Epistola Francisci Bocchii ad perillustrem Philippum Valorium ruinam, stragemque fractæ pergamenæ Florentinæ testudinis deplorantis; Pisas

발행: 1604년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

EPISTOLA

FRANCISCI

A PER ILLUSTREM PHILIPPUMVALOR IvMRatuam,'age fracta Pergamena Florentina resadinis deplorantis a Pisas.

FLORENTIAE,

4쪽

PER ILLUSTRI

PHILIPPO VALORIO

FRANCISCVS BOCCHIV SAL.

I AG usque fortasse exauditus est sonitus horribilis, quo nostra ciuitas paulo ante territa est. Numquam enim post

hominum memoriam tam grauis omnium animos terror Occupauit, quam Florentie factum est tunc, cum pars ex

celsior sacra testudinis fulmine percussa est . Dies tris inta, aut amplius coelum nubibus clausum fuerat; lento quodam humore madebant omnia in unusquicque, qui aliquid saperet, cum sibi contianentibus pluuiis ad timorem cuncta proponeret, nescio quid triste ani- in secum agitabat. Sexto igitur Calend. Februarii paulo post quartarum noctis horam, cum eadem dirae tempestatis conditio maneret, repente coortis imbribus grandine mixtis,nec sine vento, pyramis sublimior hqrribili fulmine percussa lato hiatu momento temporis proscissa est. Ad sonitum tremendi fragoris excitata est finitima regio cunctis in locis in cana ardere coelum videretur, ne subiectam sibi Florentiam exureret, non sine causa timebat. TereOdcm paene tempore triplici fulmine pars ea quae a similitudine laternae nomen habet, horribili strepitu itidem percussi est qua violentia ingentia marmora repentino suis locis excussa sunt; , cum varias in partes Ecclesia inciderent, miserandum in modum subiectum aedificium deformarunt Pila vero inaurata una cum cruce,quae alias eiusmodi vim aut eluserat, aut firmitate sui roboris exclulerat, nuncpraecipitantis fulguris impetum non tulit. Expulsa enim suo loc'repente decidit, telluri se masno cum sonitu in . fixit. Quod mirum tamen visum est,mira statim serenitas secuta esti quasi ipsa tempestas, plena irarum,cum sutanter excurreret, illato ins-gni detrimento aliquid de sua saeuitia remittendum esse iudicaret. Quinnitimis in bicis sui negotii gerendi causa sub dio erant, ad strepitum ingentis sonitus restiterunti longe a periculo rem totam oculis nota. Iunt.

5쪽

runt. A meridi atque ei regione saerae testudinis erupit repentino εnubibus fumeus ignis, iroceus in viridis, qui horrendo comitante fragore crispisulcans, ruens eam partem percussit primis, que: finitim pile,&cruci ad terram deiecti subito est. Ardere coelum miris modis , tota urbs visa est considere in igne. Qui aberant longius,& res cunctas animo, mente obseruabant,omnino tam dira tempestate aliquod nostrei urbi exitium allatum esse cogitabam. Qui vero domicilium finitimum testudini, prae subiectum habebant,diem plane extremum Orbi terrarum venit se iudicabant. Igneo enim vapore lubito afflati , luce diri luminis oppresti, tu petibus animis attoniti, mortem,cum iam de vita desperastent, expectabant Ingentium marmorum frustis ex a I

to decidentibus, cum ruere circa se omnia putarent, nec sine periculo manere, nec tuto fugere possent, cunctis rebus perniciem minantibus

conclamatum iam esse de omnium vita persuasum habebant. Magnas ingentium marmorum moles intueri, quas viginti hominum vis dissiculter ergatarum praesidio moliri solet, etiam nunc viris grauibus te rori est quibus vel ericulo defunctis Maudiri strepitus, ceruicibus imminere ruina cadentis testudinis videtur. Si viveret nunc is , quiram sublime , tam mirandi artificii pulchritudinem excitauit, dolerer Vtiq;, nisi fallor,& magno se moerore amictaret; cum eam partem abesse perspiceret, quae dignitatem testudini, & splendorem operi sua sponte pulcherrimo addere solebat. Comminuit vis fulguris minuti sitimas in partes, quicquid ignorum nacta est marmorum eius loci, qui medius testudini subiectus est; Vt commigrare alid sacerdotum cho' rus sit coactus, qui ibidem quotidie sacra conficere, diuinis precibus dare operam consueuerat. Sed tamen, ut in malis haec res una consoIatur; quod testudo ipsa nullo loco rimosa, vim cadentium marmorusextiter sustinuit, , ne se ipsam fulgurum immanitas infringeret, per belle propulsauit. Haec tamen excelsor. pulchrior, dignitatem suam retinet, , vel nobis lugentibus, suo splendore adhuc ridet; quae malchritudine. robore munita,quicquid irarum moliatur aer, facile eludit. Compertum nobis est, totam nostram urbem exultasse letitia, cum sublimior illa pars tam scite, tam commode constituta est; nunc

contra cadunt cunctis paene lacrimae, cum eam deiectam , Mesorma tam inruentur Signis aedificiis, picturis nostra ciuitas ita ornata est, ut ceteris ciuitatibus omnium concessu antecellat sed hoc uno artifcro sacre; testudinis cuncta omnium locorum artificia o ibis terre consensu

superauit Philippus, a quo sacrum hoc aedificium conssatum eli,nul lo aliquid eiusmodi viderat,n illis in monimetis legerat,neminem

denique audierat, quamobrem aliorum exemplorem tantam inititue ret, atque Opus omnium maximum conficeret. Sua ipsius indultria excitatus, diuino fletus praesidio eam operissor mam sui ingenua cumine

6쪽

mme inuenit,quae omnium oculis, simul atque visa est, attulit admirationem, 'ς titiam Minime haee ipsa ratio aedificii artificium Dari. cum aut Corinthium spe fi , aut Tuscum sed dissimilis ceterorum, Scsui tantum similis , mirandam in altitudinem absolute pulchritudinis hanc, quam videmus, molem ad coelum excitauit. Multis ille dissicutitatibus conflictatus a pene oppressus parum abfuit, quin rerum magnitudini succumberet; qui tamen sibi addens animum emersit tandem quo volebat ingenii acumine peruenit. Res nulla toto terrarum orbe tam visenda est,inire Sc operis amplitudine, de ingenii pra stantia, despulchritudinis maiestate cum hac sacra m ale conferenda sit. Efferant igitur, ut libet cuius in loci homines res suas, sui' in operibus letentur dii iam id, nobis hae illustri industria huius mirandae pulchritudinis liceat gloriari etenim eo eius laus progressa est, ut admirari possit facilius unusquisque,quam laudare magisq; tacitis voci bus et Terre, quam pro merito ulla ex parte celebrate Illis,qui log inquis ex locis nostrae urbis pulchritudine euocati ad nos veniunt, simul atque incipit fulgere ad oculos huius testudinis plend r, prim letitia, de in . de , cum appropinquant, admiratio, postrem stupor cum absunt propius,exoritur; clim vero admirande altitudini oculos subiiciunt, simiro ordine res cunctas suis locis institutas intuentur, tunc nihil magnificentius , nihil splendidius nihil visendu magis se umquam vidisse profitentur. Lucet gloriosi amscri moles sua sponte,quam Philippi industria fabricata est, summis laudibus celebratur omni u vocibus; cui profectos reliquum aedificium,quod est ab ima tellure excitatum re sideret, futurum omnino arbitrarer, ut nulla laus pro merito, nulla celebratio par reperiri posset, quae ad tantam absoluti operis dignitatem posset aspirare Quicquid erat in Italia optimi artificii atque industriae, Gotthis,&Longobardis cuncta tenentibus, conculcatum est, , furente barbarie, ablatum. Qine iactura fasti sit nobilibus in artibus, nequaquam paucis verbis possiem enarrares obmutuit enim vis dicendi ; rerum optimaru Contemplatio oppressa est tam graue est vulnus melioribus litetis in positum, ut, quo nam pacto qui tam magno malo mederetur, nemo omnino posset reperiri. Humanitas, quae literis, moribus excolitur, facta est incultior, atq; insultantibus barbaris, paenὰ extincta Signotum, S picturei vastitatem experta et illorum temporum conditio; ipsa vero aediti candi ratio nobilissimis in aedificiis vim balbarorum grauiter sentit,c pessime accepta est. Vtcu maioribus nostris cupiditas iniecta esset, ut nostri Saluatoris Matri templum quam amphismum extrue rent,qua tamen id assequerenturi, at somnino amplissima dees Iet Vigebat edificandi quessam ratio inepta & barbara, quae ab nobili, antiquorum ratione discedens speciem illam pulchram rectam deformarat , , quicquid attigerat, mille ineptiis inquinare consueu

rata

7쪽

tat Subiectum igitur ediscium suo quodam iure, ela operis magnitudine se tuetur; sed, si oculos ad testudinem reseras, quς prae ceteris mirabiliter lucet, nihil omnino ad tantam pulchritudinem, quae omnium

vocibus excellit. Obsoluerunt hoc tempore suis in monimentis, quae orbis terrae miracula appellantur; quae tamen si nunc extarent, prae a gnitudine admirabilis industriei huius ac rei testudinis obsolescerent, ut opinor, Minimi a cunctis puterentur. Vtinam eadem forma aedificii molem totam complexa esset,& cum artificio, quo Philippus usus est, plane consentiret: qui splendor supreme Deus, quae pulchritudo emersisset, cum vel hoc in comodo subiecti aedificii testudo lucet tam mirabiliter suamq; pulchritudinem tam splendide ostendita Monstri simile antea videbatur, ut unius hominis vis tam alte, Metam egregie tam admirabile aedificium excitaret, quod mille hominum virtus moliri posse non putabatur expertacst nostra ciuitas, quantum acerrimi homi nis valeret ingenium, ouantum singulari industria se efferret, quam valde res miras mentis altitudine essicere postet opus igitur mirum , excelsum, mirisq, laudibus circumfluens , quibus lau turconimoda caret plane nominibus Lars enim inusitata, irae magnitudine indu

strilinaudita non dum inuenit nomina, cum nusquil laudes laudibus ad suum arbitrium quotidie cumulare non desistat. Spiras illas, candentibus marmoribus insignes scenim libet appellare,quae testudinis tectum mirabiliter distinguunt, quoties inspicimus , nonne miro ouodam ordine artificii dile, tari, pulchritudinem nusquam alibi vi lana summam in nobis moliri voluptatem tacite sentimus 3 Hac ipsam

pulchritudinem excipit deinde laterna magnis explicata marmoribus, pars ea eminentior deinceps exurgit,quae pilae est finitima, cruciavt,cum utraq; sensim, decore cuneatur in coelum, eam speciem visu illustrem omnium oculis efficiant, quam nemo usquam alibi nec huic pulchritudini parem e vidiste fateatur. Nonne id perspicuum est,dum res singulas una ratio sapienter complexa fuerit qua unaquaeq; sibi leparatim, mirabiliter respondet, tacescopus conglutinatum, te sectum, ut in eo nihil, nisi summa industriae laboratum, nihil nisi mimarii scio conclusum esse plane assirme. Si quid enim in pila, aut in cruce, siquid in testudine, aut laterna addideris, aut dempsi iis, nonne cuivis erit exploratum, minus omnino elegans, deterius futurum e Aio.

suis hominibus,qui pietati multum tribuunt in ore et illud,&crebro usurpatur, fieri numquam in tuis sic, ut est ficium,quod ara 'hilippo prodiit, sine pi sidio diuino tam absolute, tam egregie, tam mirabiliter confice ietur; atq; idcirco necesse futile quoniam diuinis rebns inseruiendum erat hut tum vis quedam diuina in eius animum influeret, cum hanc sacram molem extruendam sit scepit. Iure optimo Bonaio tus, qui ceteris huius artificii laude scinIc praestitit, cium resudinein sacrarii

8쪽

saerari Diui Laurenti aedificate deberet, rogatus ab amicis, utrum eandem formam, qua usus erat Philippus,an longe aliam esset inducturus, grauiter respondit; facile fore unicuique,ut variaret ut ver hac sacra testudine meliorem efficeret, nemini vinciuam successurum. Clim ad summum aedificii peruentum est editicando, atque uniuersa ciuitas suspenso animo esset, quorsum tam magni conatus tandem euaderent,anno MCCCCLXI. VIII. Calend. Maii Archiepiscopus Neronius toto cum Clero ad te itudinis planitiem ascendit, ut privo lapidi 'qui erat apponendus, & extremo de more benediceret. Praesto tum fuit etiam primatibus cum senatoribus exillifer, qui rem summa cum laetitia institutam sua praesentia honestaret. Non defuerunt musici, qui eis, qui rerum potiuntur, suam operam nauare solent; ut faterentur omnes, quod sacra testudini faustum esset, felix, nihil unquam esse actum nec magnificentius, nec gloriosius . Hanc ipsam speciem tam dissimilem, tam mutatam nunc si viderent ii, qui tum interfuerunt, magnum profecto acciperent dolorem, nec mediocri se vulnere petitos esse confirmarent. Quod tota urbe nihil est formosius, immo quod toto terrarum orbe nihil est illustrius nunc tam pessime aeceptum esse, de deformatum, ita cli nobis omnibus dolendum , ut vix ouo possimus conquiescere, ullum solatium reperiatur . Praeterea id puim omnium mirabilium maxime mirandum iacere in squallore,&deformitate, ita est miserum, ut numquam nobis presertim ante hoc tempus sit auditu. Mandato tamen Magni Ducis datum est negotium viris edificandi peritis,qui rem inspiciant, tutantem pulchritudinem connrment. Id

circo comparantur marmora, aduehuntur trabes, euocantur homines

cura denique exquisit illima adhibetur, ut sua dignitas testudini quὲm celerrime quam commodillime rellituatur. Suspirat tota ciuitas, nec ine gemitu ad eam partem, quei deformata est, oculos referre potest quae tamen expectatione remedii recreata non nihil se exhilarat nec diu summa delectatione carituram albitratur. Diuina probitate factum est, Vt omnium animos terror, neminem pernicies attigerit iactura grauioris impense facta est , sed tamen nemo tam atroci casu Geram horribili desideratus est. Cum a nebis multum abfueris, me ossicii esse duxi, ut ad te scriberem, de re tam graui certiorem facerem. Ea enim comparantur, viris clarissimis in causam incumbentibus, ut, si

quid moereres, facilesistum dolorem ibi his meis literis exhauriri posse arbitrarer . Quod si usu venit; a me meo officio consultum esse, , me de re tam graui non frustra scripsisse gratulabor vale Florentia VII. Idus Februarii. CII. DC.

SEARCH

MENU NAVIGATION