장음표시 사용
1쪽
4쪽
CUIUS FONTES PRIΜUM INQUIRUNTUR ILLUSTRANDO COMMENTARIUS.
DE PHOENICIAE LITTERATURAE FONTIBUS.
Puibus potissimum doctrinis nostra insiptuenda tractatio videatur.
uum utraque litteratura & Phoenicia & He.hrau -Samaritica, STEpMAug BORGIA, Cardinalis amplissime, quibus vinculis invicem connectatur, animo collegissem; illius vero ope atque praesi dio , quemadmodum in PROLOGO declaravi, IOHΑ NIs HYRCANI egregium num uim tuum illustrare , Part. I. A
5쪽
Θ De Borgiano Hebr. Samaritico Numo Qquantum quidem in me suit,aggresSus essem; tota mea tractatio ut distincte distributeque procederet,illud statim mecum ipse constitu nonnulla prius esse animadvertenda, quam ad illa Φωνη- inscripta, a doctissimis autem viris in I cem prolata monumenta, quae litteraturae Phoeniciae fontes , in quibus investigandis omnis nostra versari potissimum debet industria, no-
his commonstrant aperiuntque , descenderem evolvenda . Quamobrem exponendum initio esse duxi quid in eo tractando arduo Sane atque obscuro argumento cavere primhm oporteret, ut hoc
studii genus paullo selicius , mea quidem Sententia , institueretur; deinde quae eraditis Antiquariis, qui hanc Spartam ornandam atque augendam universim suscepere , laus esset tribuenda ;quibus praeterea subsidiis in hac ipsa Commentatione nostra praesertim utendum videretur; tum etiam quantum Hebrae Samaritica litteratura cum ipsa Phoenicia, maximis vinculis &propinquitatis & assinitatis conjuncta , ad hane conserat assequendam ; quisve demum Hebraeo- Samariticis numis inscriptus sit sermo , & huius cum Phoenicia dialecto, de cujus natura disseriturat g io dole, coniunctio . Laborandum igitur ea iμ re vel m i me fuisse intellexi, ne Singulas hasce doctrioas προδρο- , quae ad ejusdem Phoeniciae litteraturae dignosce dos sontes, qui ct ipsi ex Samaritica manaruat veterum Hebraeo-
6쪽
Phoenicum litteratura illustrando 3rum , Viam nobis pararent munirentque, tacitus praetermisisse ipse quidem viderer . Haec autem toto hoc capite primo perSecutuS ego Sum , ratus explesse me quod cogitatione insormaram ;nimirum, hisce doctrinis ante expositis , aliquid me argumento nostr per Se ObScuriSSimo,saltem aspersurum luminis, quo ad illud ingrediendum commodius accederem .
q. I. id in eo di eillimo studio paullo felicius iusti
tuendo , nobis esse praecavendam videatur .
A tque ego quidem hanc in Phoeniciam littera
turam impeditam Sane, cum mentis aciem intendo ; atque illa , quae ad eandem Spectant, inscripta monumenta cogitatione pertracto ς quantum in hocce studii genere sit dissicultatis facile arbitror iudicatu . Quum namque in eodem tractando argumento aliquos,etsi eruditissimos vi-TOS,qui noStro praeSertim saeculo multum studium multamque operam in has litteras evolvendas ac illustrandas contulere, plus semel peccasse in telligam ; quod profecto nemini mirum videri aut novum debeat, cui veterum horum monumentorum exoticorum pertractatio bene com-Perta Sit ac eXplorata ; re ego tentata , illorum
7쪽
4 De Borgiano Hebr. Samaritico Numo erratis eo facilius , lubentiusque ignoscendum putarim , quo magis eandem culpam eXtimesce. rem . De nuinis quidem Phoenicio descriptis semmone , ut alia, quae esse ad manus possunt, lapidibus inscripta huiusmodi monumenta, nunc reliqua faciam , quid dicam Et sane , qui ad eius modi numos peregrino , ut ita loquar, insolentique habitu , eoque vario , iam ab remotissima usque aetate perpetuo incedentes , vel plane integros, quod haud saepe aecidit vel aliqua, sive
adversa , sive aversa facie deficientes, vel ve siculorum suorum partibus plus minusve nonnumquam eXesos, vel aliquot in epigraphe litteris suis, neque raro hinc inde mutilos, vel denique penitus detritos, explicandos illustrandosque conserunt SeSe ς eorum naturam atque indolem,Sc quidem veteribus, quae supersunt, monumentis , quibuscum neςessitudine aliqua aut cognatione coniunctissima sint, nullatenus posthabitis, attente considerateque lynceisque vere oculis imtueantur , neceSSe omnino est. Id autem sibi negotii in iis elucidandis numis Si non credant potissimum dari , quid assequi se sperant posSonequaquam video . Putant ne unquam fore , ut suis interpretationibus ullam sibi constituant fidem atque auctoritatem inter viros doctos in ea re numismatica perfectos ' Atqui hoc tanti eiu modi est, ut qui Sese ad hosce eXoticos numOS explanandos accingunt, non suis modo explor.
8쪽
Θ Phoenicum litteratura illustrando Q sre oculis debeant eosque , quo maiori fieri potest numero, sed & ex eorum perdiligenti observatione quid de iisdem revera sit Statuendum , Sum ma animi attentione considerare . Contra , qui fucato studio praecipitique iudicio de iis definire Contendunt, in eaque sic versantur disciplina , ut in numariae huius rei exoticae adyta ne vix quidem penetrarint ; vere mihi videor hoc esse dicturus, eorum quosque tum in describendis, tum in exponendis hisce vetustis monumentis S opera abuti & otio nihilque esse iacturos, quod eis bene unquam cedat . Quandoquidem in eam ipsam Palaeographiam totiusque huius studii disputationem pene intimam non Satis pervenerunt ς varia iccirco inter se minime pugnantia vitia perpetuo currunt, a quibus sibi cavere vix , declinare autem omnino ne vix quidem poSSunt. Principio id sumunt ad explicandum quod vel in numo, Vel quovis alio monumento haud unquam fuit. Multa deinde congerunt, sed contra atque metallorum lapidumque fides postulet ipsaque poscat huiusce Palaeographiae ratio ;tumque suas praeclare parte absolvisSe rentur, in quibus quidem ingenii lumen eluceat & eruditionis , in quibus vero rei signa ne minima insunt atque vestigia. Haud pauca denique suis magis Corrumpunt pervertuntque explicationibus ;dum emendare conantur quod nulla correctione indigeat. Suis praeterea ita interdum confi-
9쪽
6 γ De Borgiano Hebr. Samaritico Numodunt coniecturis, ut nihil unquam magis; eoque magis , quod ab doctioribus viris, meliora certe Optimaque monumentorum ipsorum Ope docentibus , aut vix , aut nullo modo Se vinci patiuntur. Quod sane ex non paucis, quae ab eruditissimis antiquitatis studiosis viris sunt proposita exemplis plane perspicitur. Illudque demonstrare pluribus possem , nisi ad quem scriboe cer. nerem . Sed ab exemplis contineo me, a summis
viris , Vaillantio , Spanhemio , Barthelemyo,Swintono,Ρelle rinio, Pereato-Bayerio, quantis eruditis hominibus i ut ceteros bene multos tacitus practeream, in medium prolatis. De illis autem similibus erratis, Si plura nunc proferam, Tibi, BORGIA Cardinalis amplissime , vereor ne
ineptus videar. Scis equidem tute , omnium optime, quam in multorum huiusmodi numismatum exercitatione Samaritico-Phoeniciorum , ut de caeteris cla ses alias constituentibus, uti Graecis , uti Latinis , quoniam non id agitur hoc tempore tDeeam , errantem & vagam habuere sententiam viri de re numaria alias bene meriti. Atqui pleni sunt libri contra hosce errores disserentium Antiquariorum . Quorum quidem errorum cauSSas magis arbitratus Sum , quam eorum auctores ,
quaeri oportere. Quamquam id propositum est huic tractationi, in illos etiam ut inquiram . Sed de his auctoribus post videro, quos tamen non
sine honoris caussa semper nomiRabo. '
10쪽
O Phoenicum litteratura illustrando
tribuendum ..ixique illud, cum in eam nostram de docto. ruin hominum erratis sententiam Superiori para- grapho ipse dixi, non ego eo attuli, quo quae a viris gravissimis ac peritis in ratione nostrorum
exoticorum, cum numismatum, tum monument Tum animadversa sunt atque notata, mihi nullate
nus probari quisquam existimet iisque eruditis hominibus , tametsi hac in re aliquando peccarint , Suam denegare me laudem velim. Id ego si secus dicerem, esset , STEPHANE BORGIA Cardinalis, quod mihi non immerito SuccensereS meamque castigares imprudentiam . At numquam committam , ut in me tam levi tamque inani cri- 'minatione quis utatur; a qua sane purgare me, Si opus esset, possem facillime . Quasi vero clar
rum virorum aut tacitos errores esSe relinquendos oporteat , aut sine ulla contentione ac veluti Caeco impetu eorum coniecturas etiam levisSimas
amplectendas. Quis hoc unquam concedat , nisi qui de rebus incognitis iudicat Sc ad quaincumque disciplinam quasi tempestate delatus , ad eam tanquam ad sinum adhaerescit Ego vero gloriam non modo non minui , sed etiam au-
