GeorgI HornI ... Ulyssea sive Studiosus peregrinans omnia lustrans littora

발행: 1671년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

116 U L Y s s E SDario, ea potitus fuit ; & in ea obiit. Post Seleucus Rex Syriae, ejusque posteri eam tenuerunt; sub quibus paulatim ad solitudinem redacta fuit,exhausta vicinitate Seleuciae ob id 1 Seleuco Nicatore conditae intra quadragesimum lapidem. Ninive alio nomine dicitur Ninus. Fuit metropolis Assyriae. De situ ejus dubitant antiqui. Alii ad Euphratem,

alii ad Tygrim describunt. Et horum alii ad occasium, alii ad ortum Tigris,

quorum rursum pars supra, pars infra Lycum. Hic dissensus authorum ut concilietur,quidam duplicem statuunt Ninum, unam ad Euphratem in Co- magena, alteram. in Assy ria trans Tigrim : quarum illa Vetus Ninus, haec Nova dicebant. Nova quam Nimrod exstruxit sic enim postea dici coepit, quanquam vetustior altera esset) ad Tigrim sita fuit; sed incertum , qua

parte,& Omnibus expensis quae veteres de ejus situ tradunt, hoc unum restat, ut dicamus, nos nihil certe de eo stare.

Hoc tantum constat fuisse ad Tigrim versus ortum, nec procul 1 Lyco flumine. Sed a qua parte Lyci, an a dextris an a sinistris, res in ambiguo est.

232쪽

Et hoc Deus futurum prςdixit. Nahum cap. I. 8. & 3. 17. Vide Boisardum lib. I v. Pebgi cap. XX. t Urbs haec maxima fuit, & ut Ionas tradit,ambitu trium dierum. Ita enim verba ejus intelligenda esie docet Aben Esra Sc Hieronymus Major Babylone fuit ut Strabo testatur. Ambitus moenium fuit stadiorum CCCCLXXX id est milliarium sexaginta. Longa CL,

lata XC stadiis. Altitudo moenium pedum centum, latitudo quam tres currus simul perambularent. Turres in moenibus mille quingentae,ahς pedum ducentorum. Incolae ejus ex descriptione Jon ς non potuerunt pauciores sexcentis millibus esse. Nam duodecim myriades infantum habuit, qui ut minimum partem quintam urbas faciunt. . Nec nimius hic numerus videri debet, cum Plinii aevo Seleuciae habitarint totidem incolae. Thebis AEgyptiis i abitasse quondam septingenta millia aetate militari, testabatur inscriptio, de qua Tacitus lib. II. Annalium : urbs Lucaniae Sybaris in bellum eduxiste legitur trecenta hominum millia.Strabo lib. 6. Diodor. lib. 12. t empore

tertii belli Punici Carthagine fuerunt K septin-

233쪽

218 ULYss Esseptingenta hominum millia. Agrigenti Empedoclis quo octingenta millia. Laertius lib. 8. Hierosolymis obsidionis tempore perierunt undeciescentum millia; nonaginta septem millia capta sunt. Josephus lib. 7. I7. Haec igitur urbs Monarchise Assyriacae caput una cum Babylone,exstructa fuit non ab Assur filio Semi, sed a Ni mrodo ut probat Bochartus libro citato cap. I9. In ea Reges Assyrii primi,usque ad Sardanapalum habitarunt. Sardanapalus autem in ea ab Arbace . Obsessus,se cum regia combussit.Postea Salmanaiser 8c Senacherib in ea regnarunt; quorum hic ultimus, post clacem illam Angelicam Hierosolymis acceptam, a su is filiis in templo Dei Nisroch interfectus fuit. Paulo post a Cyaxare Rege Medorum & Nabuchodonosore Rege Babylonis obsessa

ac funditus deleta est. Postea per mulsa secula j icuit deserta, & dubitatur vehementer an eo loco ubi olim stetit, i n staurata sit. Nam i ii quidem aliqua Ninus Ammiani Marcellini tempore, sed ea alibi sitia fuit, nimirum ad Eu phratem. Hodie e regione ejus sita est urbs Mosai.

234쪽

PEREGRINAN s.

Graeca descriptionem orbis sta

cundum Graecos tradit. Graeci in AEgyptum 8t Orientem prosecti, Cosmographiam ab AEgyptiis & Chaldaeis didicerunt. Illi igitur

mundum distinxerunt in CirCulos, ZOnas, climata & mensuram. Circulum diviserunt in 36o gradus. Gradus ipsis 36o pars circuli. Quilibet gradus subdividitur in εο prima, secunda, temtia. Minutu tale vel scrupulus eit 6opars gradus. Idq; rursum subdividitur in secunda , secunda in tertia & sic porro. Circulus vel major vel minor. Majo

T. AEquator , medius inter polos mundi, mundum in duas partes aequales, Septentr. & Austr. dividens. Usus ejus tres. I. numerare longitud. mundi, ac distingui per meridianos. Σ. designare aequinoctia. 3. Orientem de Oeci

dent m.

Σ. Meridianus, per loci cujusque verticem transien1 is I. mundum secat in partem Oriental. & occident. 2.designat mei idiem. 3. extremitates ejus ΝΚ 1 di-

235쪽

22o U L Y s s E sdicuntur poli . numerat latitud. mundi. & Septentr. ac meridiem,quas plagas acus nautica ostendit,sed interdum declinanS.

g. Horizon dividit conspicuam mundi partem ab inconspicua. Is I. monstrat initium & finem diei. Σ. Ortum& occatum stellarum. 3 dies longiores& breviores. q.. punctum verticale cujusque loci. Minores I. Tropici duo, Cancri sive Septent r. & Capricorni sive meridio n. Solis cursum ad meridiem &boream determinantes. Distant ab

aequat. gr. ri Illi I. designant maximam declinat. Solis. a. dies longissimos & brevissimos. Σ. Polares duo, arcticus & antarcticus,designantes polos Zodiaci. Distanta polis mundi gr. 2ῖ s. m. 3 O. ab aequatore gr. 1 tropicis gr. q. 3. Zonae sunt spacia inter duos parallelos dc polos. Suntque quinque : duae frigidae ; duae temperatae; una torrida.

Climata sunt spacia inter duos parali los versus eundem polum ab aequatore.

236쪽

PER EGRI NANS . 22II. Quoties longissimus dies unius loci, a longissimo die alterius loci semime horae differt, novum clima constituitur. 2. Tres pararelli ad clima requiruntur. 3. Loca sub eodem climate habent eandem dierum Si noctium quantitatem, dive a diversam. q. Singula a singulis locis denominantur. Partes orbis tres constituunt ἰ Euro pam, Asiam, AfriCam. Mensura mundi est longitudo ac latitudo. Longitudo sumitur ab Oriente in Occidentem. vel contra. Latitudo a Septentr. in meridiem vel Con

tra.

PARTES ORBIS

TRES SUNT: Europa , Asia , Africa. Eam ab oloit Ptolemaeus, Strabo, ALD 2 alii. Geographic Ptolemai.

Partcs orbis tres sunt: Europa, Asia, Africa . Europa continet, Intulas Bri-K 3 tanni

237쪽

stri U L Y s s E stannicas, Hispaniam, Galliam , Germaniam Magnam, Rhaetiam, Vind liciam, Noricum, Pannoniam, Illyricum, Italiam, Insulas Maris Medite ranei, Sarmatiam Europaeam , Tauricam Chersonesum, JaZyges, My siam,

Thraciam, Graeciam. Insulae Britannicae sunt Majores vel

Metnores. Majore s sunt duae, Britannia

I se Hibernia Britannia dividitur in Albionem,quae & Britannia Major & -- Adoniam quae Britannia Minor. In ALbione urbes sunt: Londinium & Eboracum. lumina: Tamesis & Sabrina. Gentes praecipuae : Cantii, Trinobantes, Silures, Brigantes.In Britannia mi nore sunt: Alata Castra. Flumina Gloγta, Tina, Varar. Sylva Caledonia. Hi-ιernia V. Eblanam, Manapiam. Minores sunt Eba quinque, Orcadestri ginta, Nyle. Hispania dividitur in Tarraconenissem, Beticam ct Lustaniam. In Tarraconensi sunt V. Caesaraugusta, Tarracon, Saguntus, Numantia, Pallantia,

Carthago nova & Vetus, Ilerda. Fl. Iberus, Sicoris; Gentes: Cantabri, Astures , Celtiberi. Baetica V. Hispalis,' Corduba,Astigi. Fl.QLadalquivir,Bκ-

238쪽

tis , Ana. Lusitania V. Augusta Emerita, Conimbrica, Glisipon, Fl. Teio, Tagus, Durius, Minius. Insulse ad Hispaniam sunt Gadiva sive Gades, Pityusae duae, Baleares duae. Gallia dividitur in Aquitaniam, Lugdunensem, Belgicam, Narsonensem. In Aquitania V. Burdigala, Mediolanum. Fl. Garumna, Ligeris. In Lugduueni V. Augustodunum, Lugdunum. Fl. Sequana. Belgica V. Samarobrigam, Augustam Trevirorum. Divodurum, Dur Ottorum. Fl. Mosa, Rhenus, Narbonensis U. Massilia , Narbona, Vienna, Tolosa, Nemausus , Arelatum. Fl. Rhodanus. Germania Magna. Gentes: Batavi.

Sicambri, Frisii, Longobardi, Catti, vangiones, Angli, Saxones, Quadi, Baemi, Cherusci. Urbes: Mattiacum. Fl. Rhenus, Visurgis, Albis. Sylva

Hercinia. Rhaetjae. U. Brigantium. Fl. Danubius.

Vindeliciis. U. Augusta Vindelicorum. Fl. LicuS. Noricum. U. Iulium Carnicum. Pannonia est vel superior vel inferior. Insuperiori U. Paetovium. Insn-

239쪽

feriori V. Sirmium, Cibalis. Fl. Darus

IPyricum. Dividitur in Liburniame Dalmatiam, V. Jadera, Salone,

Dalmatiae.

Ita ia ubi V. Mediolanum, Ticinum, Parma, Mantua, Verona, Genua, Brixia, Ravenna, Patavium, T ridentum, Forum Julium , Florentia,Pi ste, Ancona , Spoletum, Roma, Aricia, Praeneste, Lavinium, Neapolis, Cumae, Capua, Puteoli, Tarentum, Brundusium , Groton , Sibaris sive Thurium, Locris, Regium, Hydrus. Fl. Padus, Athesis, Rubicon, Arnuis Tiberis, Liris. Regiones: Insubria, Liguria, Thuscia, Umbria, Latium, Samnium, Campania, Apula, Lucania, Magna Graecia, Calabria. Montes: Alpes, ApenninuS.Corsica. V Aleria.

Sardinia. U. Calaris. Sicilia. V. Syracusae, Agragas, Enna, Panormus, Lilybaeum, Messena. Fl. Himera Montes, AElna.

Sarmatia sive Scythia, Europaea; V. O bia sive Borysthenis. Fl. Borysthenes. Populi : Essedones, Agathyrsi, Sauromatae, FIamaxobii, Nomades,

240쪽

PEREGRINANS .

Georgi, Axiaci, Anthropophagi, Geloni, Neuri. Taurica Chersonesus sive Bosphorus Cimmerius. V. Theodosia, Pantica

paeum.

Oζes. V. Bormanum JaZygum. Mysia est vel Superior, ubi V. Rhoetiaria, Scupi, vel inferior ubi Odessus, Gestus. Thraeia, ubi V. in Bosphoro Byχautium , in Propontide Selymbria, Se Perinthus. Lysimachia, Proeconesus, AEnus, Apollonia, Amphipolis, Stagiros, Heraclia, Philippopolis, Hadrianopolis, Abdera, Polidaea. Montes :Haemus, Rhodope, Athos. Fl. Hebrus, Strymon. Chersonesus Thracica, ubi V. Sestos. Fl. 2Egos potamΟS. Graecia complectitur, Macedoniam, ubi V. Edessa, Pella ,. Thessalonica, Dyrrachium, Amphipolis, Cassandria, Berroea. Montes: Olympus, Pelion, Ossa, Oeta, Saltus; Tempe. Font. Lia hethra. Thessalia, ubi Larissa, Pthia, Doris. Dirum, ubi U. Ambracia, Actium. Achaiam, ubi V. Thebae, Athenae, Megara,Thespiae. Montes: He-

SEARCH

MENU NAVIGATION