GeorgI HornI ... Ulyssea sive Studiosus peregrinans omnia lustrans littora

발행: 1671년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

U L Y s s Ε S recuperare posset. Cum igitur certo Cognoscerem magno desiderio classem in his oris expectari, eamque huC ad- ducendas esse naves quae hamagustae permanserant,appropinquare jussi: Interim certior fio Imperatorem classis Petrum Macenicum, ejusque praefectum squem Proveditorem vocant Viqorem Sorantium, & Stephanum Malipetrum cum aliis ducibus, Corycum,Ciliciae oppidum,quod arce munitum egregia, vulgo Curcho dictum, appulisse. Misi continuo Augustinum Contarenum,ut quae mea de bello gerenda esset sententia, iis significaret. Inprimis vero mihi videri , ut priusiquam alia suscipiatur expeditio, Sigiam classis deducatur, me quoque ibi substitisse, & victoriam facilem futuram apparere : quod si vero aliud ei videatur magis necessarium paratum me ipsius judicio parere. Si autem non amplius et o. milliaribus Itblicis Coryco distabat. hoc Oppidum , jam obsidere imperator machinisque

oppugnare coeperat, ubi vero quae mea Esiet sententia cognovit, Sigiam ad mecum classe universa pervenit. Haec Τ6.

triremibus Reip. Venetae constabant,

522쪽

PEREGRINANS. 97 ego a. minores, totidemque majores habebam. Aderant quoque Ferdinania

di triremes I 6. Regis Cypri s. Rhodensium equitum, a. aliae I 6. a Pontifice missi. Mutinae squae Madone dicitur) substiterant, Venetae triremes

rumque sessores voliebant. Namque equitatus noster Α-o. equis constabat, quos ubi in portum fuimus delati,cum Parteque copiarum pedestrium in terram exposuimus iique ad excursiones statim sese accinxerunt, postero die Imperator renuntiat, videri sibi hanc arcem inprimis validam & mari apprime munitam, neC absque maxima di ficultate,quod super monti jaceret, vi capi posse, meum ea de recognoscere

judicium cupiebat. Fatebar quae ille de

loci munitione dixerat,hoc tamen n his commode cedere afferebam, quod ultra 2 s. milites in eo non reperirentur, qui ad defensionem apti essent ad locum illum & territorium vicinum ad 2o. usque lapidem tuendum relicti. Ex horum paucitate victoriae facilitatem conjecturabam. Sed imperator perplexus & quid ageret incertus, aliquandiu nihil respondit,duabus autem horis

523쪽

qui de oppugnatione futura me certiorem redderet, qua recognita, ad 'Themingam, Caramaniae principis ducem properavi, qui cognito quod op- Pugnatio decreta esset, haud parum mecum exhilaratus furi Postero die summo maneTneminga retulit,quen dam ex arce ad se venisse, qui deditionem ejus offerat, si salvis & integris impedimentis praesidiariis tutus abitus Ac discessus concedatur. Id Imperatori Macenico signifiCavi, qui cossditionem hanc accipiens per Themingam praesidiariis incolumitatem & bonorum omnium conservationem Promitti jubebat , quod si alio migrare Uelint,paratos qui tuto eos deducant. His intellectis Theminga volebat, ut cum domino arcis ipse colloquerer, cujus rei gratia ad portum accessi, cui contigua erat quadrata fenestra, e qua cum domino arcis colloquendi facultas data est,paucis invicem commutatiS Uerbis deditionem spopondit si fides ei

servetur,& abitus concedatur liber bonaque illi salva omnia relinquantur. Quod ubi stipulanti repromisi portas aperuit, meque cum Admiratio nostroque

524쪽

PEREGRINANS. 'Mystroque interprete & tribus aliis classiariis intromisit. Quaesivi quonam discedere vellet, se in Syriam proficisci dixit,eo ut tutius cum uxore, liberis de opibus pervenire posset, triremi V neta sese deduci rogabat , annui, ipseque statim hona & facultates suas convasare coepit, partem jam antea ad abitum Paraverat. Sic arce egressus cum omni comitatu qui circiter I S o.hominibus constabat, cum per acclivia montium descenderet, ducem quendam Venetum, qui cum manu classi riorum ad occupandam arcem prop rabat, obviam habuit. horum militum

ea suit rabies & furor, ut posthabito imperio militari nullis minis absterreri potuerint, quin opes & ipsos homines in praedam raperent, quare omnes duces mire fuerunt contristati, ob rupta jurisjurandi foedera tam auguste sancita. Ubi vesperi in classem redii, Imperator statim me accersivit, &quam acerbe ferret militum petulat, tiam, Verbis gravibus exposuit, ad Themnigam Caramaniae principis praefectum tendere, & facinus miliatum inobedientia perpetratum excusare quidve ipsi animus esse de eo raptu

525쪽

soo ULYss Esptu statuere indicarejussit. Hujus negotii expediundi caussa cum ad littus

accessissem interpretem meum, amnum praeda onustum agentem reperi,

subito aufferri praedam , & multis plagis eum castigari curavi, apud Them- Migam quo ad potui commodissimeralptum excusavissuturum ut sequentidie in authores sceleris animadvertatur & in posterum melior ordo in eXercitum instituatur. Ille hilari vultu me eXCepit, unum sibi dolere dixit, quod Sigiae dominus ipsiusque comites, qui a suo principe descivisissent, eo tumultu non fuerint interfecti. Sensi parum illum de Sigiano laborare, sed respondi huic incolumitatem promisesam fuisse,quae necessario ipsi servanda sit, non studio vel data opera, sed militum furore scelus hoc perpetratum,idque maximo cum dolore Imperatoris& omnium reliquorum Ducum evenisse. Imperator Victori Sorantio Praefecto classis, aliisque delegatis negotium dat, Captos & praedam oblatam recuperandi,sequenti die edictum severum,gravissimςque poenae fuerunt Promulgatae, qui horum quicquam Ο cultavit, jubebanturque omnes qui

526쪽

PEREGRINANS. sOLquid rapuissent, in terram comportare, praeterea inquisitio arctissima, in mnibus triremibus nus rei caussa ire

stituta & habita fuit. Homines ad unum omnes reperti , & bonorum rastorum pars magna recuperata, selectae fuerunt Sigiani faCultates &Sorantii triremi impositae, inquam ipse quoque cum uxore & liberis deductus fuerat. Reliqua praeda,quae plebis fuerat,ad ducem, qui illis erat designatus, fuit delata,mandatumque, ut quilibet. hona sua auferret. Credebatur vulgo Sigianum maximas opes , parentibus relictas possedi' ie quae forsitan sin au TO,argento,serico , margaritis & gemmis) ducatorum M. T. summam excedebant. hujus rei fidem fecit Cretensis quidam, qui tum forte duos sacculos abstulerat,cum altero Rhodum abivio ubi paulo post decumbens, cum morti vicinus esset, mandavit, ut Sigiano

goo. ducati darentur in Compensati nem Praedae, qua tunc temporis eum defraudarat. Haec igitur hunc in m . dum gesta sunt. Mox ouo Sigiani se tres au classem pervenerunt, eumque visitarunt, rationibus & persuasionistius tantum apud ipsum effecere, ut in

527쪽

so1 U L Y s s E sterram descendere & cum bonis omnibus apud ipsos Commorari decreverit , ubi vero classis nostra ex illis locis solvit,eundem occiderunt,alter ve ro defuncti uxorem matrimonio sibi junxit. Corycum rediimus, &capibus e navibus deductis, machinae ad oppugnationem fuerunt dispossitae : Turcae arcem defendebant, qui disjecto primo muro incolumitatem hominum& bonorum pacti, deditionem fecerunt. arx Caramanis principi,qui cum exercitu nostris se conjunxerat, restituta fuit. Inde Silephicam discessi, quihusdam Caramani copiis comitatus: haec celebris quondam urbs Seleucia dicta, , Turcis tenebatur. Praesidiariis nuntiavi, ut deditionem sponte faciant, liberum & tutum abitum illis cum bonis omnibus concessiim iri, quod si obsidionem expectare velint, futurum, ut nullus illorum periculum mortis evadat. Responderunt hinc ut discederem, se cras cum Caramanno acturos,quod & factum,nam per legatos deditionem & incolumitatem hominum & bonorum pacti sunt,cessitque urbs Caramaniae principi. His gestis Imper. classis Venetae. Cyprum re

528쪽

PEREGRINANS. Ic3diit, prope Famagustam in statione

permanens, ut administrationi hujus insulae praeesset. Namque rex Iacosis non ita pridem, cum in Cilicia mora-

. remur vita iunctus erat: cum quae necessaria videbantur, disposuisset, AEgeum mare repetiit: Sed in portu F magus se : quae Salamis quondam, cum trihus triremibus minoribus &duabus majoribus copiisque a Veneta Rep. mihi designatis substiti. Appulerunt interim duae triremes h Ferdin. rege missae. his vehebatur Nicosiae E-Pisc. regisque legatus : qui defuncti regis filiam naturalem, in matrim nium pro Ferdinando petebat. His reabus intenti, nocte quadam maximo

campanaru sonitu ad arma conclam,runt, Episc. cum suis sequacibus in f rum urbis descendit, urbemque occupavit: Inde Cerauniam , quae Cerines hodie, di fere universam insulam in suam potestatem redegit. Intellexerat Venetorum Imp. duas naves galeras Neapoli cum Epist. Nicosiano sol-.visse,& ortum versus curium direxisse,suspicatus quod res erat,in Cyprum illos , tenuere, V ictorem Sorantium Pretiactum,cum decem triremibus mis

529쪽

s U L Y s s E sDOribus eodem misit;illuc delatus,post multa colloquia, Cum Epist ejusque

asseclis habita, tandem obtinuit ut urinhem dc quae occupaverat amplius, restitueret, indeque discederet , quod mox effectum fuit. Ferdinandi legatus Neapolim rediit. Pontificis vero Fa- magustae permansit. Aderat mihi continuo Aiambei legatus qui mecum e dem via domum redire cupiebat: Unam tantum triremem mediocrem ad iter instans curavi,ambas illas majores, quibus machinae & munera, quorum supra memini vehebantur in Creta in

sula subsistere jussi : pars ibi permansit,

pars Venetias reducta copias mihi ad junctas ad tuendam Cypri insulam reliqui. Nos Corycum reversi hujus loci descriptionem apponere lubet bita est:

Ici urbs ad maris littus,versus occasum,rupes est eminens,lertiam partem

milliarii in circuitu habens; quondam ibi caltru erat, quod magnificu & satis munium fuisse,pars ejus quae superat,& ipsae ruinae declarabant, ad portas regias inscripciones videbantur,puucherrimorum Characterum non absim ilium iis,quibus Armeni uti consueverunt, sed discrepabant tamen ab iis

quibus '

530쪽

PEREGRINANS. Os quibus nunc utuntur,siquidem Arm nil qui me comitabantur eos dignoscere nequibant. Castrum hoc destrictum ab urbe Coryco, portum versus, jaculatu arcus distat. pars urbis in saxo fossa munito posita pars ad littus maris tendit ubi murus est fortissimus, etiam Contra machinarum impetum munitus. Ipsum Castrum alium collem &muros atque turres fortissimas habet, ejus ambitus duas tertias milliarii emiscit. Leguntur ad duas ejus portas in

scriptiones quaedam Armeniis litteria in signitae. Quaelibet hujus castri pars propriam cisternam habet, aqua culci

Plenam, praeter eo quatuor aliae sunt publicae, in quibus tanta aquarum Copia , ut cuivis magnae urbi sumceret.

Ubi portam , quae orientem respicit egressus fueris in illa via non proculati arc Arcus marmorei, ex uno lapide caesi squorum pars magna concidirinvisuntur, me ruinae ab utraque parte

vim ad quoddam usque templum pem tingunt, quod medio milliari distat, magnum & multis columnis aliisque egregiis aedificiis ornatum quondam fuisse apparet. Loca circumvicina arci montuina di saxosa sunt, cu)usmodi

SEARCH

MENU NAVIGATION