De Gregorii VII registro emendando

발행: 연대 미상

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

HARVARI COLLEGELIBRARY

5쪽

SCRIPSIT

PROFESSOR P. O. REGIOMONTANUS.

M. BRUM.

185 8.

7쪽

1ngens est nomen Gregorii VII in annalibus et sacris et profanis. Nam in tanta serie pontificum Romanorum vix

alius quisquam repertus est, qui commutata universas ecclesiae conditione statuque regnorum vehementer concusso magis genus humanum usque ad novissima tempora commoverit ac perturbaverit: inime igitur mirandum est, quod do ingonio et consiliis singularis illius viri alius aliter sentire solet, quod multis placent, quae a pluribus improbantur, quod vel prudentissimos homines, cum do Hildebrando

sententia serenda est, in contrarias partes discedere videmus. Neque crediderim, ore ut unquam de eo idem omnes communi sententia statuant, cum eam controversiam, quam definibus inter ecclesiam et rempublicam constituendis quondam intulit, etiamnunc agi videamus non sine magna animorum irritatione.

Verumtamen id mihi non solum admirationem, sed indignationem quandam movet, quod plerique de Gregorii consiliis disputant quasi de rebus crassis tenebris circumfusis, de quibus vix quidquam certius et sciri et dici possit; quamquam facta eius nemini non nota sunt, et ipse, quid spectaverit, ingenua animi simplicitate quam apertissime omnibus hominibus declaravit. Exstant enim commentarii eius et epistolae permultae, in quibus ipse totam rationem

8쪽

- A consiliorum suorum posteritati mandavit, eamque non extremis tantum lineis designatam, sed plenam omnibusque partibus absolutam. Itaque uberrima praesidia, modo ne ignavia obstet, minime desunt ad veritatem cognoscendam, eaque praesidia non in tabulariis inclusa latent, sed iamdudum foras edita sunt, ut unicuique ad ea aditus parvo negotio pateat. Praeter epistolas Gregorii VII., quae per multos diversosque libros disiectae sunt, singularem habemus atque amplam litterarum, constitutionum, tabularum aliorumque commentariorum eius collectionem, cuius potissimum hoc loco ratio habenda erit Gregorii VII. Registrum vocant. Verum ab illo registro, quod publica auctoritate in curia Romana a cancellariis sedis apostolicae rerum administrandarum causa iam illa aetate conficiebatur, hoc probe dignosci oportet. Nec enim quidquam aliud est, nisi privata quaedam collectio nescio quo condita, ut magnum Gregorii nomen posteris commendaretur. Quod quidem opus, quamquam publica auctoritate vix unquam fuit, tamen non modo permagnam utilitatem praebet, sed etiam omni fide dignum videtur. Nam, nisi valde opinio me sesellit, qui id disposuit, usque ad librum octavum publico illo registro apostolicas cancellarias )usus, quaecunque ipsi notabilia visa erant, inde decerpsit, eodemque fere ordine, quo illic invenerat, in suum libarum transcribenda curavit'. Tum demum in extremis partibus collectionis, optimo illo praesidio destitutus, quae sors et fortuna a diversis locis ei obtulerant, sine certo ordine et

I Gregorius ipse registri sui mentionem facit Lib. m. p. 16. et Lib. IX ep. I. f. Lib. V. p. 7. et Lib. I. p. 24.2 Num etiam in tertio libro domando auctori Registri nostri publi-hum registrum ad manum suerit, haesito, cum insigni modo in hoo libro ordo rerum perturbetur atque notae chronologicae plurimis epistolis desint.

9쪽

- i rations compegit. Collectionem sic consectam, quam ipso auctor Registrum inscripserat, iam saeculo undecim exeuntes in Italia et in Germania innotuisse, et Deusdedit cardinalis Romanus et Bernoldus Constantiensis testes adsunt'. Registrum, cum hanc originem habuerit, non nisi critipa aris adhibita legendum esse, vix est, quod dicam. Nihilo tamen minus principem haud dubie locum tenet inter omnia

litterarum monumenta, quae ex illa aetate usque ad nostram memoriam pervenerunt, neque alius certe exstat liber, quo Gregorii consilia, qualia revera suerint, melius perspici possint. Nam quae in Registro leguntur, non solum omnia adesus res et memoriam pertinent et arctissimo quasi vinculo cum persona et sactis eius coniuncta sunt, sed etiam

plurima ipsius Gregorii nomine et auctoritate prodierunt, ab quo quaedam ipse concepit et litteris consignavit ' Quas

3 Vide commentationem meam, quam Phil tam edidit in egestis

poni. Rom. p. 403.

4 Nonnunquam ipsum Gregorium litteris scribendis operam navasse, infitias nemo ibit, cum in litteris quibusdam ad Beatricem et astil-dem datis haec legantur: Quod vobis, quas sincero corde diligo, pariun scribo, gravi cura me implicitum manifesto. Vobis enim in talibus non aliquem vicarium in dictitando acquiro, sed me ipsum labori, licet rusticano stylo, subpono' Lib. I. p. bo). lam Vro in codice antiquissimo tabulari Vaticani, id quod hucusque a nullo motatum video, tribus epistolis libri secundi 31. 37. 43 ad marginem haec nota adscripta est Dictatus papae, qua scriptor haud dubie significare voluit, eas litteras ab ipso Gregorio esse conceptas. E dem verba quasi titulum inscripta esse constat famosissimis illis triginta septem thesibus, quae Lib. II epist. 50. excipiunt. Has theses, quae totam rationem dominationis pontificia extremis line mentis adumbrant, supposititias esse cum alii tum Antonius Pagius Critica in annales Baronii ad an. 1077 probare conati sunt. Sed

tantum abest, ut codex Vaticanus eorum sententiae in agetur, ut

proprie ipsi Gregorio theses tribuat. Neque video, quo iure ab eo iudicari possint, nisi forte quis omnino egistri fidem in dubium

Vocaveriti

10쪽

- AE cum ita sint, sperari sane potuit, summa cum diligentia sta theologis et ab historiarum scriptoribus opus tanti ponderis pervestigatum iri. At vero quotusquisque est, qui paulo attentius id perlustraverit 3 Sed, ut leniorem sententiam seramus, ea negligentia, quamvis sit improbanda, tamen excusationem quandam habere videtur. Nam nihil profecto molestius est, quam Vastallia volumina, in quibus solis adhuc Registrum adiri potest,

Volvere ac revolvere, ut ea cum cura res tractentur retractenturque, quae tali operi tribuatur oportet. Accedit, quod editore parum consuluerunt, ut emendatam orationem lecturis proponerent quam ob causam omnes editiones, quas habemus, pariter plurimis gravissimisque mendis scatent, ut Oedipo haud raro opus sit, extricante ex tot errorum involucris et difficultatibus, quid scriptor dicere voluerit. Inprimis vero perturbatae sunt editorum incuria notae chronologicae, quarum discrepantia res eo deducta est, ut nostra memoria scriptor quidam totum Registrum a nescio quo Veteratore recentiore aetate suppositum filisse praepropera estinatione iudicare 'ausus it.

Iamdudum suspicatus eram, foedissima vitia, in quibus Registrum legentes offendimus, magis in editores, quam in ipsum opus cadere. Quae opinio omnino confirmata est, cuta ante hos quatuordecim annos Romae mihi vetustissimum

codicem tabulari Vaticani adire licersit. Nihil igitur anti-5 G. Cassandrum dico, cuius nomine C. llendor latere putatur lalibello, qui inscribitur Das sitiater Hildebranda fur und egenita Damnad 1842 multus est de fide Registri labefactanda.

Pleraque, quae argumento affert, levissimi sunt ponderis speciem Vero quandam veritatis prae se serunt ea, quae ad chronologicas notas spectant. Itaque alienum non ut commemorare, omnessere lectiones, quibus quasi fundamento suo argumentatio ista nitatur, non librorum scriptorum esse, sed ab editoribus fuisse codirupta. Dj0jtjgod by IOOQ le

SEARCH

MENU NAVIGATION