Disputatio medica inauguralis, de typho ; quam... : Eruditorum examini subjicit

발행: 1793년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ONsoc IAΤIoNΕ hominum et Communita te nulla, omnium animantium natura maxime inops est homo. Caeterarum enim facultates ad cujusque cupiditates et impetus Alma rerum Ρarens accommodat. Largitur leonibus velocitatem qua praedam Capiant, et vim qua superent captam. Cervis sine labore, sine cura, sine cultu, sponte frondescit omne nemus, pratum omne Virescit.

INAUGURALIS

Homines

12쪽

Ηomines soli cupiditatibus irritis anguntur ; soli ea appetunt quae propriis Viribus parare nequeunt. Tempestatum vicissitudin una natura impatientes, nudi quasi a suppliciis vitam auspicantes, nuda humo die natali abjiciuntur. Neque taurum vi, neque leporem Celeripedem perniCitate, aequare possunt. In vita ipsa profecto tellus, nisi solicitata multo que sudore Coacta, iis victum negat. Sed, instrumentis Cerealibus nondum fabricatis, quomodo eam solicitare et cogere possunt 8 De sunt quidem ferramenta, quibus domunCulas ubi a frigore et feris noctu securi dormitent; quorumque ope sibi parent arma, quibus hostes feriant vel arceant. Domi res angustae sunt ; VENUS parum laeta ; BACCHUs injucundus foris periculum a feris, periculum ab aquis, periculum a tempestate, ab ipsis quidem hominibus periculum. CERERE et LIBER o parum juvantibus, frigente VENERE, et malo insuper JOVE interdum urgente, labore

13쪽

labore duro vitam raris et dissipatis hominibus tolerandum est.

Sic miseri, sic omnium inopes, homines initio societatem inire coacti sunt, Ut Consociatis viribus semet a periculis tuerentur, a quibus singuli propriis viribus sese defendere nequierunt; Utque Conjuncta omnium industria singulis res necessariae ad vitam, vix alicunde parandae, suppeditarentur. Consociatione inter se et Communitate, Unde nihil, fortasse, praeter securitatem, Viectum, et ferarum pelles quibus tegant Corpora a frigore, initio e Xpectant, homines CaeteraS animantes plerasque, nisi quibus natura inest immanitas quaedam indomabilis, in ditionem redigunt, atque USUS animique Causa mansuefaciunt. Hominibus terrarum dominis arva arant boVes, terraeque fruges praebent; Vellera, quibus adversus frigus Corpora muniant, lanigerae

14쪽

gerae OVeS; Carnes, utrique. Equi sonipedes usu assuescuntur

ές . ,---Animos atque arma videre

Bellantum, lituosque pati, tractuque gementem Ferre rotam, et sabulo fraenos audire sonantes. Tum magis atque magis blandis gaudere magisri Laudibus, et plausae finitum cervicis amare ''VIRG. Georgic. lib. iii. lin. 182-6.

Quin etiam terrae viscera rimantur homines societate conjuncti; eaque, quae in profundo o- Ceano lateant, eXplorant: abditas naturae reS e ruunt; nubem disrumpunt quam operibus ob ducit, haecque in apertum proferunt. Elementa, porro, et errantes stellae quidem ipsae humanis usibus inserviunt. Ventis impellentibus, sideribusque cursum dirigentibus, homines omnia perpeti audaces, atque terras in CO-gnitas novasque voluptates petentes, maria ine cognita

15쪽

cognita et invia navibus transiliunt. Quam apposite dixit HORATIUS Z

Nequicquam Dgos abscidit Prudens Oceano dissociabili

ΗORAT. lib. I. Od. iii. Commoda, quae ex hominum inter se conjunctione Communitateque enastuntur, Ornate cecinit LUCRETIUS P Navigia, atque agri cultumS, moenia, Arma, oras, veseis, caetera de genere borum, Praemia, delicias quoque vitae funditus Omneis, Carmina, picturas, et daedala gna polire, et impigrae mul experientia mentis Paulatim docuit pedetentim progredientes LUcRET. lib. V. sub fin.

Non modo autem hominibus bona plurima peperit societas; sed magnam quoque CohOrtem morborum pessimorum, qui breviorem hominum

16쪽

hominum vitam reddunt, Vel saltem perquam obstant quo minus eX petendis voluptatibus fruantur. Diros hujusmodi morbos hisce ver

Eadem vero necessitas, quae societatem inire homines Coegit, remedia Comperta esst,

quibus malis quae hinc originem ducunt obsisti possit. Μedicina enim magis in dies magisque excolitur et ampliatur ; neque ullus profecto est morbus cujus Curatio in melius magis

17쪽

magis mutata est, quam is, de quo hac in disputatione disseritur. Nondum enim praeter-su XerVnt Centum anni, ex quo tempore regi Ones et Urbes vastabat. Verbis LUCRETII quam

apte dici potest :

Quippe etenim nulZo cessabant tempore apisci, Ex aliis alios avidi contagia morbi:

. . . . .

Exanimis pueris super exanimata parentum Corpora nonnunquam poesses, retroque videre Matribus et patribus natos super edere vitam. LUCRET. lib. VI. sub fir

quibus in regionibus exculta est scientia, ex iis utique gravis hic morbus decessit; et eo migravit. ubi rudes et in Culti homines non

modo in ignorantia Causarum Versantur quibus efficiantur morbi, sed rationis quoque qua hi optime curentur vel, siquando illis regionibus appareat, multo minus lethiser est, et rarissime extra valetudinaria vel Carceres grassatur.

18쪽

Μorbus contagiosus; Calor parum auC- tus; pulsus parVus, debilis, plerumque fre- quens ; urina parum mutata ; sensorii fun- ctiones plurimum turbatae; vires multum imminutae .

Quamdiu post incipiat morbus, quam Corpus causis excitantibus objectum sit, prorsus incertum est. Si vis Contagionis, qua concitatur febris, quibuslibet causis admodum aucta fuerit, signa, hac corpori admota, eXtemplo sese manifestant. Plerumque

19쪽

plerumque vero, diebus paucioribus pluribusve labentibus, homo aegrescens de frigore

et Calore alterne Corpus pervadentibuS Conqueritur. Haud multo post, artubus tremiscit; torpescit lacertis ; lassescit omnibus membris,

quasi nisu quolibet violento exhaustus; deficiente appetitu, Cibum aversatur, nauseat, et materiam bile admixtam vomitione rejicit caput gravedine, vertigine, et dolore, praesertim Circa OCCiput, veXatur arteriae solito i citatius mi Cant. Die vesperascente, haec signa ingravescunt nox inquieta est ; et somnus, siquando aegro obrepserit, plerumque brevi interpellatur, neque vires reficit: marcet quoque animUS. Quinto prope die sexto ve, interdum aliquanto citius seriusve, haec signa omnia ingravescunt aegritudo nauseaque increscunt usque ad vomitum Caput dolore, graVedine, Ver

B tigine

20쪽

tigine gravioribus, nec non delirio, assi igitur: et perquam dolent dorsum, lumbi, et majores

Invadente morbo, arteriarum motus ali quantum incitatur: interdum earum ictus sunt parvi et duri; interdum ex tardis et aequalibus, subito inaequabiles fiunt et tremuli: provectiore vero morbo, interdum intermittunt; et instantem mortem praenun CianteS, ViX, aut ne ViX quidem, ab explorante medico percipi possunt: arteriae, carotides nominatae, saepe valide et incitatius micant; dum eae carpi remisse admodum et tarde moventur, delirium in propinquo esse indicantes. Ρulmonibus quoque, dum toto usque adeo turbatur Corpore, sua sunt mala. Anima magno Cum labore accipitur et redditur: suspiria ab imo pectore crebro ducuntur: aeger anxietate, et alicujus praeCordia Velut gravantis

SEARCH

MENU NAVIGATION