장음표시 사용
3쪽
MEDICINAE DOCTOR BUS NUPER CREATIS NOVOS HONORES GRAI VLATVR
VIRUM EXPERIENTISSIMUM AI QVE AMPLIS SIMUM
FACULT. MEDICAE LIPSIENSIS ASSESSOREM, REL MAGISTRUM VENERAT UR,
CHRISTIAN GOTTHOLD FELLER, M. C.
5쪽
EX PE R I ENTI S S IM IS A T Q V EDOCTISSIMIS
CHRISTI AN GOTI HOL D FELLE R.
olet illa humanae naturae constans et qua-
si stabilita lex esse, Amici animo meo carissimi, ut , si quando cuiuscunque generis felicitates amicitiaeue dulcissitna gaudia, vel primis labris tantum delibauerimus, ea Ocytis A a serius
6쪽
serius nobis triste eripiat fatum. Ac sane vel ego ipse eius inconstantiae iam iuuenis dum permulta testimonia sensi et, proh dolori nunc sentio
quam maxuine. Nondum enim ea vulnera penitus Occalluerant, quae communis noster amicus
experientissimus Κ nothius profectione sua animo inflixerat , cum ille Vester ex collegio examinatorio atque urbe discessus denuo recrutescit. Neque vero vel Vobis vel ulli iste dolor iniustus atque superuacaneus videri potest, qui vel unquam expertus est , quantopere animum angat eorum discessus, quibuscum urbis Praeceptorumque communio, litterarum aemulatio, amicitiae denique arctis-
simum vinculum nos coniunxit. Attamen, cum melior sors Vos ad praemia avocet, honoresque nuper acqui litos felici medica pra-
7쪽
xi coronare constituerit , iam ipse intelligorem admodum incongruam indecentemque me suscepturum esse, si laetos hosce dies miseris quaerimoniis lamentisque contaminarem. Potius itaque pia vota Vobis apprecor, quae tum huic seculo, tum eorum, quorum nomine haec transscribo, animi S, quam
maxime respondent. Faxit igitur supremum Numen, Vt Vobis natura semper obtemperet, nec unquam sub Vestro ductu a con
sueto tramite declineti Ita , si ad scientias Vestras parilis fortuna, quam Cous senex ipse in Medico requirit, atque ego vel per anticipationem aliquam Vobis spondeo, accesserit, nil sane supererit, quod vel Vos Vobis ipsis,
vel ego cum optimis comilitonibus vltro apprecemur. Amicum in me et societatem no-
8쪽
stram animum vestrum ita probastis hactenus,
Vt vereor , ne , si de eius perpetuitate solli. citus sim, de integritate et sitnceritate eius dubitare videar. Valete.
9쪽
Si quod morborum genus sit, in quo inde
fessa medicorum studia multum et cum laude elaborarint, erit sane id , quo Oculorum vitia variasque iis medendi vias persecuti sunt. Non enim tantum morborum agmen tercenta et quod excurrit nomina complet, Verum etiam variae encheire ses in tam diuersis oculorum OperationibuS accreuere , atque quotidie nouis inuentis adhuc crescunt adeo, Vt metus iit, ne olim aliquis eos nimiae subtilitatis arguat. Quae cum ita sint, habere mihi videor excusationis iustissimam causam , si hac data oportunitate duaS nouas methodos simul proferre nullus dubito. Veniam autem hanc lectores mihi eo lubentius concessuros esste plane spero, quod non scribendi pruritu sed necessitate cogente compulsus animum ad scribendum appuli.
10쪽
Itaque non ineptum existimavi, duas suffustionem curandi Enclaei reses curatius describere, quarum altera quidem, a CASA AMATA,
viro ingenuo, saepius apud nos celebrata, vix non omnium qui, ne dicam medicinae verum humanitatis studio ardebant, oculos animOS-que haud ita pridem in seconuertit. Siquidem optimus noster Elector, vere AUGUSTUS, et Dresdae, quorsum CASAMATIVS hinc abierat, ipse interesse non dedignatus est; altera Vero, quamuis vel ipso autoris vitio famae atque celebritatis apud nos saltem parum acquisiverit, tamen non utique contemnenda videbatur. Accedit et illud , quod neutra harum operationum, quantUm ego quidem memini, hucusque tota descripta est. Quam enim Illustris soMMERVS in utilissiimo vernaculo libello κ) prioris notionem iniicit , ea
tamen in allegato libro non prorsus absoluta est,
locus est in a. Sectione Art. I . p. 199. ubi etiam Uncum delineari curauit.