Supputationum iuris libri 4., excellentissimi iurisconsulti D. Nicolai Belloni ... quibus & nouae legum declarationes & articulorum iuris resolutiones habentur, unà cum alijs, quorum catalogum proxima à praefatione pagella reperies

발행: 1542년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

D. NICO LAI BELLO NI

PATRICII CASALENSIS ORATIO, quam Praefationis loco habuit,cum lectiones suas Dolae auspicaretur. I MEMORIA mecum repeto,

quae a pueritia ad hunc usqν diem mihi contigere, nihil in mentem uenit,

quod unquam dissicilius magis* a duum uisum sit,quam hoc quod hodie a me susceptum est munus. Cum enim ad ius ciuile mane interpretandum in hanc Dolanam Academiam euocatus sim , ne* id illotis ut dici tur manibus pertractare liceat, aliquam orationem ha bere, Sc nonnullis uerbis rem ornare, maiorum more inuitor & compellor. Qua in re cum Praefatione non uulgari opus sit, undiqi adeo multa me circumuallant, Nopprimunt,ut mihi ipsi non constem. Hinc occurrit in primis hic consessus ornatissimus, de quo tacere necrius humanitas, Nerga me beneuolentia, nec honor

aduentu suo mihi delatus patiuntur: hinc laudandum Ius Ciuile sese ostere, in quo cu quotidie uersemur, incuuile quodammodo existimaretur, si abs*comendatio ne praetermitteretur: hinc celebranda uidetur haec quae mihi imposita est praelegendi prouincia, ne uitio dent aliqui quod aliena curem, rerum mearum interim negligens. His de causis pleros* in let bonum suarum inutio,similibus argumentis int gram orationem absolue re, saepe obsmiata: quorum tamen opinionem & iudicium nunquam probaui, nec sum secutus, quod quotidiana sint,& toties repetita,ut cuiuis etiam in humanioribus literis ieiuno,nauseam parere possint, iuxta illud, Occidit mis os crabe repetita magistros. Accidit,quod dum id agunt,eorum quideratione dicendi scripse uni praecepta non semant: qui nihil oratorium magis arbitrati sunt, quam eo argumento orationem contexere,

quod res de qua agitur conueniat, & quadret. Neque tamen negauerim, cum praecipuum aliquid tractatur,ec

. T sequam

152쪽

D. N Ico LAI BELLONI

se quando si inciderit aliena apte Napposite, tanquastosculos, inserenda,&amoena quaedam orationis di uerticula quaerenda.Quae tantum abest ut repudientur. ut etiam orationi magnum ornamentum afferant,& audientium animos demulceant& detineant. Quod ego in praesentia sum saetiarus. Nam &si multa dicenda o

currant, quae loco suo tacere minime decreta: tamen hodicrno die congruum argumentum potissimum esse iudicaui, si partem orationis meae cum uiris Dola nis, partem cum amantissimis scholasticis consumpse ro: cum illis res mihi proxime fuit, cum his toto hoc quadriennio futura est. Ad uos itaq; me conuerto Viriopi.& nobilissimi. Laudo, & non modice quidem la do hoc nouum uestrum institutum, ut Doctorem It tum habeatis,quod solito uestro Sc maturo consilio saetum cognosco. siquidem considerastis, quantum hoc Papiae,Bononiae, Patauio, in Italia, quantum Aueni nae, Valentiae citra montes conserat,qui honores, quae commoda inde sequantur. Nuc Dolana Academia premultos annos collapsa,& prostrata,hoc factio caput eratollet, & breui tempore inter caeteras tanqua regina am

bulabit5 quae hactenus in tenebris delituit, & hic&

pud nostrates percelebris, magniss nominis erit,ac per omnium aures resonabit. Hinc uiri in omni uirtutum nere incellentes, tanquam terrigenae ut in fabulis ei aut Minerua ex capite Iouis, prodibunt. Nuc patres sua

uissimos filios,quos in exteras gentes proficiscentes, in comparabili uiatico 3c lachrymis prosequebantur, domi & ante oculos exiguo sumptu retinebunt: illud Tibullianti cantare poterat, Ludet Sc ante meos turba no uella pedes. Uerum quam no modo scholasticis, eoru pParentibus at uniuersae ciuitati hoc institutum esset utilissimum futurum, sensit id ciuitas regia Ticinum, quae cum diuturno bello saucia, longo tempore expalluisset, 5c exanguis sere dixerim sacta esset, nunc ob proximis annis instauratam Academiam, pristinam speciem' Schabitum recepit. Quid igitur hic fiet, ubi pax perpetua,

sempiter

153쪽

sempiterna tranquillitas, ciuium maxima concordia, rerum omnium copiosissima ubertas, coeli temperies saluberrima perdurat e Tot igitur, tantorumque bonorum uos critis causa. Debcbit uobis praesens artas,

debebunt posteri, quibus tanquam pulcherrimam haereditatem relinquitis,hanc praeclarissimam consuetudianem. Sed, inquiet aliquis uestrum, uanum& inutile prorsus institutum silerit, nisi&tu rem adiuueris, aseque ita te gesseris, ut tuo nomine adducti scholastici, ad nos certatim aduolent. Ego de me multa polliceri nec uolo, nec possum: tum quod nemini sua laus conueniat, imo sordescat, & inanem quandam gloriam sapiat: tum quod leges non permittant quempiam pro se testimonium dicere: & si dictum sucrisinon probent, sed reinciant. Operi rectum tamen existimavi, ne meipsum penitus silcnsio inuoluerem, partem actae uitae meae recensere,ut quid humeri mei serre possint, &quatum de me expectare possitis, consscere ualeatis. Cu prumum a multis ab hinc annis eam aetatem excessissem,

in qua apricceptoribus meis ad humaniora studia informabar, statim me legalibus studiis dedicaui, quod ante oculos perpetuo haberem, auum meu & patrem, illum apud Ducem Sabaudiae, huc apud Cssarem Maximi lianu,&Marchionem Montissereati senatorem .Et in ta j,Bononiae,sub Ruino,Socino, Parisio, uiris aetate nostra insignibus,strennue militaui,quom doctrina et opera licet multu profecisse existimarer, tamen nihil adhuc mihi consecutus uidebar,nisi Andrea Alciatu audi,

re,& praeceptore habere .Erat enim tantinominis,&a pud me tantae existimationis N admirationis, ut meta ipsam studioru meorum attingere, nisi eo duce,dubi rem.Qua de causa Alciatum audiui, sitim illam tam crem, tam molestam, ex uberrimo 8c suauissimo lectio

num eius sonterestinxi: & eius sanctissimis manibus, insulis Doctoralibus decoratus sui. Quo facto, in re uocato eodem Alciato Dux Mediolani Franciscus I r. Ticinensem Academiam instauraret,& lectionibus cos

154쪽

D. NICO LAI BELLO Ni

pi ac Rccret quos maxime probaret, mihi Instinitionum locum demandauit ea enim apud nos lcestio in non mediocri honore habetur, cum basis sit fundamcntum

totius legalis scientia: in hisq; per biennium frequ=tissimo auditorio stim uersatus. Atq; hac quide in re hietincs praesentes Doestorcs vcstrates habco,tuc audito res incos:&qui aliquando me impedito, pcrsonam mea per aliquot dies egregie, Sc cum summa commenda tione&laude sustinuerunt. Deinde, ad ius ciuile ordinariur Mane acccrsitus, per quinquennium cum Ripa,ali j s. I icinensibus Doctoribus colletis meis, ita lectio nibus, disputationibus contendi, ut non renuis deme

citra arrogantiam hoc dictum sit & in Italicis,& in Cis

montanis Gymnasin s esset fama. Huius res fidem uobis faccre posset Placentina ciuitas: cui cum superioribus annis propter Gallorum aduentum, destituta Ticinen si Academia, suam recupcrare animus esset,primum Beslonum uocauit,& primo honorificentissimum hono rarium conlutuit,atq; apud cos aliquot annis sium commoratus. Accedat & Ualentina ciuitas in Delphinatu,quc priore anno me non poenitedis stipendi js,ad Gymnasium illud reficiendum prouocauit, ut nonnullae eius literae apud me testantur: cui tamen prohibente senatu Mediolanensi, fatisfacere non potui. His ita p transa diis, duo uos facturos mihi persuadeo. Alteru, qualis sim,& quid possim facile coiectura assequuturos. Alte in ualde admiraturos, quod relicta patria,seatre charissimo,assinibus, amicis suauissimis, domesticis commodis, adeo longis itineribus quacun* conditione ad uos

uenerim. Sed 8c huius res,cu maxime ad dignitatem me a m pertineat, rationem reddere, superuacaneum no duxi. Non negarim, uiri Dolenses, plurima mihi in men tem uenisse, cum ab H ENRICO COLINO, Oolano senatore, qui tunc in Italia crat, ad hoc nego rium uestro nomine inuitatus suissem,quae mea proposito deterrerent: quibus tamen sorti, ut Iurisconsultum decet,animo restiti. At unum me ualde turbabat, nec su Baala

155쪽

Ehiantem animum componcre,ad hanc prouinciam capescendam permittebat , quod antradita uitae pluri-inis p quibus erius senetiis cram honoribus , conditio nem hanc licet honestam, nequaquam conuenire sentiebam . Sustollite tamen, sustollite inquaria ad coelum manus,&Deo Opt. max. gratias agite, qui diuinitus uiros duos demisit, ut rem 5c commodorii uestrorum curam haberent: IllustrisL. GRANT VELLAM, eiusq; filium Reuerendissimum. Dii boni, quibus suasionibus, monitis, praeceptis, uir ille grauissimus animum meum Ia hantem sustulsit, et erexit,& prope restigeratum tanquasex ardentissima accendit. Haerent adhuc animo, at taliaerent,ut uerba illa non semel repetita, nulla dies descre, nulla aetas obliterare ualeat: Eas Bellone in Burgundia, illa est mihi patria charissima, illam amo, illam colo,illa obseruo et curo, nunqua poenitebit te luisse, ego promouebo te. Quis igitur cius con silio 8c auctoritati non ac quieuillet quibus potest oppida, ciuitates, regna, proin uincias, R Caesarem ipsum, pre se sapientissimum, mouere& gubernare: his uerbis statim coepi in Burgundia

cogitare,&patriam,seatrem,afllno,amicos in Burguia,

dia mihi constituere. Sed hic animus esset, huius amplissimi uiri dignitatem, prudentiam, ingeni j prompsi tudinem, sin Rularia didia & facita recensere: Ucrum quid attinet solem, ut dicitur, facibus illustrare Nineo ualde laborare, in quo cum multa dixeris, nihil di xisse uideare e Non defuit uobis quoque filius, Antistes Reuerendissimus, Episcopus Atrebatensis, iuuenis& humanissimus,&praeteretatem prudentissimus: qui cum patrem de hac re disserentem audiuisset,omni bus modis me hortari Sc compellere non destitit, a que inter multa huius loci uestri commoda, quae ante oculos proponinat, Habebis inquit Bellone Dole stanatum rcligiosissimis, tot tantis* Hemibus magni Qcis lurisconsultis rescrtu, quoru grauitatem,constantia, in iure distribuendo facilitatem& sinccritatem, uel ext

rae nationes admirantur, controuersias lites tollunt,

156쪽

D. N Ico LAI BELLONI

& evellunt, ad concordiam N pacem adhortantur,sor titudine & sapientia unaquae regunt &gubernant,&turbulentissimis si aliquando cotingit temporibus modentur, omnia in portum tranquillissimum redigunt.

Habebis rursus collegium Doctoruin amplisssimum,in quo M usu & doctrina uiri adsunt celebratissimi, ita ut ciuitatem illam non sibi modo, sed uicinis urbibus iura dare omncs pr icent. O beatam & felicem iterum at iterum patriam, O beatissimum et sollicissimum me,cui his insignibus auctoribus, tam digno auspicio ea frui fuit concesssum. Sed libet nunc aliquantisper,ut principio pollicitus sum,uobiseu iuuenes modestissimi gere. Laudo & uos mirum in modum, animum istuuestrum, quod huc frequentes uirtutis & doctrinae de,

siderio Gfluxistis,&quod egregie cita me Deus amet

rationes uestras iniuistis. nam haec quae apud nos ab omnibus bona appellantur, incerta SI caduca esse, nullo Q statu cotineri cogitastis: & quem modo ob summa

pecuniam praedicabamus,in sordibus deinde paulo momento uiuere, egestate opprimi, maximis in miserijs uersari conspicimus. At uirtus est firmissima, quae ne. que decertissimo suo statu dimoueri,nec ulla ratione

mitti possit:quae spe tutissima,mortales ad summos honores euehat, a calamitatibus defendat, ad Deum opibmum maximum uiam aperiat,&ostendat. Quamob

rem Themistocles Atheniesis non immerito dixisse ut sus est, se malle uirum pecunia indigentem, quam pecuniam uiro.Quamuis autem uos uel tra sp5te satis incita tos N accensos non dubitem,non parum tamen uos adiuvabit. 8c etiam at* etia inflamabit, si persaepe memineritis,qua de causa parentes uestri huc uos miserint,& iicundaconsuetudine uestra se priuatierin nempe nulla alia, quam ut aliquando familiae uestrae sitis honori,patriae gloriae, amicis utilitati. Noliteita eos tam sperata& exoptata expectatione defraudare. & quoniam cum locum nacti estis,in quo commode uiuore,& pacato animo studiis operam dare potestis,uos modeste adi rudimen;

157쪽

dimentaliaee Iuuenilia exuite, animum uirilem indutite.absint hinc discordiae omnes, rixae omnes, tumultus omnes,sitin inter uos atq; hos praestantissimos ciues unu perpctuo corpus,& una uoluntas.Ego uero quas tum quidem a me uobis essici poterit, & si munus hoc profitendi expostulet, ut omnia uestri causa uelle debeam, tamen quod me Dolanum factum existime,ea potissimum ratione,at horum ciuium gratia me totu uobis trado, nullis parca laboribus, nullis uigil 3s,omnia sustinebo, omnes dissicultates popinar, ut me talem possim praestare, qualem speratis & expectatis. Dabo quot horis operam,ne tempus perperam dilabatur: &quoscunq; frustus ex studns meis collegero,eos omnes

in medium proseram,uobis omnes communicabo,uobis diripiendos omni ex parte exhibebo. Unum restat, quod si mihi beneficio uestro obtigerit, ne tantillu quidem dubito,omnes labores,omnes molestias a me sine dissicultate exanclandas. scilicet, si studium uestrumae cesserit, si stequentes le monibus inueritis,& dicti no stra remotis sibilis & strepitibus probaueritis. Sic nim fiet, uthoc toto transadio quadriennio, feliciter hanc prouinciam administrasse dicis, & uos ex hoc maximum seu Bam capietis.

159쪽

INDEX LEGUM HOC LL

L.ei apud quem. depositi. cap.xiiij.L.si pignore. g. si post.de pignorati.actio. ibid.

L. furti. g. mandati.ex quibus causis infam.irroga. ibid. Rub.de rebus creditis. cap. . I .in re furtiva. 6.si ex causa.de condici. furti. cap.rix.L.fistulas. S.hn.de contrah. emptio. cap.xta. L I B. III. L. Imperium.de iurisd.omni.iud. cap.iiij.&Cap. L.iubere cauere eo. titulo. ibid.

160쪽

LEGUM DEcLARAT A P. y ML. q. de ossic.eius cui mandata est iurisd. cap. vl.L.iij. S de illo. pro socio. cap.Vij.L.legitima.de pactis. ibid.L.cum praetor. g. i. de iudiciis. L.iudicium soluitur.de iudicns. ibid.L.si cu excepti.*.quod si homo.quod metus causa: cap.xij

L.qui autem .f. i . de constitu pecvn. cap. xiij.L.si uehenda. g. pen. ad i. Rhodiam de iactu. ibid. L. fistulas . f. a.de contrahen. pti. cap. xiiij L nummis. de in litem iurando. cap.Xvi. L.solent de offici. proconsul. cap. xyii. L I B. IIII.

L.Filius. de inoffici.testam. Cap. iiij.L.si remunerandi. f. apud Iulia.mandati. cap.vii. I .de eo. S.ssi post iudicium.ad exhibendum. cap.Vii I. L. frater a fratre.de condicio.indebiti. cap.ix.L.quaesitum. f. i.depecul. ibid. L. fin. de senato. cap.X L. fin. usufruetuarius quemadmodum caueat. cap.ri-L. quoniam. de condic io.surii. ibid.L.qui furtum. .titulo. ibid. L. t. f. scientiam. de tributo a stia. cap.xiiij. L. i*.is qui nauem .de exercito. ibia L.dotem qui.& l.diuus.de iure dotium. cap..ij.L.quaedam. S.nihil.de edendo. cap. iri IN FORTIATI. LIBRO I. L.Illud. f.ad testam . de bonoru posse. tra tabul.lib.t. cap. 3.L.muto. g. tutoris datio .de tutel. ' cap. h. L. inter tutores.de administra. tum. cap. t. L.posthumorum. ff. de intusto. rup testam. cap.iij. L. Lucius. g. quaesitum.de lega.iq. cap.xiiii. Rub. ecl.unic.ut ex legibus uel senatusconsulus. cap.xvi, L.Mela. f. sed si alimenta.de alimentis lega. cap. .

L. Qui

SEARCH

MENU NAVIGATION