장음표시 사용
101쪽
snae Rei p. dimicare. Opes interim Pridiscipis Turcarum, et Sullani etiam vires vehementer amplificari, et rebus Christ&anis imminere. Neminem Vero Coruin Principum, quorum officium crat impetum a Christianis proposita etiam morte reprimere, tanto periculo commoveri. Si gloriae cupiditas ad arma sollicitabat , quod decus tantum esse poterat, quod esset cum Christi sepulchro armis vindicato cynparandum p Si multa posside idicupiditas stimulos illis addebat, cur non animum ad Asiae, et Aegypti regiones opimas, maximisque opibuS opulentas adiiciebant ξ Per Christum igitur Optimum Maximum ipsum Iulium obtestabatur, ut
omne studium suum, omnem VirtUtem, et industriam, omnes curas , et cogitationes in discordiis tollendis , et pace constituenda consumeret, et Ρrincipes Christianos ad interitum Mahumetani nominis exhortaretur; ut ita sempiternum gloriam,' quae nullis unquam saeculis eflet interitura, compararent: se vero ad eam rem regni sui opes universas polliceri, libentissimeque per se, in tam praeclaro certamine quodvis discrimen capitis aditu-
Fuit vita continens, natura beΠignus , ligione pius; praeterea mitis atque mansuetus, et in summa gravitate comis ac perhumanus. Aditus facillimos habebat .
in administranqo jure , et negotiis impi
102쪽
ET EORUM PRAEc LARE GESTA. 63gre gerendis summam diligentiam adhibebat. Erat in sermone Jucandus, et non mediocri urbanitate praeditus , et admo dum liberalis Milites alebat ; reS prae-Clare gestas , non solum laudibus , sed
multis etiam muneribu S, et beneficiis prosequebatur. Domesticorum necessitatibus summa benignitate consulebat. Egentium inopiam opibus suis egregie sustentabat. Viri religiosis , et virginibus sacris non solum O, quae ad cultum religionis, Verum st- iam , quae ad domesticum usum pertinebant , large , et munifice suppeditabat. Erat in sceleribus vindicandis , et err*tis suorum coercendis 1everuS quamvis esset natura magis ad lenitatem , quam affseveritatem propensus Musica multum delectabatur, sed non ita, ut musicae studium illum a negotiis avocaret. Favebat plurimum literis. De moribus externis multa percontari solebat. Historias libenter audiebat. Quoties cibum publice sumebat, crant epulae magis Iucundo, et utili sermone, quam coquorum artificio conditae. Nobiles adolesentes cum Virginibu 3 Resegiis in aula, sine ulla libidinis sisnificatione
1altabant, et quamvis honesti nimis amoribus indulgerent, virginibus erat insitum, neminem ad familiaritatem admittere, His si illum, qui aliquid fortiter , et animo
se bellicis in rebus effecisset. Pueris enim
103쪽
M Ostico REGUM PORTU GALLiast,
nobilibus , qui in aula Regia versabantur . non erat licitum pallium Virile sumere, antequam in Africam adversus Sarracenos trajicerent , et aliquod inde decus egregium reportarent. Ecclesiae sanctionibus alacri sanctitate parebat, mores, et ritus ab Ecclesia constitutos summa senstitate , et ceremonia tuebatur. Multas sanctorum hominum religiones instauravit. Sic autem religionem colebat. ut nunquam studium publici juris, et Reipublicae rationem intermitteret. Hominum querelis aures assidue praebebat, commissa facinora vindicabat.
Is denique fuit, qui secundam, et adversam fortunam moderate semper fercndam arbitraretur; et omnia; ut Christianum Principem decebat, ad judicium numinis Divini, quod falli non potest,' pse
Hujus auspiciis erecta est civitatῖς Εiabensis Ecclesia primaria, Ecclesia sanctae Mariae Magdalenae in civitate Oli ventiae, Ecclesia sanctae Miser cord sae in civitate Olysipponensi ; ex qua , tanquam
ex prineipe fonte, omnes sanctae misc. ricordiae consessus per universum Portu- galliae regnum emanarunt. Caeterum illius fama, multa aliorum inexstructa, pleraque et opimo censulaucta monasteria, meritorum monumentis impressia, saeculorum omnium memoria vigem
104쪽
ΕΥ EORUM *RAEc LARE GESTA.gebit. In his praelucet liberalitatis ejus 1plendor in exstruendo, et irrogatis privi- Iegiis exornando monasterio de Bethleem,
ordinis sancti Hieronymi, a civitate Olysipponensi per sex milliaria distante.
Inde et memoratur Conventus de nostra
Domina da Serra , ordinis Praedicato rum , non longe ab oppido de aes eirim exis structus. Nec silentio praeteriri potest, Conditum ab illo divi Thomae Aquinatis in civitate Conimbricensi collegi.
In anni Isa I. exitu Rex Emanuel, qui
eo tempore maxime opibus, et imperio , summaque nominis gloria, et celebritate florebat, et Optima, ut Videbatur, Valetudine , et corporis robore, et incolumitate vigebat, in morbum subito incidit, ex quo post dies noVem , tertia decima Decembris, ex hac Vita migravit: In ipso vitae fine insitae religionis , et pietatis documenta dedit. Animum sacris fam. ctissimis expiavit, mortis certissimae nuncium aequissimo animo tulit; sacerdotes, qui illum circumsistebant , et hymnis . atque precibus ad Deum adhibitis , vota pro illius salute sempiterna faciebant, ad-juVabat , et Versus sacrorum carminum multis in locis memoriter pronunciabat.
Fuit in Bethleem fico templo, quod fundarat , cum multis lachrymis, quas desiderium ipsius excitabat, cum regio fu-- nere, Omniumque ferme Principum , et E RO.
105쪽
66 ORico REGUM PORTUGALLIAE, nobilitatis universae celebritate in lepuIchro conditus.
JO nnes 3. Emanuelis I. filius, re
gnaVit annos 36. qui quidem Joannes natus cit Olylippone anno Iso1. In CJus ortu tam saeva tempestas excitata fuit, quantam nunquam homines , summa senectute praediti , invita meminerant. Coelum enim, tenebris densissimis obductum, tam crebro tonabat atque fulgu- Tabat, ut eos etiam, qui fortes existima. bantur , ingenti formidine perterreret. Adhaec multa loca de coelo tacta fuere; excitati turbines arbores evellerunt; imbres effusi non vias tantum , sed aedes etiam quam plurimas aquis impleverunt. Is in uxorem assumpsit Catharinam, Caroli s. Imperatoris sororem. Ex ex hos liberos habuit. I. Alfonsum.
eunte infantia e medio praerepti sunt. Et
thalamo Ioannam Caroli s. Imperato
106쪽
Εr EORUM PRAEeLARE OEs TA. 67tis copulavit, quae illius opera Sebastianum peperit , qui post aVum regnavit. Hic Ioannes Princeps 3. die Januarii an ni Isss. e vita migraVit. Habuit etiam filium illegitimum, Edu-ardum, cujus vita in ipso adolescentiae istore praecoci obitu deflorata concidit.
Hic miro clementiae et comitatis amo. re benevolos omnium animos sibi conciliavit , religionis cultu , et pietatis integritate bene apud omnes audiit. Erat natura Clemens atque benignus, et ad pilistatis studium valde propensu S.
Indorum orientalium finibus multum fui imperii terminos propagavit.
Celeberrimum , ae amplissimum coninventum, ordinis de Jesu Christo , in civitate de Thomar de novo exstruxit, ac Irr-stauravit, summisque reditibus amplificavit : et enim in tota Hispania aequalis non facile iuvenitur. Eum In civitate Olysipponensi aedes eaedem , quae nascentem exceperant, fatis concedentem exceperunt die II. Iunii, anno Iss7. Cujus corporis in conventu Bthleemitico ,
ordinis sancti Hieronymi, justa sepulcuri facta sunt.
107쪽
annis nepos, regnaVit anno S ZI. men
lem I dies 26. Hic ad arma cape senda summa animi praesentia propensissimus fuit In Africa cum Rege Marro in Chiorum Mule-Hamet , cui subsidio futurum Conscripserat exercitum , simul.Cum Male-Maluco , qui ab eodem Μu-1e Hamet regni clavum acceperat, Vitae suae summam totam percurrit s. die Augusti anni Is 8. aetatis Vero suae anno 14. mense 6. die I s. cujus ossa in prima xia civitatis Septae ecclesia humo man- . data sunt.
-DECIM UA SEPTIM Us REX.HEnricus Cardinalis, et Archiepisco
pus Eborensis, Emanuelis I. filius, regnavit annum . menses s. totidemque dies. Hic a senatu Olysipponensi, mortuo Sebastiano nepote , in Regem 1ectus est 26. die Augusti anno 33I8. in, ecclesia Hospitalis omnium Sanctorum, et communi totius regni suffragio stabilitus. Natus est anno Is I a. die I. Februarii, quo etiam mortuus est: eo qui
108쪽
ET EORUM PRAECLARE GESTA. 69Glysippo plurima nive consperia fuit: in qua quidem urbe, propter Coeli temperiem, monstri simile est, partem aliquam nivis intueri.
Hic, cum in principio sui Imperii populum ad ANTONIUM nepotem, fratris sui Ludovici filium , qui e captivitate Sarracenorum divino numine evaserat , fuerat enim in bello Africano, ubi Sebastianus cum duobus Marrochiorum Regibus interiit, captus, inclinantem vidisset. eum intestino odio persequutus est Verum post paucos dies, regno gravissimis dissidiis, et controversiiS flagrante, Iuna eclipsin patiente, morte cessit inopin, pido de Almeirim die I. Februarii, anno Is8o Ejus corpus sacello Regio tectum
Uinque Gubernatores et Defensores post mortem Henrici regnarunt menses q. dies I9. Hi in vita Henrici , eo quod esset debilis, et senio confectus , et propter imminens dissidium, a Conventibus populorum in civitate Santaranensi electi fuerunt, ut post mortem Henrici regnarent, gubernarent, et defensiarent regnum , quoad usque stat tum esset, quis esset haeres inter tot com-
109쪽
o Ostico REGUM PORTU GALLlAE , petitores ἰ an populus haberet jus eligendi , quod luce meridiana clarius erat. Res enim ex communi mente fidei viginti quatuor procerum mandata fuerat, qui ad hanc litem componendam undC cim ex illis seligerent. Sed interea, dum maturior consultationis ratio initur, Philippus, Rex Castellae, maliu armata sibi ipsi hanc controversiam diremit. Tun Ctres ex iis, patriae .suae proditores, Re
gis Castellae pollicitationibus, et fraude pellecti , in ipsius manum Portu galliaci
regni aut horitatem transmittere Voluerunt i
sententiamque, cujus nullum jus habebant, in regno Caltellae pro Philippo tu Ierunt, Cum populus reluctatus illi fuis set, AN T o N I U Mque Regem una Voce erexisset.
Naanima competitorum, haec sunt.
ANTONIUS, Regis Emanuelis ex filio secundo Ludovico nepos. Catharina Bragantiae Ducatrix , Regis EmanueIis ex filio Eduardo neptis.
Philippus , Rex Castellae, Regis Emanuelis ex filia Ilabella nepoS. Emanuel Philisbertus. Dux Sabaudiae, Regis Emanuelis ex filia Beatrice nepos. Raynutius , Mariae Parmensis filius. uuae Maria Regis Emanuelis ex silici Eduardo neptiS erat.
110쪽
ΕT EORUM PRAE eLARE GESTA. 7ISerenissima ac Christianissima Regina Catharini de Medicis, Henrici 2. Francorum Regis uxor, et Henrici 3. Fran- Corum et Boloni ac Regis mater. Et Populi Portugallen 1es, qui, ne jure suo
frustrarentur, etiam Henrico et Gubernatoribus clavum regni tenentibus, pro Curatore S , per quos rota controVersiae causa disceptaretur , suis impensis accive, runt. Quorum voce ii Gubernatores sanciti fuerunt, qui eo e vivis sublato, regni gubernaculis praefuerunt. Enimvero populi suopte nutu, et tanquam in ultima comperendinatione electionis causam statuere, suo Jure poterant. Sed tamen, Cum nullam adeundae haereditatis partem
jure ad Philippum, Regem Castellae, re dire satis superque intelligerent, id totum judicum sententiae competere, et in ea sistere voluerunt: alioqui enim, ut postea manifestis argumentis indicarunt, dum in civitate Santaranensi ANTONIUM una Voce proclamarunt , longe alitet rem istam secundum ANTONEUM couinstituissent.
ANro Nius I. Regis Emanuelis I. ex ILudovico filio nepos , ob exhibita omnium oculis singularia , et prope divina egregiae indolis , moderati animi,