Hermanni Conringii ... Epistolarum syntagmata duo una cum responsis. Praemissa Conringii vita, scriptorum index, & de his doctorum virorum judicia

발행: 1694년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAEFATIO.

sed & italiam, Galliam, Belgium, Daniam, Sueaciam, certatim illi cultum & studia sua deferrent,

literisque ultro citroque mi,sis amicitiam cum eo contraherent sancteque colerent. Nihil vel augendi vel assentandi gratia scribo, cujus & causas procul habeo, nec apud Te, Virorum Optime , locus est. Nihil assero, cui non fidem abunde faciant clarissimorum toto orbe virorum literae,

quorum magno numero ea, qua merentur , religione apud Te asservantur. Exilui sa- . ne prae gaudio, cum ad illa sacraria tuo benefieio admissus tot virtute & doctrina praestantium dexterarum opera dc vestigia conspicarer: cum sui emultis paucos nominem Grotu, , Naudas ,

tioso

12쪽

PRAEFATIO. Zeibnisi , mutngeri, umagensellii, Bosii , Arnoldi, pluriumque his similium consecrata aeternitati nomina in illo literarum lasciculo velut in eruditi orbis panegyri convenisse cernerem. Postquam verb&ea, quae literis illis de omni reli- iteraria dc civili gravissime simul atque elegantis si me hinc dc illinc aista atque disputata erant, cognovi: non epistolas, sed thesaurum mihi reperisse visus sum : cui tamen, quod tua benignita te licuisset, nolui selus incumbere, sed, ut cum pluribus communicaretur, publicique juris fieret, .

optavi, auguratus fore, ut summis eruditorum studiis exciperetur,reique literariae non parum lucis fructusque afferret. Quam quidem non tam de meo sensu conjecturam teci, quam certissimis dc rerum argumentis ductus dc temporum. Neque enim ex omni eruditionis ambitu qui .

quam avidius legi, magisque seculi genio arride- Te . Videbam , quam Clarorum Virorum episto- Ias : nec illas, quae scriniis bibliothecae Tuae pa-

13쪽

PRAEFATIO. ternae continebantur, ullis, quae has tenus pro dierunt, concedere judicabam : sive claritatem illorum spectes, a quibus & ad quos scriptae fiant, sive numerum-copiam, quae non unum Volumen grandioris formae implere posset: sive denique rerum & argumentorum cum varietatem tum praestantiam. Quin & industria nonnulla videbam juvari posse operis hujus Epistolici usum, ut non paucis ejus generis praestaret palmamque praeriperet. Quod enim ad manum essent epistolae mutuo sibi respondentes, atque . ex plerisque integra series rebus temporibusque

connexa texi posset: res ipsa subjiciebat. singula sic commodissime disponi edique resis, ut

conjungerentur, quae ex argumentorum tempo

eumque ordine sibi lucem foenerari , plenam que veluti rerum his epistolis acharum historiam referre possent. Quam in rem Cum operaemeae

fidem studiumque Tibi, mr Amplissime, eui

14쪽

per Rei p. negotia huic curae superesse non licebat, offerrem: annuisti facilis meo, quod publicum - esse intelligebas, desiderio, atque ut, quodtemporis & typographi ratio hac vice permisit,duo syn-

ragmata epistolarum , publicarentur permisisti :quorum alterum literas ad Reverendissimum Celsissimumque gloi iosae memoriae Principem dc Episcopum Monasteriensem ac Paderbornensem - Ferdinandum, liberum Monem de Fursenberg,

Musarum quondam delicium & praesidium,alteiu ad Stephanum Balusum V. Cl. Galliae Himis orbis eruditi decus dc ornamentum , & ab his ad illustrem parentem tuum scriptas complem-tur. Quas quidem, cum velut in gustum futu, ri operis sint praemissae, ejusmodi esse affirmare possum, ut nec reliquarum quasi his inferiorum desiderium extinguere debeant, neque tamen non reliqui operis exspectationem praeclare susti- nere possint. Ut enim, quae deinceps forte prodibunt , suis quaeque dotibus placere poterunt,

15쪽

PRAEFATIO. nec, alienis ne obseurentur luminibus, verendum erit e ita. quas nunc emittimus, iis doctrinae n. pibus initiuetae, ea morum gratia Conditae tam pura dictionis venustate sunt exornatae, ut non aliunde auspicatius procedere Epistolarum editio, nec aCrius reliquarum desiderium accendi potuis. se videatur. Quare, nisi omnia me fallunt, n6ndubito, quin quicquid in orbe erudito est elegam tiorum ingeniorum , magnam de, literis hisce in publicum editis Tibi gratiam habeat , de ardentibus votis reliquarum editionem non tam ex tquam flagitet. Patieris verbo l bilio mringi, pro tuo in bonum publicum studio S in paternum nomen pietate haud difficulter exorari, iiquideA me haud vanum fuisse augurem, vel falsum publicorum votorum interpretem cognoveris. Atque adeo ausim jam tum bonitatis Tuae fiducia polliceri publico epistolas inter Perillustrem Baronem de Boineburg Parentemque tuum per aliquot annos frequentissime missas, quae itidem in peculiare voluiqen soc multo spissius proxime colligantur. Qui aieminerunt quis vero etiHi- rorisu anon meminit λ) Excellentissimum istum Emi-

16쪽

PRAEFATIO. Eminentissimi Electoris Moguntini Administrum fuisse Germaniae nostrae Maecenatem, seu recentior placet comparatio, Petrescium, qui cura, provisu, ope, & praesidio rei literariae salutem & incrementa complexus eruditos passim excitaverit foveritque : jam sine vate divinabunt, quid ex his literis sibi polliceri debeant. Qui vero norunt eximium istum Heroalire rarumque fugientium statorem uno omnium Conringio usum esse familiarissime, inque ejus sit num intima pectoris sui sensa & judicia effudisse e fieri non poterit; quin harum literarum ingenti exspectatione teneantur: quas sane qui legerit, non multum Historiam illorum temporum literariam desiderabit. Adderem& civilem: si quidem tempora ferrent, ut sine periculo publicari possent, quae de summis Reipubl. negotiis in hoC literarum commercio subinde reperimus annotata. Sed de his pro tua prudentia videbis: quaeque sine cuiusquam offensione bono publico edi poterunt,

Rug Matim Conringiani nominis, hoc est,

17쪽

PRAEFATIO. vatIae selidaeque doctrinae studiosis imperties. Quo pacto & de re literaria bene' mereberis. de paternae famae reistissime consules. Quae ut non solum literarum monumentis quod quamdiu suus literis constabit honos , aliter futurum non est sed & felicissima generis nominisque Coruingiani propagatione in omnem usque posteritatem insolumis flore sque transmittatur, ex animo' precor. Salvest yale Vir Ampsissime. Dab. Heimst. x Kal. Maji in Acad. Julia.

18쪽

VITA

. EXCERPTA

CADEMIAE IULIAE

tum temporis Pio-Redi ore

20쪽

V IT AHERMANNI CONRINGIL

ERMANNUS CONRINGIUS nanis est

riam urbe, parente FIERMANNO CON-RINGIO, Ecclesiae ibidem Antistite, avo autemJOHANNE CONRINGIO ob religionis persequutionem ex Transisalania eo profecto; Matre vero GALAT EA, RUDoLpHI COPINI primum in Ostfrisia, postea vero in Hollandia Delphensis Ecclesiae parochi, filia, foemina pietatis S prudentiae singularis,cujus ΗΕRMANNus noster fuit proles nona. Quintum aeratis cum ageret annum , pestilente morbo, illic locorum grassante, qua sorores ellus Omnes extinctae, fratre in hac Academia jam tum vivente, correptus est, ita ut sub dextra mamilla anthrax et fuerit exurendus. Doloribus illis territus puer, b bones duos ad inguen postea exortos occultaVit, quorum quidem venenum naturae bonitas ct ineuntis aetatis vigor saperavit, sed valetudinem tamen misere asflixit , in foedam & malignam scabiem mali reliquiis desinentibus, usilue adeo, ut aliquot a morbo mensibus, vix pedibus potuerit incedere, & longo tempore vires recolligere nequierit. Hinc factum, ut non ante se tumaetatis annum elementa prima dcliterarum cha-

SEARCH

MENU NAVIGATION