Dissertatio medica inauguralis quaedam de hydrencephalo acuto continens : quam annuente summo numine ... D. Georgii Baird ... Pro Gradu Doctoris ...

발행: 1817년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

CARO FRATRI

GEORGIO IN GLIS,

MAG. BRIT. IN EXERCITU CHIRURGO;

HOC OPUSCULUM,

PIETATIS FRATERNAE HAUD MINUS QUAΜAMICITIAE SINCERAEMONUΜENTUM, CONSECRAT

AUCTOR.

13쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS, DE

QUAEDAΜ PRAEFANDA.1. ΜIHI, pauca de Hydrencephalo, legibus nostrae Academiae jure Celeberrimae obtemperanti, pro tentamine inaugurali, qua par est dissidentia, agere proposui; non quia quicquid novi rei toties multisque medicis gravissimis jam agitatae, adjicere, Sed fretUS penitus fere eorum scriptis et observationibus, minime eXperientia mea necessario plurimum exigua, historiam accuratam tradere, et remedia morbi maxime idonea quodammodo EXPOnere, SperaVerim, CUjUS CladeS miserandas nimis saepe vidi, moestusque dolui.

14쪽

2. Haud parum profecto mirum eSt, morbum in symptomatis tam gravissimum, in effectibus raro non lethalem, hodieque tam frequentem, ne VeteribUS patuiSSe; Vero autem ab hoc iniquum certe concludere foret, Ut, quia eum illi non descripserunt, tunc temporis non eXiSteret, neque quamprimum inter homines grassabatur, ejus natura detegeretur. De natura quidem, et morbi Curatione, memoria multo reCentiore, Parum Cognitum erat; quamvis enim in scriptis aliquot medicorum, qui tum floruerunt, signa hujus similia, pessimi Sane ominiS, notantur, tamen ne haec inter et quaedam alia cerebri mala diagnosin proponere, aut magiS adhuc medendi rationem diversam commendare, Conati

Sunt.

S. Doctori Whyti celeber. in hac Alma ACademia nuper Professori, summa diligentia viro, uti primo, qui historiam aCCuratam SCripsit, malum discretum docebat, et scientiae ejus perfectioris, qualiscunque demum haec sit, viam Sternebat, laus jure debetur. Ab eo tempore, per di8putationes magnae Contentionis, plurimis tractatus fuit, et adhuc

15쪽

disputatur ; sed parum novi de historia ejus observationibus hactenus fuit adjectum, nisi

quorundam paucorum Signorum, iis, apud eum, morbi accessum denotantibus, priorum recensio, sane haud levis momenti, ut venienti Occurrere morbo, Summa ope eXtemplo Conemur. Symplomata quoque in stadia tria ordinata adeo naturalia et perspicua eXistunt, ut omnes fere medici recentiores ejus eXemplar maXima parte Consecuti sunt. E-jus opinio de Causa Continente nunc plerumque falsa eXi8timatur, et ut, the Cure of

mate CaUSeS','' non omnino mirum, medendi

rationem eX principiiS falsis pependisse, et semper infelicem fuisse. CAR I. DE NOΜΙΝΕ ET DEFINITIONE. I. Perpauci si ulli morbi in Nosologia enumerati inveniantur, quibus nomina plura

. Cullen, First Lines of the Practice of Playsic, vol. i. P. 25.

16쪽

imposita fuerunt, quoque, nimirum, Se CUΠ- dum Suas Cogitationes de causa proXima eum denominante ; neque revera adhuc nomen prorsus idoneum excogitatum fuisse videtur.

Primum illi apud plerosque Hydrocephalus

Internus, postea ACuius vocabula erant. Aliis aliisque Hydrocephalus Phreniticus, Apo-plexia Ρhrenitica, Febris Hydrocephalica,

Cerebri Inflammatio, et demum Doctori Rush, in stadio primo PhrentCula, in SeCundo autem Apoplexia Chronica, cognitus fuit. Μihi, donec magis de Causa proXima ConStet, illo verbo, optime cognito, Vocare placuit; cum eo autem, ut Hydrencephalum a Doctore C. Smythy ei impositum, potius quam Hydrocephalum antepOSUerim, propterea quod ille cerebri hydropem, hic vero Capitis tantum designat. Minime tamen dissimulandum, hoc etiam sua incommoda habere ;quippe quia effusio in Ventriculos, nunquam nisi sub finem accidat, interdum profecto nullus ibi loci fluidus post mortem detegi queat; et igitur effectus, non certe morbi causa ha

17쪽

DE HYDREN CEPHALO ACUTO.

sberi debet. Aliis Oinnibris pariter juste Objectum Sit. II. Doctor Cullen in Classe ejus Νosologiae N EUROSEs, et ordine COΜATA posuit, et sic definivit : Apoplexia Hydrocephalica) paulatim adoriens ; infantes et impuberes, primum la888itudine, febricula, et dolore capitis, dein pulsu tardiore, pupillae dilatatione, et somnolentia assiciens.' ' Quantum haec definitio haud perfecta existit, ab historia statim proferenda, pateat; nam quaedam magni momenti ab illo omittulithu . CAP. ΙΙ. HISTORIA MORBI. III. Nunc demum plane constat Hydre .cephalum pueros inter annos duos et duode cim plerumque assicere, quamVi8 etiam quosdam multo plures natos Obrepserit. EXempla bene multa hominum Ultra annum quadragesimum et etiam quinquagesimum ab eo laborantium, in lucem edita fuerunt, et quae revera hujus morbi fuisse, cadavera patefacta

18쪽

luculenter demonstrabant. Noster in hac Alma Academia praeclarus Professor Grego , in ejus praelectionibus, Se aegrum qui annum quadragesimum et Septimum impleverat

in Curam a CCepiSSe, monet, et Doctor Lett-som S se omni aetate infra SeXaginta eum tractasse. Infantes ubera pendentes quoque

haud raro ab hoc male eXperiuntur ; neque quidem foetus' dum in utero latet, prorsus ab eo immunis fieri interdum videtur. Nonnunquam pueris alioquin Valde SaniS, actuosis et vividis, plerumque autem iiS, quorum parentes a serophiala laborarunt, et ipsi sunt

IV. In omnibus fere Casibus tardius et valde insidiose obrepit, Symplomatis nimirum ambiguis comitantibUS, quae ea morborum aliorum, praeSertim primae Viae multum re ferunt ; ideoque non deprehenSUS tantum progrediatur, ut omnis medici peritia, ad sanitatem reddendam ViX Unquam, Vel saltem dissicillime, et aegro multum CrUCiato, Valeat.

19쪽

DE HYDRENCEPHALO ACUTO.

Nonnullos autem subito et vehementCr, gravissimis indiciis et decursu eXpeditissiminadoritUr. V. Signa plerumque ad tria Capita vel stadia, Secundum pulsuum Statum, et CorporiSconditionem nimis sentientem aut torpidam

referri possint, de quibus singulis perpauca

disputare trRI Seo.

VI. Ante accessionem Hydrencephali semper fere aegrotus paulatim et tarde minus solito vegetus fit, languidus, iracundus et moeS-tUS; omnia vero quae Subinde pro tempore quodammodo decedant. Frequenter sine ulla Cau8a manifesta oscitare, et hOC pariter mane ac VeSpere, Solet. Vultus pallescit, forma oris collabitur, oculique Cum linea nigri cante se infra hebescunt. Inter somnum eXilit et insomniis horrificis veXatur, Saepe etiam Perterritus expergiscitur. IndiCia viscerum abdominis assectorum prius Se produnt, qllam

vitium cerebri quodvis percipi possit. Ηypochondria tument, distentio et quasi inflatio

20쪽

DISSERTATIO MEDICA

in ventriculi regione Observatur. Jecur quoque ampliatur et interdum dolet, aliis de ingenti quadam molestia, his partibus CompreS-

Sis, tantum Conqueritur. Quaeque in Ventriculum ingeruntur acescunt; Signum Veroliiij us primi stadii prae omnibus maXime Constans reperitur alvi torpor, quippe quia COΠ- Stipatio semper plus minusve adsit, et dejectioneS, Sive arte sive sponte factae, foetidae et coloris lutei existunt, quod actionem jecoris imminutam, et fel vitiatum plane docet. VII. Pulsus hoc tempore neque quoad frequentiam, neque vim aut regularitatem, minime a solito deflectit. Quum caput asscitur, minus de dolore vel acuto vel obtuso, sed

crepitu quodam molesto et Confusione Conqueritur ; aliis quoque eju8dem eXterne dolore, Si Comprimatur Vel fricetur. VIII. Quidam aegri malis Statim recensendis solis assiciuntur, ab illis supra dictis vel penitus vacui, vel Si his laborarunt, Cuncta nunc ingravescunt. In Situ recumbente se Continere magis delectat ; languor et lassitudo multa, febris, Sitis molestant; Sen8us frigoris, quamvis Cutis praeter naturam calida

SEARCH

MENU NAVIGATION