Pro restituta valetudine Benedicto 14. P.O.M. Arcadum carmina

발행: 1757년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Mutare . Nostris non lacrymis tamen Immotus haesit; tum sibi sat diu Vixisse quanquam visius, orbi

Vivere non renuit, laboremque Inire notum rursus, & arduam Versare molem , quo faceret diu Fidem per omnes, quae coluntur Cumque, plagas, populos per omnes ,

Regnare Mundo Numen, & illius

Regni nec ortus esse, nec exitus, Et iura nec noitro, doceret, Arbitrio rata , nee movenda ,

Fram sque tandcm seditionibus Sanciret almam mentibus anxiis Pacem, reluctantesque , Veri Lampade proposita , sub una Repente gentes signa reduceret, Et vi sine ulla flecteret, & sua Gaudet et hinc responsa ab omni Certa peti regione semper, Et semper exempla inclita Regibus Peli vel ipsis , grandibus omina Et dextra coeptis , dum superni Imperii moderantem habenas Colunt, verentur, laudibus efferunt: His regna late subdita coneinunt Plausu secundo . Fama nullis Persisnat lateritura shelis.

12쪽

ECLOGA

DAS MONIS ANDRIACI. Dasmon , O Meliboeus .

Das A ealamum, Melibee,novus me concutit ardor. LI Nescio quid magnil mens irrequieta spopondit; Ibo , Quirinali penetrabo interritus Aulae

Limina, nec vultu me Helvetica turba severo Arcebit procul, adscendam , ingrediarque cubile, Pastor ubi summus, nostris venerabile nomen Eganus in fulvis , morbo recreatus acerbo,

Incolumis truitur renovatae munera vita .

IBI. In limis, Dasmon num tu, vilissime Pastor. Inter tot vigiles famulos, aulaeque ministros, Inter tot Proceres , inter tot grandia , credis , Nomina , adoratis dare supplex oscula plantis , Atque impressa notis coelestibus ora tueri Pontificis' mihi die, quid summo a Principe poscist Quid ue petis ἰ mihi sare : cupis si promere versus , Falleris, alii Dasmon, non hoc vult carmina tempus. Funde preces, sacras conspargito floribus aras, Munera ser Superis, S Numina sancta precare , Eganus, ut longos feliciter impleat annos, Reddaturque suae , domito languore , saluti. D. f. o caput egregium t an nescis, Melitae, Ouῖrii sim Tota quod Urbs , quod tota simul vicinia novit lEganus ... ex oculis lacrymas amor exprimit. ille Tganus, Arcadiae deeus, & spes maxima Romae, Dulcis amor populorum , & Divsim maxima cura, Eganus ... ah quoties Superos in vota vocavi , Olli ut praestarent longevae munera vitae 3 Convaluit sospes, victa jam morte : serenum Cerne , ut purpureo ridet modo lumine Coelum a

13쪽

Cerne a ut iam nitidi redeunt post nubila Soles:

Mestitiae nox atra fugit, simul anxius angor , Singultus, lacrimae, populorum Vota gementum, Et quae iuspensiss animos, & corda Quiritiam Detinuere diu, tandem suspiria cessant. Urbs effusa ruit, plausuque insueta resultat, Era canora sonant, reboant tormenta, frequensque Clamat, tot populus, resonant sora,compita,&arces, omnia letitiae dant signa , atque omnia plaudunt , Festisque ingeminant clamoribus, Egane, vivas, Et Romae, & Fidei, repetunt simul, Egane, vivas. Inter tot plausus, inter tot gaudia , & iple Ibo audax, versusque canam , sortassis in aures Primus ego sacras effundam carmina , non me , Crede , supercilio adspernabitur Eganus atro, Regalique procul me non arcebit ab aula . Primus ego illius, Pastorum nomine, dicam Et merita , & laudes, mox quae praesagia Coelum Promittat, sausto nec inani carmine , pandam . Primus ego non magna seram illi incommoda, nil Sc Pro me depos ens, supplex id scilicet unum , Ut sospes nobis vivat , valeatque , precabor. IDL Uera mones, Dasmon, licet ire. Fia protinus ipse Pone sequar; laterique adstem, nisi sorte recus s. Das. Quin placet: ambo igitur, quae tunc dixis juvabit, Carmina nobi istum tacita modulemur avena. I. Incipe , te vatem celebrat Nonacria tellus. f. Plaudite, Pierides, date carmina, promite laudes. Pastorem nostris servarunt Numina Sylvis. Fallor i an extollit sulva Tyberinus ab urna Floriferum caput, & lacrumantia lumina tergens , Plaudite , io I clamat i non fallor Tybris ab amne Fronde coronatus sita tempora , munera libat Ante aras, cumulatque sacris altaria donis , Persolvit sua vota Deo , pro sospite magno Egano, & Aonias revocatis ad carmina Musas ,

14쪽

Majori celebrare sono facta Incipit almi

Palloris, nomen late immortale , decusques Invictumq; animum, innocuos sine crimine mores,

Sublime ingentu,& mentem simul undiq; plenam, Dimitiis Sophiae , Themidisque , & Palladis arte .

Tum recinit laetos augustae frontis honores, Munificasque manus, facilemq; ad praemia dextram, Pestus & heroum magna virtute resertum ,

Et Latia quondam quae munia obivit iv aula , Quosque tulit ucra pro Relligione labores , Ac tot doctrinis conspersa volumina sacris, Tradita tot Fidei, tot prompta oracula morum, Queis populos, dc regna docet, serosque Nepotes liganus instituet, longumque docebit in aeuuiu , Orbis perpetuus prima de Sede Magister. Haec canit Arcadica Tybris plaudente corona. Mel. Plaudite, Pierides, date carmina, promite laudes, Pastorem nostris si reabunt Numina Sylvis. Fallor an alma Salus Idaei e vertice montis Distamnum, manibusque gerens medicamina vitae, En adsum, et amat i non fallor: promptior omni Spe properat nostra , & votis velocior adstat,

Pulchra Salus, Latii finem impositura labori.

Versantem cernit mortis prope limina summum Eganum,& illacrumat; propere tumq; elicit haustiis Vitales, si argentque novum per membra vigorem, Eripit illius Parcarum e forcipe vitam .

Sospes tot satur festo tum carmine , ibi pes, Qui Latium regit imperio , qui moribuς ornat, Divinisque implet totum virtutibus orbem. Per me sis spes, io l vivat, valeatque beatusFganus: ipsa olli iaciam sine nube serenos Ire dies, annosque, & lustra, & secta ; diuqtie

Virtutem ipsa addam , ut maneant in corpore vires,

Dira Quirinali & procul exulet omnis ab aula Morborum ingluvies; ausia ingentibus illum

15쪽

Di servant, nec vana sides, mihi credite magni Eganus Euboici transcendet pulveris annos , Et Phrygiam vivet selix , vincetque senectam . Vos, Superi, testes, vos conscia Numina Caeli. Haec ait,& fremit Arcadicum nemus omne tumultu Nos Sat, Melitae , tuis tacitat siluere volucres Cantibus, omnis ager siluit; nos ibimus, ambo Dicemus carmen conceptum mente , benigne Eganus excipiet; situs hic mos ibimus ambo, Illius ante pedes forsan majora canemus.

16쪽

IIENDECAS ILLABI

RIVISCI s MYRNENSIS .

VIdi Parrhasias repente Lauros Hinc, & frondibus inde destitutas,

Cum Lecto graviter jaceret aeger Mundi Spes Eu Nus , decusque nostrum. Mox ut convaluit, repente rursus Vidi Parrhasias virere Lauros. . sic hui Nomise In Arcadum albo ab annis am ius diuia auiato Intelligisur

17쪽

EUR ID ALCI CORINTHAEI.

Anes, quos tacitum Nemus,

Heroum hospitium , dividit Inseris Nigram pellere gurgite Puppem dum Stygio cernitis Atropon a Pindi Virginibus datum Conclamate EGANUM : Dira potens Stygis Carptum per juga Colchidos Succum non alacris sic timet Esonis, Ut cantus Heliconidum Lymphatasque animas Pegaseo lacu.

18쪽

ELEGI A

VIcit io i vicit virtutum turba tuarum ἔVicerunt Populi vota , precesque tui . Sospes io : BENr Di CTE , metu nos eximis omni, Romaque supplicibus temperat a lacrymis. Roma triumphali rursus te cinge corona ;Erige & angustum rursus ad Astra caput. Convaluit Princeps ἔ patuit clementia Divilm ιCara quidem es Superis , caraque Roma Deo . Exquiliae te Roma vocant ; ibi prona potenti Grates sunde Deo I grataque sunde preces. ViRGO PARENs ; Populus quid non tibi debeat iste , Qui Tibi , qui NATO dat pia thura tuo lProspexit nos irae Naxus tuus ille saluti Reddita nam nostro in Principe nostra salus. Vilico PARENs ; Tu sola malis occurrere tantis, Divinasque iras ilectere sola potes . Ipsa potes longum Princeps ut vivat in aevum , Ipsa potes vires ut reparetque suas. Jam reparet vires, jam mundi tractet habenas, Dignus enim valida , quem tuearis ope . Ille quidem Tibi cultum auxit; Tibi thura frequenter ,

Votaque fert aras cernuus ante tuas .

Adde,hoc marmoribus quod totum splendet, de auro Templum ingens Tibi, quod si Sit in Exquiliis. Hoc totum squallens , totum hoc jam paene satiscens, Munifica ornavit, restituitque manu . Adde quod & Pietas illum commendat, & illum Commendat morum candida simplicitas.

19쪽

Dogmata per totum spargit feliciter orbem . Et monitis plaudunt maxima Regna sitis lAh precor , ah nostras audi, bona Virgo , querelas zNostra nec ut jaceant irrita vota sinas. Essiee dei firmam N rus tuus ille senetiam , Vitaque ne properε tam pretiosa cadat. Restat adhuc restat pacatum scilicet orbem , Ut videat sacra san mis ab Urbe Senex . Christiadum restat membra ut disiuncta sinim jam Conjunc a agnoscant, demereantque Caput. Eveniet ; cunctas BENEDicri grande per oras a Grande per aetatum saecula Nomen erit.

20쪽

Ut valeas, BENEDICTE, iterum, non multa medentum Ars, populi iaciunt sed pia vota tui. Nec Tu quod vivis tam gaudes . optime Princeps, Quam tibi quod vitam servat amor Populi.

SEARCH

MENU NAVIGATION