus bene merendi adjunxisse , non equidem vereor, ne assentationi dare videar , quae in omnium ore Versantur, sed metuo , ne offendam modestiam Tuam . Itaque a prae dicandis Tuis laudibus abstinebo, praesertim quum eas ita egre giis factis illustres reddideris, ut praedicatione mea debilitari potius , quam ornari posse videantur. Reliquum igitur est, Amplissime Cardinalis, ut quoniam jam hoc tribuisti humanitati Tuae, ut nos in clientelam ac familiaritatem susciperes, tribuat idem constantiae, ut susceptos tuearis ac foveas; nostrosque in hisce
Epistolis edendis illustrandisque
