장음표시 사용
111쪽
quos hvsuscemodi eathedras conserendi est laeultas .
eum minimE ambientem, ex multis id efflictim atque, iad piensationem usque cupientibus, honorifich euocarunt. Quam nunc quam praeclare gerat, seduli labores
testantur. λSupremam quoque coenobij curam tanta prudentia , tantaque religione exercuit , ut omnibus eo exacto, munere, anxium sui desiderium reliquerit. In eo siquidem Prioris ossicio tam laudabiliter se gessit, ut Patribus se morum normam , religionis, pietatisque exemplar exhibuerit. Et quidem si cuncta quae ordini conducibilia, Patriis hus grata, cunctisque mira in illo patrauit, literarunia monumentis consgnare vellem, ultra breuitatis septa mihi proposita nimis prosecth transilirem. Dignoscens Reu. P. Oliverius Tegius Ferrariensis, vir ex Minorum conventualium cae tu conspicuus, Patavij & diocaelatis contra haereticos generalis quasitor, quanto in eo munere sibi usui esset futurus , illum anno MDCLXXX. Praecipuis Sancti , quod dicunt , ossicii Consiliarijs cooptauit. Ad eminentiores cathedras tot insignibus dotibus pretestantem breui perventurum, nullus est qui
non Omlnetur. IORDANVs IORDANI PATAVVS ε
NARDUS IS PATAVINIS ODOR A. P. Virtutem IS florens PATAVINIS NARDVS ODORA,
Iordanis merito quam sacra lympha rigat. Io: Bened. Perario S. T. M. o Com. SS. Io: or Pauli Venet. Priον
114쪽
nomen in publicum prodit. Nam cui superi inter ingenuas & hone. stas animas tam egregium locuntiadestinauerant, non illud voluere tot actis seculis caelare Mortales, ut Pighis gentis fama non magis apud posteros speranda sit, quam apud majores quaerenda. . Ut enim reticeam reliquos, eminet Albertus Pighius, eruditissimi Card. Baron ij testimonio, incredibilis , ac diuini ingenij vir, pietate & sacrarum litterarum monuis mentis clarus. Eminet alius Iusti Lipsij Iaudibus de amicitia celebris: neque Iosephi nomen eum vita extinctum est , quin Ottonelius Delcalatus insgnis I. C. Patavinus utriusque juris laurea decoratum, Veronam misit, ubi egregiae virtutis non unicum exempluma conciuibus dedit. Hoc sanguine & hae Patria post varios easus quid enim attinet hic mortalitatis ludibria reserre honestissimo loco IACOBUS PIGHIUS in lucem
via pueritiam egressus , nescio an satis magis vel
115쪽
parentibus destinatam sibi sortem monstrantibus , ii
studia litterarum vehementius. quani pro aetate, exarsit; per quarum omnes gradus liberaliter educatus , tandem cum ejusdem aetatis adolescentibus Patauium se contulit, ut in hac ciuitate studiorum sede ac magistra , non solam altiori sapientia capaeem animum impleret, sed in tanta natienum varietate, ac frequentia, mores etiam ad sarculi venustatem componeret. Neque in illo aut Parentum vota, aut opum auiditas. sed factum ad sapientiam ingenium, hunc Musarum amorem accendit, cum nihil unquam praeter earum pulchritudinem amauerit, saepius adhuc puer obtestatus , nulla. aut honorum aut diuitiarum conditione, persuaderi sibi unquam posse, ut a bonis artibus mentem deflecteret. Hunc animum supra vulgi consilia erectum primbad Iuris prudentiae eruditionem adjecit. Mox hortantibus amicis , qui in Pighio adhuc adolescente, placidum , modestum & serio prudentem genium introspexerant, studium ad Medicinam convertit, cuius facultatis Doctor, vix annum vigesimum primum emensus, reuunciatus est.
Hae dignitate auctus, nihil grauius serebat quam quod relicta vi be scientiarum parente, Veronam esset redeundum, ubi sapere & sperare, nimis sobrie licebat. Multum erat patriae ingenium debere , alibi fama de fortuna quaerenda erat . Nec dissicile fuit , obtenta, tilitatis & gloriar, id facili Parenti persuadere e Fat
enim sue Deus immortalis, ut certis deinde indicij s
116쪽
approbatum est, non immodesti adolescentis curam
agebat. Venetias igitur se contulit, ut in tam frequenti populo citius Artis tyrocinium poneret. Mox gliscente in dies Cl. V. Rai mundi Io: Fortis fama , ut arcana remedia ac documenta nosceret, huic Viro se applicuit
Sed solertissimus senex non mediocria de Pighio auguratus, illum non solum amauit, sed proprijs Laribus excepit, ut per totum triennium, neque Parentis Charitatem, neque suauissimi Praeceptoris disciplinam omiserit, Vt sponte assurgentem indolem etiam fauore ad summa proueheret. Eminebat eodem tempore inter praecipuos notumedicinae solum, sed rei anatomicae Prosessores admirabilis ingenij vir Antonius Molinet tus, cujus frequenter consortio PIGHIVS fruebatur, ut non solum sublimem, & a vulgo semotam sapientiam eliceret, sed ut secandi humani corporis rationem , ac methodum edoceretur, repetente subinde Molinet to se hoc uno discipulo esse contentum, quem inter filios, quos summae nec fallacis spei, ut docuit euentus, habebat, jam
Tam excelsis auspicijs medicar & anatomicae faciat. tatis non magis rudimenta posuit, quam venturae sortis omen accepit. Sed interim alia parte terrarum struebat illi diuinae prouidentiae cura, initia causasque fortuna'. Redierat Venetias PIGHIUS, & jam suo marte medicinam facienti fortuna aderat & Procerum fauor , cum tepente Antonium Molinet tum Parmae extinctum
117쪽
esse non mendax rumor vulgauit. siue ambitus su μproprii meriti conscia virtus plures ad petendam dignitatem excitauit, quam ille cum vita reliquerat . Intercandidatos, PIGHII nomen voluerunt enumerari,
qui illum amabant vel nouerant. Verebatur enim ille invidiam aetatis , quae tamen nihil obstitit, quo minus cunctis praelatus octo supra viginti annos natus in primam anatomiae sedem succederet an. MDCLXXV. Hyems erat, & jam instabat dies anatomicis administrationibus destinata: Nihil ille tamen angustia tem poris territus, venit , administrauit, & placuit. Nihil enim in illo vulgare est, siue eloquentiam spectes, siue doctrinam; nec Auditores magis erigit acumine ingenij, quam pudicae, & sponte fluentis orationis nitore demulcet. Nunquam sibi persuadere potuit esse ex
majestate scientiatum , intxa incultam vocabulorum barbariem non magis illas contineri, quam sordescere. Amat ille Aristotelem cum Demosthene saepe coniun. de re, reuera ut ingenio suo magis indulgeat, quam visamam aut populi plausum aucupetur , cujus penitus incuriosus, illam potius non contemnit, quam anxie quaerat . Subit etiam me PIGHIUM audisse dicentem , se magis objurgatoribus quam immodice assen.
tantibus gratias habere , tum quia non acrioribus magis quam aemulationis aut invidiae stimulis ad virtutes
vlus iit, tum quia intolerabilis speciem seruitutis eis existimaret, eo hominum laudibus prouehi , Ut sine fame periculo errare amplius non pollis. In rerum causis inquirendis neminem Vnum sequitur
118쪽
. vluido ae libero ingenio illos eligit qui maiora habent
momenta ad persuadendum. Rejectis verborum inanitat ibus, solidis principi js & naturali prs sertim historia delectatur, quibus sortiter innixus, saepe cum successit asperioribus rebus , sententiam suam . interponit . Saeculum denique amat in quo natus est, & cuius ipse si vita suppeditaverit, non inutilis portio suturus sit. Dum igitur credito sibi muneii tam serio incumbit, jam fatalis dies Io. Forti aduenit , qui grande consultationum volumen quod adhuc sub prεlo erat, PIGHIO
inter extremos anhelitus commendauit, anxie rogans, ut suis ipse manibus Augusto Caesari Leopoldo Romanorum Imperatori traderet, cui jam illud votis destinauerat. Ille solatus morientem summa diligentia se mandata curaturum promisit, neque dictis fides ab suit . sed PIGHII in Germaniam aduentum jam eius nominis fama praeverterat, tantaque illum elementia Caesar excepit, ut non soliim Raim. Io. Fortis munus tradi sibi impigie pateretur, sed cordis oculique anato, men sibi ab illo iuberet ostendi, eiusque sapientiam, ut
postea vulgatum est, admiratum fuisse coram aulae Proceribus testatus, aureis & argenteis donis auctum non
antea dimiserit quam de propriae salutis regimino quaedam interrogasset. Nec dimisisset si in liberum hominem incidisset, nec Serenissimae Venetae Reipublicae stipendio addictum. Ipsa etiam Eteonora Augusta Ferdinandi tertij uxor, excelsa illa indole animoque sablimi , atque exerta majestate quae illam imperio dignam fecerat , cordis
119쪽
inspicere, ut quarum partium arcanos affectus, incredibili , qua posset sagacitate, saepe in viventibus deprehenderat, earumdem occultum artificium non ignora. ret . Illum deinde muneribus imperatoria liberalitate cumulauit, & per Oenipontem transeuntem Regiae Filiae, Ser. Lotharingiae Ducis uxori commendauit ijs litteris, quae sinceram in illum beneuolentiam proderent, jamque in Italia degentem clementissimis episto. Iis dignata est. Haec tamen sors & summorum Principum fauor qui plerisque hominum ad aeternum tumorem & fastu suffecisset, Pt GHIUM lare non sentientem praeter Iapsus est . Adeo quam prudentiam modestiamque alii
non nisi multo labore ab invitis animis exprimunt, ipse veluti praeeunte natura seuerissime implet. Hisce virtutibus compositus animus,& pro condi tione fortunae liberalis & gratus, adeo placuit eximi Oviio D. Georgio a Turre, ut in publici horti presectilia, sibi illum successorem optauerit , partemque honoris εἰ oneris, Excell. Senatus decreto, in illum reclinans , non valide constantique senectuti subsidium, sed benefacti conscientiam, S pro sua erga patriam charitate, sibi solatium in fututum quaesierit. Ita P lGHlVS rei anatomicae & herbaliae seli. citet incumbcns, nominis sui famam egregijs & nobilibus simulis fortiter sapienterque sollicitat, quae adhuc Inter Viuos agentem non solum gentibus & natio nibus seu magnis etiam Principibus ostendit.
